Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum octavumprimi tractatusDe descensu Perithoi et Thesei, qui pro rapiendoProserpinam in inferos descenderunt
(1) Quoniam autem non Veneris, de qua tractatum est, voluptas solum, sed etiam, que circa gustum est delectatio, reperitur, descenderunt iuxta fabulas Theseus cum Perithoo – sicut legitur – in infernum voluptate gule rapturi Proserpinam, de quo descensu presentialiter est videndum. Nec putet aliquis me oblitum eius, quod superius professus sum, poetas scilicet per Theseum atque Pertihoum vulgum designasse, qui sequatur utilia. Verum quoniam meditanti michi sensus hic, de quo mentionem habui, nuper occurrit occasione fabule, quam ponit Iginius de iudicio Caliopee, quod tulit, ut Venus atque Proserpina vicibus alternis semestri tempore possiderent Hadonim, volo, quoniam ad sensum, quem de Orpheo premisimus, pertinet, hunc prius tractando discutere revertique postmodum ad promissa. (2) Videamus ante omnia tamen, quid illi voluerint, qui finxerunt Iovem dedisse iudicem Caliopeam inter Venerem et Proserpinam, cui earum concedendus esset Hadonis. Quid Venus autem signficet, cunctis patet, vim scilicet generativam. Proserpina vero – sicut et superius attigi – pro frugibus atque seminibus ponitur. Nam cum Ceres terra frugifera sit, sit dicta Ceres a ‘serendo’. Unde quidem est poeticum illud:
Nec non et Tition, Terre omnipotentis alumnum,
ut omnium mater Terra putetur. Generat Proserpinam, hoc est: fructus et semina, que per Ditem rapitur ad infernum vel in semen, ut generet et sic revertatur ad matrem, cui fuit reddita pro semestris temporis alternatione, vel in cibum, ut non revertatur, sed nutriat. Iuxta quem sensum dictum est:
Nec repetita sequi curat Proserpina matrem.
(3) Nunc autem, cum maxime corporis voluptates sint secundum coitum atque cibatum, bene nascitur altercatio, cuinam debeatur Hadonis, Veneri scilicet an Proserpine, cum illa generationis, hec cibationis dea sit. Hadonis autem dictus ab ‘hidoni’ Grece, quod Latine, ‘voluptas’ dicitur. Nam licet prima dicti nominis sillaba penes Grecos non per iota, sed per ita – sicut et in ultima – scribi debeat, multotiens tamen, maxime apud poetas, littera Grecorum ita mutatur in alpha, ut non inepte pro edone Hadoum Latinitas usurparit, mutata prime sillabe vocali in ‘a’, quam illi scribunt per ita. (4) Additur autem aspiratio, quoniam hoc nomen a Grecis notatur et scribitur cum dassia. Dassia vero per geminum ‘s’ scripsi, licet apud eos per simplex notetur, quoniam hanc litteram, quam sima vocant, semel in mediis sillabis positam non aliter proferunt, quam nos facimus geminatam. Dassiam ergo scribendo non dictionem scripsi, sed vocem. Dictio quidem est apud eos, non – ut scripsi – ‘dassia’, sed omnino ‘dasia’ (5) Iupiter autem, hoc est: ratio, dat super hoc iudicem Caliopeam, quam proxime diximus figuram proportionis et armonie obtinere. Nam cum omnis ex carnis delectatione voluptas ex proportionis congruentia deprehendatur et fiat, nullus huius rei peritior iudex esse potest quam ipsa proportio. Equavit igitur Caliopea pari temporis divisione iudicium, Hadonim, hoc est: voluptatem, utrique sex mensibus tribuendo significans per hoc voluptatem ad utramque sine prerogative differentia pertinere; ut illa per sex anni menses equa divisio non ad tempus, sed ad voluptatis essentiam et magnitudinem referatur. Nam quamvis actus Venerei summa et inexcessibilis videatur esse delectatio, non inferior tamen est refectionis voluptas, ad quam famescentis animalis se tota convertit intentio delectans mirabiliter secundum gustum et oblectans secundum corporalis indigentie sensibilem appetitum. (6) Adde, quod, cum sine Cerere et Bacho frigeat Venus, quoniam dona Cerealia cibus sunt, Bachica vero potus, non parva portio Veneree delectationis apud recte iudicantes debetur Proserpine, que materia sit ciborum et efficiens causa voluptatis, que de Venere nobis venit. Nam licet illo Terentiano proverbio Ceres, non Proserpina nominetur, nichil tamen aliud intelligitur per Cererem quam id, quod comeditur, quod est Proserpina, ad quam magistra iudicandi proportio Hadonis, hoc est: voluptatis, pertinere dimidium iudicavit. (7) Verum – ut refert Iginius – irata Venus, quod Hadonim
