BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIII

De mari et Syrtibus, cum quibus pugnavit Hercules,

qui labor erit vigesimus sextus

 

(1) Habuit et Hercules noster cum mari Syrtibusque certamen. Quod quidem quale fuerit, notat tragicus in Furente. Cum enim Megara de reditu Herculis ab inferis desperaret et ipsam consolaretur Amphytrion dicens:

 

Meliora mente concipe atque animum excipe.

Aderit profecto, qualis ex omni solet

labore, maior,

 

et illa post aliqua reddidisset,

 

Demersus ac defossus et toto insuper

oppressus orbe quam viam ad superos habet?

 

replicavit Amphytrion, quod ad propositum nostrum est:

 

Quam habebat, cum per arentem plagam

et fluctuantes more turbati maris

abiit arenas bisque discedens fretum

et bis recurrens, cumque deserta rate

deprensus hesit Syrtium brevibus vadis

et puppe fixa maria superavit pedes.

 

(2) Hanc Herculis occupationem, si secundum hystorie fidem fuit aut esse potuit, in tertio Africe sinu credimus extitisse. Qui – sicut vult Plinius –

 

in geminos duarum Syrtium dividitur,

 

tractus, qui terram, ad quam

 

siderum observatione per deserta,

 

serpentes et arenas

 

iter est, excipiunt.

 

De quo Martianus:

Tertius sinus dividitur in geminos duarum Syrtium recessus vadoso ac reciproco mari.

(3) Et – ut hunc locum plenius ad carmen tragici referamus – audiamus et Solinum qualitatem Syrtium describentem. Inquit enim:

Inter Syrtes quavis terra pergentibus iter sideribus destinatur nec aliter cursus patescit. Nam putris soli faciem aura mutat et minimo licet vento tantam diversitatem flatus efficit, ut subinde eversis Syrtibus locorum nulla indicia agnitioni relinquantur, dum modo, que fuerant tumulus *) ardua, in valles residunt, modo, que vallis pressa, cetu pulveris aggerantur. Ita etiam continens naturam maris vi patitur; nec interest, ubi potius sint procelle, cum ad exitium viantium elementis congruentibus in terris flabra seviant, in mari terre.

Nam et superius dixerat:

Cyrenensis extenditur inter duas Syrtes, quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit. Cuius sali defectus et incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in brevia reicit dorsuosa, nunc inundatur estibus inquietis, ut autor est Varro, perflabilem ibi terram ventis penetrantibus subitam vim spiritus citissime aut revomere maria aut resorbere.

(4) Ergo per locorum congruentiam satis patet tragicum de Syrtibus intellexisse. Nam, quod Plinius et Solinus scribunt, notatur ibi:

 

Et fluctuantes more turbati maris

abiit arenas,

 

et quod subdit:

 

Bisque discedens fretum

et bis recurrens,

 

tetigit Martianus atque Solinus inquiens

 

vadoso ac reciproco mari.

 

Et licet ex his, que pluribus locis dicta sunt, possit occulti sensus elegantia reperiri, nichilominus tamen ulterioris doctrine gratia volo et hanc non solum huius, sed etiam precedentis capituli fabulam coniungendo moraliter pertractare. (5) Hercules igitur, qui plerumque – sicut dictum est – figuram tenet hominis virtuosi, quantum ad has pugnas pertinet, typum habet potentie rationalis. Occeanus autem sensualitatem figurat. Nec immerito: dicitur enim occeanus ab ‘ocis’ Grece, Latine ‘velox’. Nam sensitivorum affectuum tanta velocitas est, quod et rationis examen preveniant et eligentem antevolent voluntatem. (6) Mare vero ab amaritudine dictum volunt, quo res temporales et fluxas, que, cum occupatione laboris queruntur, sollicitudinis igne retinentur, lacrimarum atque meroris anxietate perduntur, significari volumus. Quid enim amarius occupatione querendi, possidendi sollicitudine et turbatione perdendi? Terrestris autem pulveris illa commotio, per quam transitus observatione siderum fit, terrenas delicias, que ad gulam ac tactum pertinent, denotat, per quas, nisi semper mentis oculus dirigatur, ad supera non possumus incolumes pertransire. Si autem anima in sue quasi divinitatis essentia consideretur, semper stare deberet supra sensuum fluctus in intellective sublimitatis maiestate. (7) Sed Hercules, id est: potentia rationalis, sinum aperit occeano, hoc est: sensualitati, divisis abinvicem promunturiis, que Calpem et Abilam diximus appellari. Quid sunt hec promuntoria, nisi vis irascibilis et concupiscibilis? Que licet realiter unum sint (ambo quidem tendunt in bonum, concupiscibilis scilicet in bonum eo, quod bonum, irascibilis autem etiam in bonum, sed in eo, quod arduum atque difficile, sed adipiscibile), ratione tamen diversa sunt et abinvicem dividuntur. (8) Et inter hec a rationali virtute, quam significat Hercules, admittitur occeanus, id est: sensualitas, qua, dum vivimus, non possumus omnino carere. Extra latitudinem quidem boni, cuius extrema sunt Calpes et Abila, id est: summa facilitas et ardua difficultas adipiscendi, Hercules, id est: ratio, excludit occeanum, id est: sensualitatem, nec ipsam recipit vel admittit. Ratio quidem non sinit, quod desideria nostra ad impossibile dirigantur vel ad illa, que mala sunt. (9) Et irascibilis quidem vis per Calpem significatur, quod promuntorium versus arduum Aquilonis ab Abila recedit. Dictum Calpe quasi ‘calos elpe’. ‘Elpe’ quidem ‘spes’ est, ‘calos’ ‘bonum’ vel ‘pulcrum’. Nisi enim pulcra vel bona spes hortaretur, ut, quod apparet difficile, nancisci possimus, numquam ad illud noster rationalis affectus respiceret vel efficaciter moveretur. Ex quo tum ex situ, qui est versus arduum Arcthice regionis, tum ex nominis ratione plenissime constat vim irascibilem per Calpem significari. Nec minus per Abilam designatur vis illa, quam ‘concupiscibilem’ dicimus. Abila siquidem, quasi ‘avila’, ab ‘avendo’, id est: cupiendo, dicta est, idque promuntorium declivia respicit meridiei, quod ad facilitatem concupiscibilis pertinet. Et hec satis, quantum ad Calpem et Abilam pertinet precedentisque capituli materiam spectat, dicta sint. (10) Nunc ad laborem, qui ad ea, que hoc capitulo dicta sunt, attinet, veniamus. Quanquam igitur ratio solum in boni finem – ut dictum est – occeanum, id est: sensualitatem, admittat inter Abilam atque Calpem, tanta tamen vis est sensibilium, quod

