Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXIDe Occeano, cum quo pugnavit Hercules, quod certamensit in ordine labor vigesimus quartus
(1) Non terra solum laboravit noster Hercules, sed in mari. Nam – ut inquit tragicus in Oetheo –
Tulimus Occeani minas,nec ulla valuit quatere tempestas ratem,quamcunque pressi.
Credibile satis est, quod, cum transivit Hercules ad ortos Hesperidum spoliandos, habuerit cum occeani Euripo pugnare, quod erat maris tractus sive commotio et estuatio. Quicquid autem et quandocunque fuerit, hoc negari non potest ipsum expertum fuisse minas Occeani et in rate positum laborasse. Hoc quidem forte bonum esset simpliciter hystoricum credere, nisi maximum foret et preter hystorie fidem, quod nullam ratem, quam Hercules presserit, potuisse quacunque tempestate quati. (2) Videamus igitur, quid naves possint apud poetas significare. Non erit quidem – ut arbitror – legentibus iniocundum. Et sicut ad Iohannem ser Ducii meum scribens memini me dixisse, quid aliud naves significant quam nostram voluntatem? Sicut etiam navi per mare ferimur, sic et voluntate in nostras ferimur actiones. Habet autem navis tria moventia; habet totidem et voluntas. Movet equidem voluntatem influentia celi; movet autem naves aerea vis ventorum. Movet voluntatem appetitus subiacens sensitivus; movet navem supposita vis aquarum. Movetur voluntas arbitrii libertate, imo, si pressius respiciamus, incedit; movetur, imo graditur, navis quasi pedibus equali depositione vel interrupta alternatione remorum. (3) Habet navis clavum, cuius regimine, quicquid ipsam movet, gubernatur; habet voluntas rationem, cuius moderamine dirigitur et salvatur. Cui si gravitas virtutis accesserit, in finem suum pergit, qui non potest esse quomodolibet nisi bonum, preterquam si vis erraverit cognitiva bonum esse diiudicans, quod sit malum; parique ratione gubernatorem habet navis, consilio cuius attingit portum, nisi contingat eum errare deceptum. Hercules igitur noster, hoc est: virtus vel homo – sicut sepe diximus – virtuosus, fert Occeani minas, id est: subiecte sensualitatis motus. Nec ulla potest tempestas ratem quatere, quamcunque presserit, hoc est: nulla celestis influentia voluntatem, quam virtutis formaverit habitus, superare valet. (4) Habet navis proram anterius, scilicet rostrum. Habet et puppim, que posterior pars est navis, cui affixus est clavus ratis secundum motum quemlibet directivus. Sic voluntas habet primam partem, que est tendere in obiectum. Habet et in fine rationem, qua terminus voluntatis, id est: electio, gubernatur. Cum autem perfecta navigatione naves attigerint portum,
anchora de prora iacitur, stant litore puppes
ut inquit Maro –, hoc est: voluntas per complacentiam inheret obiecto, quod iam anima fuit adepta. Que inherentia per anchoram designatur. (5) Stant autem litore puppes, hoc est: quiescunt rationis discursus, quibus ipsa non indiget ulterius gubernari. Hec est navis, qua Charon, hoc est: libertatis arbitrium, quod est actus voluntatis et rationis, ancipitem ducit et determinat voluntatem, quod in quarto libro latius prosequemur, cunctos ad Stygiam paludem transfert. Hac vectus in Italiam defertur Eneas, ubi gerat bellum cum vitiis et triumphet. (6) Sed forte quesiverit aliquis, quid sibi velit viginti navium classis. Inquit enim Eneas:
Bis denis Frigium conscendi navibus equor,matre dea monstrante viam data fata secutus.
