BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

SECUNDUS TRACTATUS

____________

 

Capitulum primum

De descensu Herculis ad infernum. Qui quidem erit

tractatus secundus. Et primo fabula

 

(1) Herculem ad inferos descendisse exindeque Theseum atque Cerberum extraxisse testis est tragicus, quem in hac materia secuturus sum. In Furente quidem scribitur:

 

Atrum per urbes ducit Argolicas canem.

Viso labantem Cerbero vidi diem

pavidumque solem; me quoque invasit tremor.

 

Sed plenius, qualiter et Cerberum a Plutone receperit et Theseum, tertio describit actu. Ipse quidem Theseus narrans Amphytrioni gesta filii apud inferos longo tractu versuum intro ducitur. Inter que tandem ait:

 

Hic sevus umbras territat Stygius canis,

qui trina vasto capta concutiens sono

regnum tuetur. Sordidum tabe caput

lambunt colubre, viperis horrent iube,

longusque torta sibilat cauda draco, et cetera.

 

(2) Et – ut ad id, quod sibi concessum est, veniam – post pugnam Herculis et Cerberi, de qua suo loco dicemus, scribit tragicus:

 

Extimuit sedens

utrunque solio dominus et duci iubet;

me quoque petenti munus Alcyde dedit.

 

Et Servius in sexto

Lectum est

– inquit –

quod quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit. Ob quam rem anno integro in compedibus fuit.

Et paulo post, ubi de Hercule scribitur:

 

Tartareum ille manu custodem in vincla petivit

ipsius a solio regis traxitque trementem,

 

refert Servius:

Hercules a prudentioribus mente magis quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid. Nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei assignantur propter agnita duodecim signa.

Et subdit ad propositum:

Quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, hec ratio est: quia omnes cupiditates et cuncta vitia terrena contempsit et domuit. Nam Cerberus terra est, que consumptrix est corporum. Unde et Cerberus dictus est quasi ‘creoberos’, id est: carnem vorans. Unde et lectum est

‹ossa super recubans›.

Nam non ossa citius terra consumit.

(3) Et quod ad Cerberum rapiendum iverit, testatur Servius, ubi Virgilius quidem scribit:

 

Te Stygii tremuere lacus.

 

Dicit enim commentator egregius:

 

Inferni, quo tempore descendit ad rapiendum Cerberum.

 

Nam ubi poeta summus ait:

 

Sedet eternumque sedebit

infelix Theseus,

 

scribit enim Servius contra opinionem:

Nam fertur ab Hercule esse liberatus; quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem.

(4) Constat igitur autoritate Maronis et tragici nec non et Servi, quod Hercules descenderit in infernum. Unde et apud Homerum legitur Herculis simulacrum in inferis esse. Abstraxit autem – ut tragicus ponit – vi Cerberum, dono vero gratiaque Theseum, et cum Charone pugnavit. Dicitur etiam Iunonem in papilla vulnerasse cum sagitta. Vulneravit et Ditem. Volunt etiam aliqui, quod exinde reduxit Alchistam, quam alii Alcestam vocant, que pro Admeto, coniuge suo, mortem obierat. Que quidem omnia singillatim suis capitulis exponemus. (5) Verumtamen iuvat ante omnia nostrum recitare Boccatium, quo non habet Latinitas in poetica divinorem. Ponit ergo capitulo trigesimo tertio libri noni, quod Perithous et Theseus convenerunt

se nisi ex Iovis genitis sumpturos uxores. Et cum iam Theseus Helenam rapuisset, que Iovis et Lede filia habebatur, nec altera nosceretur in terris ea tempestate a Iove genita preter Proserpinam, Plutonis coniugem, cum in celum nequirent ascendere, ad inferos eam rapturi declinaverunt. Verum Cerberus adversus Perithoum insurgens illum primo interfecit impetu. Quem cum iuvare conaretur Theseus, in magno vite fuit discrimine et ultimo a Plutone detentus est. Tandem redeunte Hercule ab Hyspania Gerione superato et preda ingenti divite, audito Perithoi infortunio et captivitate Thesei, a Tenaro specu descendit ad inferos, ut tragedus testatur,

post que hec omnia ad hystoriam refert. (6) Cuius autm iussu noster Hercules descenderit in infernum, adeo dubium est, quod idem tragedus Seneca primi actus primo capitulo scripserit Iunonem inter alia referentem de Cerbero:

 

Viso labantem Cerbero vidi diem

pavidumque Solem; me quoque invasit tremor,

et tetra monstri colla devicti intuens

timui imperasse,

 

volens hunc descensum et Cerberi raptum imperium fuisse Iunonis. Actus autem tertii postremo capitulo scripsit:

 

Natus Euristeus properante partu

iusserat mundi penetrare fundum.

Deerat hoc solum numero laborum,

tertie regem spoliare sortis,

 

volens hec omnia iubente quidem Euristeo, non Iunone facta. Que quomodo possint intelligi, sequentia declarabunt. (7) Nunc infernum et, que in eo sunt, antequam redeamus ad Herculem, explicemus, si tamen hoc ante omnia sentiamus, Herculis descensum fuisse pugnando cum vitiis et ex ipsis, quod heroice virtutis est, gloriossime triumphando.