Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum nonumprimi tractatusDe descensu Amphiarai ad inferos
(1) Sicuti superius attigimus, vulgus, quod utilia sectatur et amat, videntur poete figurasse per Theseum, quando descendens ad inferos Perithoum secum duxit, et voluptati deditos in Orpheo nec non pro figura corporis in Perithoo, qui Theseum, hoc est: animam, secum trahat. De quibus satis in precedentibus dictum sit. Verum, antequam virtuosos descensus explicemus, videamus per transitum Amphiarai terribilem in infernum ruinam atque precipitium, moxque tandem ad nostrum Herculem veniemus. (2) Principio quidem pater meus venerandusque monitor Boccatius Genealogiarum libro secundo capitulo undequadraginta scripsit:
Post que verba late prosequitur fabulam sive hystoriam Amphiarai, quod oraculo perceperit se non rediturum, si Thebanum in bellum, quod inter Etheoclem et Polinicem de regno fuit, proficisceretur, qualiterque coniunx eius accepto monili mirabilis operis, quod prius fuerat Hermiones, latitantem prodidit, et demum ut subito telluris hyatu pugnaturus in inferos usque fuerit absorptus. Et post omnia subiecit:
(3) In quibus quidem admiror, quod sic tenaciter voluerit Amphiarai coniugem Euridicem extitisse, quod oblitus Virgilii, cum dixit:
His Phedram Procrimque locis mestamque Eriphilem,
oblitus fuerit et Servii, qui de ipsa refert:
– scilicet Eriphile –
oblitus sit et Statii, cum cecinit:
Sic Eriphileos aurum fatale Penatesirripuit,
nec meminerit Lactantii, qui faciat relatis Virgilii versibus Eriphiles clarissimam mentionem. Sed adeo sibi Theodontius suus placuit, quod non inter fabulas solum, sed inter hystorias Euridicem, non Eriphilem, Amphiarai coniugem nominarit. (4) Nec audeat quisquam hoc patri nostro Boccatio vel ad vitium vel ad ignorantiam imputare. Nichil enim in hoc ex sua persona locutus est, sed plane duxit Theodontio – prout retulimus – imputandum. Unum solum admiror, quod, cum tres Euridices in divinis libris Genealogiarum retulerit, unam Thalaonis filiam et Amphiarai coniugem – ut asserit in secundo – alteram Climenio genitam et Nestoris coniugem – sicuti notavit in decimo – tertiam Orpheo marito claram – sicut duodecimo libri quinti capitulo concordans cum omnibus affirmavit –, nullam, quam memorare possim, vel his vel aliis suis libris Eriphiles habuerit mentionem. Quod quare fecerit, extimare non scio. Nam quod hanc ignoraverit Eriphilem, puto nemini persuadendum: tot et tam opulentis testibus clara est. Sed forsan alicuius misterii gratia a communi vulgataque traditione discessit. (5) Nos autem, quicquid Theodontius asserat, volumus Amphiarai coniugem Eriphilem (quam ‘litis amorem’ ab ‘eris’, ‘lis’, et ‘philos’, ‘amor’, possumus interpretari) et Amphiarao matrimonio iunctam. Nam si Amphiaraum pro secta recipimus Achademicorum, qui, cum nichil sciri posse vellent, in eo solo philosophabantur, quod, quicquid diceretur, in partem contrariam disputarent, nonne convenientissime fictum est amorem litis talibus philosophis quasi coniugem Eriphilem in matrimonium esse susceptam? Siquidem Amphiaraus ab ‘amphi’, ‘circum’, et ‘ereo’, quod est ‘dicam’, quoniam eorum sit professio, quos Achademicos appellamus, ut se circum hinc et inde et ex ambabus partibus (quod enim Greci ‘ampho’, nos ‘ambo’ dicimus) disputaturos affirment. (6) Potest etiam Amphiaraus non inepte dici ab ‘amphi’, ‘circum’, ‘a’, ‘sine’, et ‘rhaon’, quod est ‘facile’, quoniam sine facilitate sit in partes contrarias – imo non facile – disputare. Nam quod ‘ara’, que ‘deprecatio’ sit ‘ad deos’, licet illi, quoniam Apollinis sacerdos erat, plane conveniat, ad sensum nostrum pertinere non videtur, quamvis, cum omnis deprecatio sit sermonis prolati vel concepti, nec insolitum sit consuetudinem et usum tum vocabulorum latitudinem in significando restringere, tum proprietatem ampliare, posset ad hoc, quod intendimus, non absurde traduci. (7) Nam si libido, quod vocabulum a ‘libet’ ducitur, et ob id omnem potest complacentiam importare, restrictum sic est, quod carnalis concupiscientie solum referat appetitum, sique pecunia, licet ab hoc nomine pecus diductum, non divitias, que sint in pecoribus solum, notet, sed etiam id, quod re monetaria possidetur, communi conceptione significet, nec id tantum, sed – ut inquit Hermogenes – eo nomine