Sed altissimum est hoc misterium et alterius tractationis, ut convenientius forte foret istam speculationem relinquere studiosis. Ne tamen, quod michi super hoc venit in mentem, videar aliis invidisse, dicam de hoc plane, quid sentiam; subtiliora poterit quivis alius invenire. (7) In qua quidem re premittendum est – sicut supra me commemini retulisse –, quod Macrobius, Fulgentius et omnes, qui sanius intellexerunt, volunt Maronem anime descensum in corpus suo poemate descripsisse. Unde ab ‘enos’, quod Grece, Latine ‘habitator’ dicitur, ‘Enee’ nomen deflexum est, quo non incongrue rationalis anima designatur. Que licet corpus non circumscribat, cum incorporea sit, tamen circumscribitur a corpore, quod informat, quod extra corpus taliter unita nichilum operetur. (8) Anime vero iuxta Platonem et eius scolam eterne et ab eterno create sunt et suis – ut opinantur – stellis singulis singule distribute. Quas post relicta corpora,
ubi mille rotam volvere per annos,Letheum ad fluvium deus evocat agmine magno,scilicet immemores supera ut convexa revisant,rursus et incipiunt in corpora velle reverti.
Hanc opinionem, licet impia sit, poetarum princeps secutus dixit:
Bis denis Frigium conscendit navibus equor.
Viginti quidem gradibus voluntatis descendit anima, priusquam corpori coniungatur. (9) Et prima quidem navis, hoc est: voluntatis actus, est – ut supra dictum fuit – in corpora velle reverti. Nam quid descendens anima ab illa celestium altitudine patiatur et contrahat, aliqualiter describit Macrobius in Somnio Scipionis. Inquit enim:
Post multa vero per singulas speras ista prosequitur, que sibi querat studiosus. (10) Sufficit autem nobis, quod tanto teste descensum, quem volumus, ostendamus et quod primus motus sit appetere corpus. Nam – ut idem autor refert de animabus, que iam a celo discedunt –
(11) Post primum igitur voluntatis motum, qui est – ut sepe diximus – in corpora velle reverti, secundus motus est a sua stella speraque octava discedere. Tertius autem erit in confinio sperarum aplanes et Saturni, quartus, cum iam Saturno inheserit, quintus in illo sequenti confinio, sextus in Iove, septimus in coniunctione sequentis spere. Octavus erit in Marte. Nam nonum excipiet egressus Martie spere et introitus in Phebeiam. Decimum potentia solis incutiet, duodecimum Venus, quartum decimum Mercurius, sextum decimum vero ultimus celestium planetarum luna, decimum octavum ignis vigor. Vigesimum vero complet aer et animantium regio, que terminatur ad terram, ubi iuxta primum affectum informando corpori copulatur. (12) Nam, qui restant imparium numerorum assignandi motus, facile potest lector percipere. Undecimum enim motum suggeret sinzugia sperarum solis et Veneris, tertium decimum Veneris et Mercurii, quintum decimum Stilbontis et lune, septimum decimum celestium passivorumque coniunctio, quam esse novimus in concavo orbis lune. Decimum nonum vero complebit contiguitas elementorum levium, ubi videlicet ignis ad supremam partem aeris terminatur. He sunt viginti naves, hoc est: viginti voluntatis motus, quibus anima iuxta Platonicos a lactei circuli regione descendit in corpus secundum locorum varietatem variis affectibus immutata. (13) Qui autem vel quales illi motus esse potuissent, ut homines possumus opinari, solus autem deus, sicut omnia novit et fecit quemve nec latent etiam, que nec in preteritum fuerunt et omnino futura non sunt, scire potest, si descensum huiusmodi statuisset, quales futuros esse voluisset. Verisimile autem est paulatim descendentem animam dimissuram fuisse purum
ethereum sensum atque aurai simplicis ignem,
ut secundum sperarum influentias, effectus atque confinia voluntas anime varianda fuerit semperque magis a simplicitate discedens terrestrem illuviem conceptura. (14) Quando autem facte sunt he naves, nisi,
postquam res Asie Priamique evertere gentemimmeritam visum superis, ceciditque superbumIlium et omnis humo fumat Neptumnia Troia?
Quid sunt «res Asie», nisi status orientis, ubi constat primos homines habitasse? Quid «superbum» est «Ilium», nisi de suprema regione materiale conceptum corpus, quod per Ilium, id est: hyle, hoc est: materiam, designatur? Quid est «post eversam gentem Priami», nisi destructis primis hominibus, quos desinere necesse et, ut descensus anime celo reddite reducatur? Nam si – ut philosophi volunt – ab eterno mundus fuit, et anime non est assignare primam vicem, qua anima corpori coniuncta sit, ut ab eterno iuxta traditiones ipsorum, id est: sine principio, fateri oporteat animas desertis corporibus in sua sidera revocatas,
rursus ut incipiant in corpora velle reverti.
