BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXX

De Caco, quem Hercules occidit in Aventino,

labore Herculis vigesimo tertio

 

(1) De Caci fabula, quem omnes dicunt ab Hercule interfectum, refert Servius:

Cacus secundum fabulam Vulcani filius fuit ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia populabatur. Veritas tamen secundum physiologos et hystoricos hoc habet: hunc fuisse Evandri nequissimum servum ac furem. Novimus autem malum a Grecis ‘cacon’ dici; quem ita illo tempore Archades appellabant. Postea translato accentu Cacus dictus, ut Helene Helena. Ignem autem dictus est vomere, quod agros igne populabatur. Hunc soror sua eiusdem nominis prodidit. Unde etiam sacellum meruit, in quo ei per virgines Veste sacrificabantur.

Et hec Servius. (2) Solinus autem, cum de temporibus urbis condite colligit argumenta, de loco, ubi Roma fuit, ait:

Quippe aram Hercules, quam voverat, si amissas boves repperisset, punito Caco patri Inventori dicavit. Qui Cacus habitavit locum, cui ‘Saline’ nomen est, ubi Trigemina nunc porta.

Deinde latius de Caco prosequens ait:

Hic – ut Celius tradidit – cum a Tarchonte Tyrreno, ad quem legatus venerat missu Marsie regis, socio Megale Frige custodie foret datus, frustratus vincula et, unde venerat redux, presidiis amplioribus occupato circa Vulturnum et Campaniam regno, dum attrectare etiam ea audet, que concesserant in Archadum iura, duce Hercule, qui tunc forte aderat, oppressus est.

(3) Hystoria igitur dimissa, que et varia et obscura est, allegoriam, quam deus suggerit, exequamur. Devicto igitur ab Hercule nostro – sicut supra diximus – Gerione, hoc est: fomite vitiorum, carne videlicet contra spiritum repugnante, Hercules, homo quidem perfectus et virtuosus, de occasu, hoc est: precipitio vitiorum, versus ortum, hoc est: altitudinem virtutum, ducit Gerionis armenta, id est: affectus corporeos et sensibiles, quos per tauros significaverunt poete. Sunt enim affectus sensitivi quodam modo bestiales, sed tamen domabiles, et qui sub iugum positi homini, hoc est: rationi, oboediant et ad vite cultum, sicut illi ad culturam agrorum, adiuvent et concurrant. (4) Filius autem Vulcani Cacus, cum iam in Italiam advenisset – sicut elegantissime cecinit Virgilius –,

 

quatuor a stabulis prestanti corpore tauros

avertit, totidem forma superante iuvencas.

Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,

cauda in speluncam tractos versisque viarum

indiciis raptos saxo occultabat opaco.

 

Cacus autem figuram obtinet complexionis; qui filius Vulcani dicitur ex eo, quod Vulcanus typum habet cuiuscunque generati, quod eductum sit ab agente naturali de potentia materie. Que quidem omnia ex compositione materie atque forme suam contrahunt et quasi procreant complexionem. (5) Nec simpliciter complexionem notat Cacus, sed prout mala est, sicut nomen sonat. ‘Cacos’ enim – ut dictum est – Grece, Latine ‘malum’ dicitur et ideo bene pro complexione ponitur. Nam nulla complexio est, que aliquo vitio non laboret. Quelibet autem a prevalentis humoris dominio nominatur, colerica scilicet, que respondet igni, sanguinea aeri, flegmatica aque, melancolica terre. Que quidem cum naturaliter multa possint in his, que ad physicam spectant, non nichil etiam, quantum ad mores attinet, operantur, non cogendo quippe, sed mirabiliter inclinando. (6) Habet autem sororem nomine Cacam, que germani sui dicitur indicatrix. Idem enim compositum complexionem generat atque maliciam complexionis, a qua proditur Cacus, quoniam malicia hominis sue complexionis signum est. Iracundos enim iudicamus colericos, leves sanguineos, pigros flegmaticos, sed obstinatos melancolicos reputamus. (7) Rapit autem Cacus tauros, id est: affectus nostros, de custodia Herculis, id est: virtutis, et cauda retroversim suum reducit in antrum, hoc est: in sui dominii potestatem. Sicut enim via virtutis est recta, sic vitiorum est retrograda et obliqua. Fur autem dicitur Cacus et furtim rapuisse tauros. Nam hec complexionis vis intra penetral hominis est occulta et furum more decipit et compilat. Rapit autem quatuor tauros totidemque iuvencas. Nam affectus nostri quadrifariam dividuntur. Gaudemus enim vel tristamur, cupimus vel timemus. Quia tamen hi motus tam voluntatis sunt quam appetitus sensitivi et illi debent imperare, isti vero subici ac parere, masculi finguntur et femine. (8) Hercule tamen abitum preparante, ut se in perfectiorem statum erigeret, cum omne nemus impleretur querelis, quoniam laboriosa est via virtutis,

 

reddidit una boum vocem vastoque sub antro

mugiit et Caci spem custodita fefellit.