quid vetat assumere, quod *) illud nomen Grecum ‘ara’ (quod ‘deprecationem ad deos’ significat) ‘locutionem’ indifferenter – ut Amphiaraus ‘circumloquentem’ – nobis valeat connotare? (8) Verum Achademici, quorum hinc inde et ambabus ex partibus orare, loqui disputareque nil affirmando professio fuit quique nichil prorsus sciri posse contendere sint consueti, figurantur – ut diximus – in Amphiarao. Cuius uxor Eriphile, quod est ‘litis amor’, ad aurum conversa divitiasque respiciens, prodit virum et in bellum Thebanum involvit, ubi dehiscentis telluris baratro susceptus, in inferos demersus interiit. Quotiens enim speculatio, que disputationum amore et exercitio comparatur, ad munera respicit et divitias, Amphiaraus, vir scilicet disputativus, quicquid, divinitatis habebat, amittens de superis, hoc est: rationis sublimitate, in qua disputans continue versabatur, in interiora patefacte sibi telluris ruens ab uxore, dilectione videlicet contentionis et litis, proditus, hoc est: indicatus, ad sensibilia sine dubitatione descendit. (9) Nam et ipsis philosophis ignominiosum reputabatur et turpe philosophari, discere vel docere pro questu, et ipsis liberalibus artibus lucrum querere multa reprehensionis suggillatione, si quis antiqua respiciat, opponebatur. Unde legimus Salustium Ciceroni nostro velut turpissimum obiecisse, quod oratoriam facultatem turpiter venditaret,
mercennarius
scilicet
corrupta vivendi ratione patronus.
(10) Sive ergo de sublimitate laudis et glorie, quam illi sibi blandientes eternam quasi beatitudinem super omniaque petendam arbitrabantur, descenderent in ignominiam affectatione pecunie demersi, sive summam iudicaverint ignorantiam sciendi disputandique sublimitatem ad questum flectere laudis eternitatem transitoriis divitiis postponendo, fictum est Amphiaraum ab uxore proditum ad inferos corruisse. (11) Quin etiam, cum totius illius latitudinis doctrine et acuminis, quibus poterant de cunctis in partes contrarias disputare, suprema conclusio foret penitus nichil sciri, quid convenientius fingi potuit quam ipsos in infernum ruere? Siquidem infernus pro tenebris et ignorantie cecitate supponit. Unde Greci vocant infernum ‘hadin’ ab ‘a’, quod est ‘sine’, et ‘ido’, quod est ‘scio’, quasi ‘sine scientia’; vel ab ‘a’, ‘sine’, et ‘ido’, ‘video’, quoniam in inferno nichil videri queat, aut ob tenebras lucisque carentiam aut, quia nichil ibi visibile sit, quoniam omnia, que continet, incorporea sint et, que videri non possint. (12) Demum Eriphilem occidit Alcmeon. Dictus enim Alcmeon ab ‘alci’, ‘virtus’, ‘menos’, ‘impetus’, quoniam virtus speculativa et intellectualis ex amare litis, hoc est: Eriphile, et Amphiarao, hoc est: contrarie disputationis actu, nascatur necesse est. Que siquidem virtus Eriphilem, que susceperit aureum ornamentum, interfecit, quoniam habitus speculativi sit talem affectionem extinguere vanitatem eius veris rationibus ostendendo. (13) Est igitur summa totius, quod Achademica secta philosophorum in ignorantiam ruat et ex amore divitiarum ille contentionis amor turpitudinem eius prodat, quem habitus speculativus interficit ratione promptissima removendo vel vanum et contra philosophie rationem, cuius communis erat professio mundi divitiarumque contemptus, verissimis disputationibus ostendenda. Et quoniam in contrarias disputare partes lati profundique iudicii proculdubio sit, quod – ut supra diximus – per Euridicem, ubi de Orpheo tractavimus, significetur, forte voluit Theodontius ipsumque sequendo Boccatius non inepte fuisse coniugem Amphiarai. (14) Et hec quidem super isto descensu dicta sint. Ad Herculem enim nostrum et eius descensum, qui quidem inferna tetigit, posset ut supra assequi, flectendus stilus est, ne nimis videamur extra propositum evagari.___________
*) quod pro per editionis Ullmanianae posui |