(15) Sed ubi fiunt he naves? Audi poetam secretum hoc mirabiliter revelantem. Loquentem enim Eneam introducit et vice totius humani generis conquerentem:
Diversa exilia diversas querere terrasauguriis agimur divum.
Anima quidem a celo descendens in terris exulat, donec in celestem patriam revertatur. Et sequitur:
Classemque sub ipsaAntandro et Frigie molimur montibus Yde.
Quid est ‘Antandrus’, nisi tempus illud, quo anima – licet vivens – adhuc homo non est? ‘Andros’ enim Grece, Latine dicitur ‘homo’; ‘anti’ contra’ est. Quid enim magis homini contrarium quam anime dissolutio a corpore, qua desinitur esse homo? (16) Fit etiam ista classis sub montibus Yde. Quid autem aliud per Ydam intelligamus, cum ‘ydos’ Grece, Latine ‘forma’ dicta sit, quam exemplar illud cuiuslibet rei, quam Plato paululum diducto vocabulo vocavit ‘ydeam’, sub cuius montibus, id est: sub cuius altitudine (est enim in mente divina hominum corporalis existentia), producitur et figuratur? Denique dicit Eneas:
Bis denis Frigium conscendi navibus equor.
«Bis denis» inquit littere et hystorie serviens, hoc est: cum bis denis, sed allegoriam etiam innuens. Bis denis, id est: per bis denas naves, equor, hoc est: speram hanc passibilium activorumque, conscendit,
matre dea monstrante viam data fata secutus.
(17) Mater Enee Venus dicitur, ad quam volunt omnes generationis officium pertinere, ut et in hoc pateat humane nativitatis illud, quod intendimus, sacramentum. Nam quod dixit
data fata secutus,
altiorem doctrinam attingit, qua verissimum est tragicum illud:
Fatis agimur, credite fatis,
et reliqua, que sequuntur. Quod autem «secutus» dixit, ipsam, de qua intendimus, exprimit voluntatem. Tempestate tamen Eneam, hoc est: animam, iactante, cum homo nascitur,
unam, que Licios fidumque vehebat Orontem,
– ut summam attingam – tempestas absorbet. Orontes – ut interpretatores ponunt – ‘conceptus’ interpretatur. Nam et Latine ab ‘oriendo’ dici potest Orontes. (18) Nec inconvenienter rex Liciorum dicitur et prima navis Licios ferens. Licia enim regio est adiacens Frigie minori, in qua responsa dabantur Apollinis apud Pataram civitatem sex mensibus, aliis vero sex apud Delon. Et quoniam conceptus hominis principium est, a quo Licii, hoc est: divinatores, hominum fata portendi volunt, convenientissime prima navis, hoc est: primus voluntatis motus, qui est
in corpora velle reverti,
Oronti, id est: conceptui, et Liciis, id est: divinatoribus, assignatur. Et quoniam anima iam unita corpori desinit velle, quod assecuta est, eleganter in illa tempestate, que nativitas est, navis hec perit et mergitur. Pereunt et Licii propter artis, quam profitentur, fallacias.
(19) Apparent
tamen
rari nantes in gurgite vasto,
quoniam paucissimi sunt (sive id fors faciat, sive coniectatio quedam sive revelande veritatis divinus quidam spiritus), qui de fatis hominum vera respondeant et iidem ipsi, licet aliquando vera pronuntient, mox tamen mendaciorum quasi pelago submerguntur. Eneas autem pacata tempestate nativitateque peracta, cum septem navibus intrat in portum, qui nichil aliud est quam antrum humani corporis, ubi
fessa non vincula navesulla tenent, unco non alligat anchora morsu.
Nam semper, quicunque sint voluntatis motus, liberi sunt.
(20) Hinc atque hinc vaste rupes,
humeri videlicet,
geminique minanturin celum scopuli,
dextra scilicet pars atque sinistra capitis, quod, licet unum sit, geminum tamen esse videtur. Nam et ante cranei generationem ossa capitis anterius divisa duorum formam exhibent scopulorum. Et quod hoc senserit, patet. Mox etenim ad unitatem rediens subdit:
Quorum sub vertice lateequora tuta silent.