 

Quotiens enim sub virtute nostri ceperunt affectus pergere, iam assueti bono virtutis malignitati incipiunt reluctari. Et quia magnum et arduum est inclinationem atque vim complexionis superare, non sufficit potentia concupiscibilis, que fertur simpliciter in bonum, nisi moveatur et irascibilis, que fertur in bonum et arduum. Sequitur divinissimus poetarum:

 

Hic vero Alcyde furiis exarserat atro

felle dolor, rapit arma manu nodisque gravatum

robur et aerei cursu petit ardua montis.

 

Vide, quam clare movetur vis irascibilis: induitur fortitudo per arma et pergit in arduum, quod est proprie irascibilitatis obiectum.

 

(9) Tum primum nostri Cacum videre trementem.

 

Nam cum Cacus aspicit irascibili potentia virtutem armatam, tremit proculdubio, quamvis fervens et accensa complexio

 

speluncamque petit,

 

quia complexio intra corporis antrum viget, intus ergo redit. Et quia motus complexionalis, quantum ad mores attinet, subitus est, inquit:

 

Pedibus timor addidit alas.

 

Inclusa autem complexio se munit paternis, id est: corporis, auxiliis, ferro et saxo, que omnia ad fortitudinem pertinent:

 

fultosque emuniit obice postes,

 

ut virtutem impediat et excludat. (10) Et – ne singula prosequar – Thyrintius, fortis videlicet Hercules,

 

ter totum fervidus ira

lustrat Aventini montem, ter saxea tentat

limina nequicquam, ter fessus valle resedit.

 

Sequitur deinde descriptio domus Caci:

 

Subit acuta silex.

 

Mox autem subdit expugnationem domus:

 

Hanc ut prona iugo.

 

Demum annectitur pugna:

 

Ergo insperata deprensum in luce repente

inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem

desuper Alcydes telis premit.

 

Domus igitur Caci, hoc est: complexionis, est in parte vegetativa, sedes autem in sensitiva. (11) Et quia tota vis sensitive est in capite, ubi cerebrum est, et ibidem sensibilium species reservantur abstracte ab omni materia, mirabiliter inquit Virgilius:

 

Stabat acuta silex precisis undique saxis,

 

per acutam silicem partem intellectus possibilem intelligens, que sensibilium recipit imagines

 

precisis undique saxis,

 

deposito scilicet et separato, quicquid erat materiale. Nec incongrue silex pro intellectu possibili ponitur. Est enim silex lapis, qui concussus emittit ignem, et intellectus possibilis reductus in actum. Unde quasi percussus scintillam excutiens mox lumen recipit, intellectum scilicet agentem, et perficitur operatio intellectus. (12) Et subdit designans locum

 

spelunce dorso incumbens.

 

Pectus enim nostrum spelunca est, cui caput incumbit arx sive sedes et quasi Capitolium intellectus

 

altissima visu

 

vel propter capitis situm, supra quod in homine nil videtur, vel propter altitudinem intellectus,

 

dirarum nidis domus oportuna volucrum.

 

Volucres autem altas et spirituales cogitationes significant, que per intellectum supra sensibilium species excitantur. Nam et Aventinus mons ab ‘avium ventu’ dictus est. Mons enim iste ad sinistram Tiberis ripam positus inter se et Capitolium paludem habuit; de qua et ex vicino flumine devolantes avicule nomen monti fecerunt. (13) Videamus ergo pugnam. Hercules, vir scilicet virtuosus, cum complexionis violentia pugnaturus,

ter fervidus ira lustrat Aventini montem

– sedem videlicet intellectus –

ter saxea tentat, limina nequicquam, ter fessus valle resedit.

Fessus enim ‘lassum’ proprie et finitima translatione ‘tristem’ significat. Pugnat vir virtuosus cum passionibus, qui status est virtutum politicarum, querit aditum, ut victor purget passiones, qui status est virtutum, quas ‘purgatorias’ vocant. Hoc autem facit ter, cogitando quippe, faciendo et perseveranda. Et quia adhuc labor est atque tristicia in hoc gemino statu virtutum,

 

ter fessus

– cogitans scilicet, agens et perseverans –

valle resedit.

 

(14) Verum, quia hec sensibilium rupes imminet levo fluvio, id est: a parte vitiorum, rebus fluxibilibus et mundanis, hanc Hercules

 

dexter in adversum nitens concussit,

 

– hoc est: a firmitate sua dimovit –

 

et imis

avulsam solvit radicibus,

 

sensualitatis arcem ab ipsis diruens fundamentis

 

inde repente

impulit; impulsu quo maximus intonat ether,

 

hoc est: ratio, que vocem suam emittit et velut tonitruum exauditur.

 

(15) Dissultant ripe refluitque exterritus amnis.