non sibi proprium
– hoc est perpetuum –
concessisset,
omnes Thracie mulieres accensas amore in filium Caliopes Orpheum immisit, ut eum
sibi sic, queque appeterent, ut
membratim lacerarent. Mulieres enim Thracie, hoc est: Veneree, discerpunt Orpheum, id est: hominem deditum voluptati, quoniam – ut proxime dixi – singuli concubitus corpora nostra delibant. Irata vero Venus dicitur non affectu, sed effectu. Nam cum divine nature repugnet irasci, per eius iram irati designamus effectum, ut, cum aliquid, quod irati videatur fecerit, deum ipsum dicamus iratum, non quod ira cadat in deum, qui summa pax et tranquillitas est, sed quoniam irati plerumque facere dicatur effectum. (8) His premissis nunc ad Thesei Perithoique descensum, quod principaliter intendimus, veniamus. Scribit Lactantius super libro primo Thebaidos:
Hec Lactantius. Servius autem de Theseo loquens scribit:
Alibi vero de Perithoo loquens ait:
(9) Et – ut sensum allegoricum aggrediamur – Theseum atque Perithoum sumi posse coniecto pro homine, qui compositus sit ex anima et corpore. Nam Perithous dictus est a ‘peri’, quod est ‘nimium’, et ‘thoos’, id est: velox, vel ‘theo’, quod est ‘curro’. Quid enim velocius est velociusque currit in interitum et corruptionem corporis humani compositione? Ut verissime, si nostros intueamur affectus, nimis velociter currat, et ab hac currendi nimia velocitate Perithous convenientissime dictus sit, quod videmus nominis eius particulas importare. (10) Qua stante sententia restat per Theseum rationalem animam designari. Quid enim aliud in homine est quam corpus ut materia et anima rationalis ut forma? ‘Theos’ enim ‘deus’ et ‘theion’ ‘divinum’ Greci dicunt. Et quid in homine divinius est anima rationali, imo quid omnino divinum preter animam rationalem? Insuper ‘thesis’ Grece, Latine ‘positio’ dicitur, ‘eos’, ‘ortus’. Nunc autem, cum fetus ante rationalis anime positionem non homo, sed embrio sit, et ad infusionem anime fiat homo et homo tunc formaliter oriatur forma rationali sibi coniuncta, congruenter anima dici potest ‘ortus positio’, postquam ipsa posita sequitur, ut homo dicatur exortus et non prius. Et hec tantisper de nominum ratione dicta sint, quibus id, quod per Theseum et Perithoum sumimus, approbatur. (11) Nec perperam omnes poete receperunt et volunt inter istos singularem dilectionem et amiciciam extitisse. Nam ubi maior amor maiorque connexio quam inter animam et corpus, que sic duo sunt, quod essentialiter perficiant solum unum? Licet enim anima sit immortalis atque perpetua, completum tamen suum esse non habet, nisi cum suo corpori sit unita, ad quod informandum creatur, dum infunditur, et infunditur, dum creatur, et simul habet, quod sit et forma sit corporis, quod informat. Quo fit, ut non sine ratione forsitan dici possit et credi beatorum animas adhuc perfectam beatitudinem non habere plusque beatas fore, cum sua corpora rehabebunt, et si non erunt magis beate, habebunt perfectius tamen esse. (12) Volunt autem Perithous et Theseus atque coniurant – sicut inquit Lactantius – filias Iovis uxores ducere, quoniam et spiritualiter et carnaliter viventes divinitatem semper intendunt. Iupiter enim summa et omnis ratio est; cum ratione vera proprium esse hominis operari nemo negaverit. Ut homo secundum animam atque corpus optet et velit ab ratione sublimitate descendens