«Sub vertice» quidem, non ‘sub verticibus’ dixit. Vel geminos scopulos dixit propter intellectum atque rationem, sub quorum vertice, id est: altitudine, silent equora tuta, hoc est: sensibilium commotiones, quas vigor intellectus comite ratione quasi equora tuta, hoc est: innocua, faciunt. (21) Septem autem naves septem voluntatis actus sunt, quos prima etas conservat et nutrit. Nam – ut vult Macrobius – in sole capit
sentiendi opinandique naturam.
Sentiendi ergo vim in sole receptam et plantandi in superiori confinio spere lune, augendi vero in ipsa celorum infima regione, que circulus lunaris est, et quatuor alias, de quibus sub luna superius fecimus mentionem, secum anima defert in corpus. Que quidem nichil sunt aliud quam quatuor complexiones, quas elementorum qualitates gignunt, quarum impulsu infantia regitur et movetur, antequam alias duodecim separatas inveniat. (22) Iuxta navium numerum septem cervos interficit, quibus interim hec turba navium saturatur. Septem autem cervi sunt septem anni infantie, quo tempore anima recens unita corpori sentiendi potentia inserendique corporis et augendi natura et quatuor complexionum voluntariis motibus pascitur et cibatur. Nec inconvenienter anni per cervinam effigiem figurantur. Reiuvenescunt equidem, si physicis credendum est, cervi, reiuvenescunt et anni in sua principia redeuntes. Et quia per formam spericam, qualis est anguis in caudam versi – sicut supra diximus – significatur annus, similiter et cervus supinans super tergum caput posterioraque attingens cornibus orbis et per consequens anni figuram gerit. Pergentes etiam gregatim recumbit sequens capite super posteriora precedentis; et annus sequens eodem instanti capit initium, quo precedentis ultima terminatur. (23) Devoratis autem cervis, id est peracta infantia, reperit Eneas socios et alias duodecim naves, id est: voluntatis affectus, qui sublimiores et quasi celestes sunt. Nam per illos iam tunc incipit operari et uti ratione sicque omnibus sequentium etatum temporibus repertis voluntatis gradibus utitur. (24) Sed tandem puericia, pubertate iuventaque peractis quinta etate converso Enea totis affectibus ad religionem inflamantur naves, hoc est: voluntatis motus, et superiorum amore quasi immissis ignibus accenduntur. Quo quidem incendio – sicut inquit Maro –
omnesquatuor amissis servate a peste carine.
Celestes enim illi voluntatis affectus, qui per octo speras et septem ipsarum interstitia sive coniunctiones concepti fuerunt, ab hoc incendio reservantur.
(25) Udo
tamen
sub robore vivitstupa vomens tardum fumum, lentusque carinasest vapor,
id est: quod ipsis fumosum et rationem perturbans terrestreque inheserat, consumitur. Sedatur tamen imbre celitus misso combustio. Nam superior hominis pars, hoc est: ratio, ad illa, que necessaria sunt, reservat voluntatem et motus eius. Et quia taliter affecta voluntas res divina potius quam humana est et penitus incorruptibilis, ideo dictum est, cum Turnus terrestre parabat incendium:
Maria ante exurere Turnoquam sacras dabitur pinus.
(26) Et sequitur ipsarum deificatio:
Vos ite solute,ite, dee pelagi.
In eo quidem, quod dixit «ite solute», plane naturam voluntatis expressit, que, si libera non sit, omnino voluntas esse non potest. In eo, quod subintulit «ite, dee pelagi», expiate voluntatis vim et officium demonstravit, utpote que sic affecta mari, hoc est: temporalibus fluctuque sensibilium, non corrumpatur ulterius, quod immortalitatis est, et ipsorum regimen non relinquat, quod vere divinitatis esse dignoscitur, cuius est omnia gubernare. (27) Hec habui super materia navium, que referrem. Scio tamen et sentio, quo totum explicetur, deesse quam plurima, que scientes relinquimus studiosis. Urbanius quidem est aliis et scribendi et se exercendi prebuisse materiam quam preripuisse. |