 

Amnis ab ‘ambiendo’ vel ‘amenitate’ dictus est. Detecta siquidem regia Caci dulcedo et circumfluentia rerum temporalium retrocedit. Et quia non potest vinci potentia complexionalis, id est: Cacus, nisi desuper emineat virtus, ergo

 

deprensum in luce,

 

id est: cognitum,

 

repente inclusumque cavo saxo,

 

hoc est: in pectoris specu,

 

insueta rudentem,

 

dantem siquidem sue bestialitatis signa insueta, id est: insolite. Motus enim sensitivi, donec intellectus acumine discernantur, rationales apparent, qui postea cognoscuntur esse brutales. (16) Contra Cacum igitur Alcydes, id est: virtus, instat telis, id est: rationibus,

 

Omniaque arma

advocat,

 

id est: omnia, cum quibus potest ipsum vincere,

 

et ramis vastisque molaribus instat.

 

Rami quidem scientia rerum est, vasti molares gravitas sententiarum. Quid autem facit Cacus contra scientie lumen et monimentorum gravitatem? Ecce sequitur:

 

Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli est,

faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)

evomit involvitque domum caligine ceca

prospectum eripiens oculis glomeratque sub antro

fumiferam noctem commixtis igne tenebris.

 

In statu ergo virtutum, quas ‘politicas’ dicunt, licet virtus vincat, cum passionibus tamen continuum certamen habet. (17) Ergo Cacus, id est: ipsa complexio,

 

evomit fumum

 

et

 

glomerat fumiferam noctem,

 

turbulentiam scilicet passionum,

 

commixtis igne tenebris,

 

dixit.

 

Nam in hoc statu virtutum lumen passionum tenebris involutum est. Verum purgatorias virtutes advocans

 

non tulit Alcydes animis seque ipse per ignem,

 

id est: virtutum lumen,

 

precipiti iecit saltu, qua plurimus undam

fumus agit nebulaque ingens specus estuat *) atra,

 

hoc est: ubi plurimum passiones urgent, et demum

 

hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem

corripit in nodum complexus et angit inherens

elisos oculos et siccum sanguine guttur.

 

Cacum vomere incendia vana dixit, non ignes, qui virtutem significant, sed incendia, id est: commotiones. (18) Quod autem dixit:

 

corripit in nodum complexus,

 

ad hystoriam respexit. Indissolubilem quidem nodum Hercules habuisse dicitur, quem veluti rem sacram et divinam mirabantur. Quis autem nodus fuerit, non memini me legisse. Angit autem inherens, quoniam multa constantia et perseverantia opus est, ut complexionis violentia superetur. (19) Tunc autem patet domus et

 

rapine

celo ostenduntur,

 

et trahitur

 

pedibus

 

Cacus,

 

informe cadaver.

 

Nam Gerione, hoc est: carne, victo victoque Caco, id est: complexione, trahitur Cacus pedibus, id est: sequitur virtutis imperium. Nec impertinenter dixit Servius hunc fuisse servum Evandri. ‘Andros’ enim ‘homo’ dicitur, ‘eu’ ‘bonum’. Rationale quidem est, quod homini bono subiciantur mali tanquam imperfectum perfecto. Sed invalescente malicia Hercules, hoc est: virtus, auxiliatur Evandro, id est: humane bonitati. Unde et dictum est:

 

Attulit et nobis aliquando optantibus etas

auxilium adventumque dei.

 

(20) Denique – ut ad dimissa redeam –

 

Redidit una boum vocem.

 

Notanter feminam posuit et non marem, que pertinet ad sensitivos affectus, quoniam primus motus est sensibilis appetitus, deinde voluntatis seu rationis. Demum, cum Maro quatuor tauros totidemque iuvencas tradat rapuisse Cacum, aliter Fastorum primo notat Ovidius. Inquit enim de Hercule loquens:

 

Dumque huic hospitium domus est Tegea, vagantur

incustodite lata per arva boves.

Mane erat. Excussus somno Tyrinthius heros

de numero tauros sensit abesse duos.

 

(21) Videsne, duos principes poetarum, dum eandem materiam tractant, quam longe dissentiant, imo quodam modo contradicant? Sed licet hec repugnantia sit in verbis, nulla contrarietas est in sensu. Et quid Virgilius senserit, superius dictum est. Cumque tauri nostros significent affectus, expressit illos Ovidius in duobus. Nam si illos dividas per obiecta, cum illa bonum sint et malum, vel per subiecta, cum sint appetitus sensitivus et voluntas, certum est hos affectus, quotquot sint, in duo solum capita dispartiri, ut non minus duali numero notet Ovidius quam Virgilius per octonum. (22) Nec ad diversitatem assignetur quod Maro posuerit mares et feminas, Naso vero solummodo ponat mares. Nam masculinum femininum concipere verum est. Unde Virgilius:

 

Modo namque gemellos,

spem gregis, ah silice in nuda connixa reliquit.

 

Non enim possunt esse spes gregis edi duo, si mares sint, sed masculum et feminam intelligens per gemellos, que vox masculini generis est, expressit. Et hec de Caco dixisse sufficiat. Que restant, sibi compleat studiosus.

 

___________

 

*) lectionem Ullmanianam extuat mutavi in estuat secundum Vergilii operum editionem criticam Oxoniensem (1969) nec verbo extuare nec exuare existente