 

puppe fixa

 

– sicut inquit tragicus – Herculem, id est: rationem, oporteat maria pedibus superare. Obiectum equidem delectabile non solum sensus movet et inferiorem anime partem, sed totam sepe conturbat et comprimit rationem. Vis enim superior anime ‘ratio’ dicitur, que iuxta sententiam Augustini duas habet partes vel differentias. Inquit enim ille librorum De Trinitate duodecimo circa principium:

Ascendentibus igitur introrsum quibusdam gradibus considerationis per anime partes, ubi incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio; ubi homo interior iam possit adgnosci. Rationis autem pars superior eternis rationibus conspiciendis vel consulendis adherescit, portio inferior ad temporalia gubernanda deflectitur.

Hec ille. (11) Periclitatur igitur ratio vi sensuum, quam intendat complacentia quedam obiectorum et ipsa fruitio, que videatur nimium oblectare. Hec autem temporalia, si ad cibum, potum aut libidinem pertinent, per terram, a qua nascuntur, figurantur elegantissime. Et quecunque per hec circa rationem nascitur perturbatio, per terre commotionem, que in agitatione Syrtium legitur, designatur. Que vero pertinent ad delicias, honores, dignitates, famam et similia, quia fluxa et labilia sunt, per mare, quod est suapte natura mobile, significantur. (12) Ergo Hercules, id est: ratio,

 

per arentem plagam

et fluctuantes more turbati maris

arenas abit,

 

hoc est: inter illa, que ad victum pertinent, et ipsorum commotiones, inter quas – ut volunt Plinius et Solinus – sine siderum observantia non patet iter. Sidera significant celestem regionem; ad quam veluti patriam, quam sumus iuxta Platonicos revisuri vel – sicut recte fidei pietate creditur – accepturi, mentis oculos dirigentes omnem terrenarum cogitationum vim et turbulentiam superamus – sicut noster Hercules incolumis Syrtium violentiam peragravit. (13) Abiit etiam noster Alcydes per

 

bis discedens fretum

et bis recurrens

 

atque

 

deserta rate

deprensus hesit Syrtium brevibus vadis.

 

Divitie siquidem et alia, que sunt subiecta fortune, sepe – sicut videmus – discedunt et redeunt. Unde – sicuti diximus – per fretum Syrtium figurantur. Et quoniam maximum est inter hec versari, quin cor ad ipsa plus etiam, quam oporteat, apponamus, heret Hercules, id est: ratio,

 

fixa puppe,

 

id est voluntate, ad hec fortune ludibria, instrumenta magis, quam deceat, applicata. Sed omnium victor Hercules, id est: virtus et ratio,

 

maria superavit pedes,

 

hoc est: arbitrii libertate. (14) Nec miretur aliquis, quod fixa puppe, id est: voluntate, per libertatem arbitrii fugiat Hercules. Sicut enim due sunt partes rationis – ut Augustini autoritate probatum est –, sic habet et annexas geminas voluntates, primam, qua superior pars rationis pergit in eterna, alteram, qua gubernationi temporalium admiscetur. Nam cum superior ratio non detineatur temporalibus, inferior tamen sic ipsis inheret pro regimine corporis, quod illam non impediat suis pedibus ambulare. Ut optime fictum sit Herculem, id est: rationem, inferioris partis voluntatem fixam temporalibus retinere necessitate nature, superiore vero rationis parte voluntate sua quasi pedibus ambulare. Ceterum promuntoria illa duo columne vocantur Herculis, quoniam illic sunt sensualitati prefixi quidam termini rationis, inter quos sensualis evagatio quasi columnis, ne in declive proruat vel nitatur ad inaccessibile, sustinetur.

 

___________

 

*) tumulus UR: Ullman pro tumulis suspicatur