aliquid semper agere et cum ratione, quicquid faciat, operari. (13) Verum Theseus Helenam rapit, quam Iupiter in cignum versus ex Leda traditur genuisse. Varie sunt in hoc fabularum relationes, quas longum est referre, sed longius in alicuius sensus concordiam revocare. Dicam igitur, quod divinius et elegantius arbitror, et forte, qui volet, sensum, quem exponam, extendendo tenere, sicut poterit, omnem tollet diversitatem fabularum et dissonantiam concordabit. (14) Licet igitur quidam velint Ledam compressu Iovis unum ovum concepisse, volunt aliqui tamen duo, quibus astipulatur Flaccus:
Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
Duo peperit ergo Tindari coniunx ova, quorum ex uno producuntur Castor et Pollux, ex altero vero processit Helena, quam parvam rapuit Theseus et Protheo apud Egiptum tradidit custodiendam. (15) Et de Theseo primum, demum autem ad Perithoum revertemur. Iupiter ergo et rationis omnis et intellectus typum habet. Fingitur autem in cignum verti propter speculationem, que per aves, quod in altum evolent, figuratur. Concumbit autem cum Leda. Dicitur enim Leda quasi ‘Ledda’, quod vocabulum significat secundum Alexandrum, qui Greca tractavit vocabula, ‘summitatem pennarum’, per quod speculationis altitudo non incongrue designatur. Vel Leda – sicut vult Fulgentius – quasi ‘loidi’, quod est ‘lidi’. Nam ‘oi’ diptongus apud Grecos per litteram ‘i’ profertur. Significat autem ‘loidi’ ‘contumeliam’ et ‘obiurgationem’, quoniam, qui vitam eligunt speculativam, ceteros homines videntur obiurgari atque reprehendere electione vite vel quoniam propter doctrinam et sapientiam alios reprehendant. Ex altitudine igitur speculationis sive proposito corrigendi alios aut exemplo vite aut rationis admonitione duo ova nascuntur. (16) Ex uno nascuntur Castor et Pollux, ex altero vero Helena. Castor enim Grece, Latine dicitur ‘ornans’. Philosophia quidem, prout a sermocinali distinguitur, in moralem naturalemque dividitur. Cum autem mortalis bonum faciat, naturalis intellectum illuminans nos exornat, quod per Castorem designatur. Pollux autem dicitur a ‘polios’ Grece, Latine ‘prudens’. Quo quidem habitu moralis philosophia designatur. Prudentia namque perficitur ab omnibus et perficit omnes virtutes. (17) Ex altero vero ovo nascitur Helena. ‘Elin’ enim, quam dictionem Greci per ‘ei’ diptongum scribunt, apud quos per sineresim ‘ei’ litteram ‘i’ sonat, significat ‘capere’; ‘nus’, quod illi per ‘noys’ scribunt, apud eos idem est, quod ‘mens’. Unde dicta est Helena quasi ‘helin nus’, id est: capiens mentem, quod proprium est sermonis, quoniam sermocinalis scientia mentes capiat, vel ab ‘elo’, id est: expello, et ‘nus’, ‘mens’, eo, quod mentis conceptus extra pellat. (18) Hanc, etate puellam, rapit Theseus et custodiendam tradit Protheo, hoc est: tempori, quoniam hec scientia semper virens et nova sit et in tempore non senescat, sed quotidie renovetur. Et quoniam sermocinalis scientia de cunctis tractat et disputat nec sciri potest, nisi cuncte scientie percepte sint, rapitur a Theseo, id est: ab anima, quoniam hec omnia ad intellectum spectant. Nam Helena dicta fuit, quoniam specie et pulcritudine sua caperet intuentium mentes. (19) Verum, qui voluerunt hos tres ex uno natos ovo fuisse, philosophiam totam assumpserunt, que dividitur in naturalem, moralem et rationalem sive sermocinalem. Nam ‘logos’ apud Grecos, a quo hec tertia philosophie pars dicitur ‘logica’, et sermonem significat et rationem. Sunt autem – quod et refert Alexander –, qui volunt, quod Castor mortalis fuerit genitus ex Tyndaro et Leda. Unde tradit Iginius, quod
Castor sit occisus in oppido Adriadnis
bello, quod Lacedemones cum Atheniensibus habuerunt, licet alii tradant hunc perisse in oppugnatione Sparte. Que quidem michi videntur ad hystoriam pertinere. (20) Verum quod teste Iginio tradit Homerus:
Pollucem concessisse fratri,
cum immortalis esset, immortalitatis sue dimidiam, ad sensum nostrum spectat. Nam si Leda, hoc est: sublimitas speculationis, Tyndaro concumbat, quoniam mortalis est, mortalem gignit. Tyndareos enim – ut Greci nominant – dictus est quasi ‘tino’, id est: extendo (quod illi per ‘ei’ diptongum scribunt), ‘da’, quod est ‘terra’, et ‘reo’, quod est ‘fluo’. Siquidem speculatio, que extenditur, et se protendens per fluentem terram solum circa corruptibilia versatur. (21) Castora generat, naturalem scilicet philosophiam, que mortalis dicitur, quoniam de mortalibus tractat, corporeis scilicet et corruptibilibus. Moralis autem philosophie disputatio, observatio atque doctrina medetur animabus et ipsas vitiis terrestrisque societatis illuvie purgatas in immortalitatis sue gloriam beatitudinemque transmittit iuxta Platonicorum de animarum reditu descensuque rursus in corpora traditionem. Quas, si sanctissime vixerint, in celos sideraque sua reverti libere crediderunt. Alias autem post mortem purgari volunt. Unde poeta dixit:
Donec longa dies profecto temporis orbeconcretam exemit labem purumque reliquitethereum sensum atque aurai simplicis ignem,
et alia plura, que de animarum purgatione premiserat et revocatione subinfert. (22) Hec autem moralis philosophia, quam figurari diximus per Pollucem, naturalia tractans, quasi pro Castore moritur sive mori dicitur, de mortalibus disputans eaque ad moralis doctrine sinceritatem et altitudinem trahens ipsum immortalitatis sue facit esse participem. Unde meruit cum Polluce germano suo sideribus immortalis factus ascribi. (23) Nunc autem redeundum est ad Perithoum, qui ad rapiendam Proserpinam Theseo societatem sibi faciente descendit. Scimus enim gule voluptatem ad corpus pertinere et carnalis appetitus commotionem caput esse, quo mortalis homo progreditur ad hunc actum, quem Greci ‘gastrimargiam’ vocant, ‘gule’ scilicet ‘concupiscentiam’, a ‘gastir’, quod est ‘venter’, et ‘margos’, ‘gulosus’, nostri vero littere principalis immutatione ‘castrimargiam’ dicunt. Nec tamen facit hunc descensum Perithous absque Theseo, quoniam comedenti guleque voluptatibus dedito non solum corpus obsequitur, sed ipsius anime potentia famulatur. (24) Proserpina vero filia Iovis dicitur, quoniam in generatione fructuum et omnium animalium ether, qui Iupiter est, et terra concurrit, sive Iovem pro aere sumas sive potius pro ipsa natura vel anima mundi. Unde poetarum optimus – ut superius dictum est – inquit:
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Etherconiugis in gremium late descendit, et omnesmagnus alit magno permixtus corpore fetus.
Nam sive Iovem sumamus pro ethere et aere, coniugem autem pro aqua et terra – sicut vult Servius – sive pro calore sive pro agente naturali sive pro ipsa natura, que est principium motus et quietis, sive pro anima mundi, quod memorant voluisse Platonem, quoniam – ut idem testatur Maro –
Celum et terram camposque liquenteslucentemque globum lune Titaniaque astraspiritus intus alit, totosque infusa per artusmens agitat molem et magno se corpore miscet
clarum est Proserpinam filiam esse Iovis, quoniam – ut vult Soranus –
est. (25) Dicitur autem a ‘serpendo’ Proserpina, quod vel ‘procul’ vel ‘prope serpat’, vel a ‘pro’, quod est ‘in’, et ‘serpo’, quasi ‘inserpina’. ‘Pro’ siquidem poni rationabiliter loco ‘in’, testimonio potest esse ‘pro rostris’, ‘pro templo’, ‘pro foribus’, hoc est: in rostris, in templo vel in foribus. Prope vero serpit herbam emittens, procul vero radices agens. Verum – sicut Varro testis est in libris De Origine Lingue Latine, quos ad Ciceronem scripsit – ‘proserpere’ idem est, quod ‘serpere’, Plautinoque confirmans exemplo, qui scribat:
Quasi proserpens bestia.
