BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXII

De Calpe, quam etiam Hercules apud

occasum rupit et in terram occeanum immisit.

Qui labor erit vigesimus quintus

 

(1) Legitur et aliter Hercules noster cum occeano pugnasse. Quam pugnam tangit tragicus in Furente. Dixit equidem.

 

Penetrare iussus solis estivi plagas

et adusta medius regna, que torret dies,

utrinque montes solvit abrupto obice

et iam ruenti fecit Occeano viam.

 

Sed in Oetheo scripsit idem autor:

 

His fracta Calpe manibus elisit fretum.

 

Pomponius autem introitum occeani mare mediterraneum facientis describens inquit:

Deinde est mons prealtus ei, quem ex adverso Hyspania attollit obiectus. Hunc Abilam, illum Calpem vocant, ‘Columnas Herculis’ utrunque. Addit fama nominis fabulam Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles atque ita exclusum antea mole montium occeanum, ad que nunc inundat, admissum.

(2) Et Plinius clarius designans nomina situsque prefatorum montium inquit:

Proxima autem faucibus utrinque impositi montis coercent claustra, Abila Africe, Europe Calpe, laborum Herculis mete. Quam ob causam indigene columnas eius dei vocant creduntque perfossis exclusa antea admisse maria et rerum nature mutasse faciem.

(3) Hec eadem Martianus, quamvis volumen eius, quod michi venit in manus, non ‘Abilam’, sed ‘Abethnam’ ascripserit Africe, quod ego scribentium, non autoris errorem puto; adeo ceteri concordant in Abila, licet Solinus non ‘Abilam’, sed ‘Abinnam’, ut antiquissimi codices habent, scribat. De illis autem montibus ait:

Qui utrinque prominentes dici ‘columne Herculis’ meruerunt, quod testimonio vetustatis laboris Herculei limes in illis sit consecratus, siquidem ultra eum progredi consumpte telluris invia prohibebant.

Hec Martianus. (4) Mox autem a tam elegantis rationis maiestate discedens conversus ad fabulas subdit:

Denique et iam hoc de eius sacre virtutis possibilitate persuasum, quod, cum antea natura terris maria dispararet ac tantum cingi circuitu firmaret occeanum, montium predictorum effossis radicibus divulsoque confinio camporum devexis lacunisque terrarum improvisum pelagus in usum impigre mortalitatis admisit permutans orbis faciem natureque discrimina.

Que Martiani verba pro tanto posui, quod videatur hanc materiam copiosius et magis varie quam aliorum aliquis attigisse. (5) Satis autem, licet supra vires hominis, videatur, credibile dici potest et reputari: [quod] *), cum reliquisset rerum ordo tellurem, que nunc mari mediterraneo premitur, vastam stagnis situque declivem adeo, quod Africe et Europe commertia prohiberet, aliquem ex Herculibus pervidisse modice terre scissura posse navibus fieri pervium, quod ex tunc rerum natura fecerat inaccessum. Potuit etiam, cum aliqualiter occeanus influeret, aditum ampliasse, ut unda liberior in continentis media penetraret. Potest etiam naturalem et illum egressum, qui tantum aquarum abeuntium ex occeano concipit, non opus aliquod hominis, sed talis terre dispositio recepisse. (6) Et quoniam – ut supra diximus – heroica virtus Herculi creditur contigisse, que humanam potentiam transcendit, occasionem prebitam fabulandi non est nefas credere, ut, quod supra vires hominis fuerit, vero heroi, id est: Herculi, tribueretur. Potest etiam, cum ibidem – ut innuit Plinius et clarissime testatur Martianus – fuerit limes et terminus laborum Herculis consecratus, obscurante vetustate rei geste veritatem oriri de abscissione tante molis opinio, que locum fabule dederit proclivibus mentibus hominum ad omne maximum de viribus communis dei credendum, quem universa gentilitas adorabat. Quia tamen, si quid in hoc allegoricum est, cum sequentis laboris tractatu melius coniungetur et brevius, igitur ad sequentia transeamus.

 

___________

 

*) quod seclusi, quoniam ea constructio, quae a.c.i dicitur, ab hac coniunctione abhorret