Secundum quam sententiam Proserpina a ‘proserpere’ (quod simplex, hoc est: serpere, significat) dicta est. (26) In infernum descendunt ad hoc Perithous et Theseus, quoniam homo, qui pergit in gulam, de rationis sublimitate descendit ad infima sensualitatis. Verum sicuti Perithous, hoc est: corpus, ad rapiendam Proserpinam voluptate gule descendens Theseum, hoc est: animam, secum trahit, sic, cum ad rapiendam illam homo descendit per avariciam, anima, quam intelligimus per Theseum, corpus, id est: Perithoum, secum ducit. Unde notanter atque divine Servius aliquando vult Theseum descendisse cum Perithoo, aliquando Perithoum cum Theseo, differentiam horum duorum descensuum declarando. (27) Nec sit, qui miretur, quod velim Proserpinam obiectum avaricie designare. Nam cum ipsa fruges fructusque significet, quibus etas prisca dives fuit, sicut nunc divites dicimus, qui pecunia abundant, et etiam nunc frugum ac fructuum copia tam divites effici quam esse constet, certum est Proserpinam ad divitias pertinere. (28) Adde, quod – sicut superius dictum est – infernus incipit in aere caligoso, ex quo, quicquid in aere vel in aqua vivit aut in terra sub aquis aut sub aere sive sub terre superficie generatur atque producitur, ad infernum pertinet et proserpere dici debet. Et quoniam his regionibus etiam mineralia, quales sunt lapides et metalla, non gignuntur solum, sed conservantur et manent, que cuncta divitias faciunt, non inepte poete finxerunt Theseum cum Perithoo, hoc est: genus humanum, in infernum ad rapiendam Proserpinam, hoc est: divitias, descendisse. Nam et divitias ad Proserpinam pertinere Maro noster ostendit per aureum ramum; qui inferne Iunoni relinquitur ab Enea, de quo iam dictum est et plenius infra dicetur. (29) Ceterum Proserpina alio nomine, quod nos a Grecis mutuati sumus, Persephone scilicet, dicta est. Quam vocem illi (quo sonum eorum Latinis exprimam litteris) ‘Persephognim’ vocant. Littera quidem ‘n’ apud ipsos, cum litteram vel vocem ‘i’ precedit in eadem sillaba, sive sit diptongus sive iota sive ita sive, quod nos ‘fio’, illi autem ‘ipsilon’ dicunt, sonat sicut ‘gn’ apud nos. Persephone igitur apud Grecos dicta est quasi ‘Phersephone’. ‘Phero’ quidem idem est, quod ‘porto’, ‘phonos’, id est: mors vel homicidium, quasi ‘ferens mortem’. (30) Unde non immerito, postquam mortis est arbitra, finxit Maro de Didone:
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinemabstulerat Stygioque caput damnaverat Horco.
Mos enim sacrificantium erat, quod hostias destinatas sacrificio pilis ablatis initiarent, ut a simili velit Proserpinam erepto crine morituros neci quodam modo destinare, vel quoniam, qui nature cursu vitam finiunt, senescant et calvi fiant, ut et ipsa natura dici possit hominem calvicio precedente morti destinare. Et forte receptum fuit in sacris, ut ex hoc, ut fronti invergeret
vina sacerdos,et summas carpens media inter cornua setasignibus imponat sacris, libamina prima,
religione imitante naturam, ne viderentur violentiam facere sacerdotes, sed quasi natura deserente depilatas hostias immolare. (31) Verum – ut refert Plato sermone, quem habuit de rectitudine vocabulorum – nomen hoc Persephones propter ignorantiam recte derivationis et proprietatis nominum a pluribus abhorretur et aliam longe diversam ethimologiam assignat. Que quoniam ad Herculis descensum spectat, in sequentibus referetur. (32) Interim autem hoc capitulo sufficiat ostendisse Theseum et Perithoum sic hominem significare, quod delectabile simul utileque respiciens ratione dimissa vulgum, qui sensus sequitur et divitias admiratur, ratione certissima representet (quod erat – ut supra promiseram – ostendendum), et ad inferos non voluptatis solum, sed utilitatis gratia descendisse, imo descendere. Nam cum Perithous et Theseus hoc nostro sensu non istum vel illum, sed indifferenter hominem representent, non pro vulgo solum, quod insipiens est, sed etiam pro sapientibus, qui supra vulgus ascendunt, sumi possunt. Sed quoniam ipsos volumus, imo legimus, ad rapiendam Proserpinam in inferos descendisse, que rerum semina et, que vel sunt vel generantur in visceribus terre, notat, pro quibus omne vulgus cibationis divitiarumque causa non affectu solum cupiendo, sed effectu faciendo in inferiora pergunt, vulgus ipsum illis hac fabula designatur. Nunc ad reliqua transeamus.___________
*) regnum Ullman: mutavi in regum ex errore typographico (cf. II 2,11!) |