Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum septimumprimi tractatusAllegorie fabule Orphei et omnium, quecirca materiam relata sunt
(1) Non ignoro Fulgentium hanc fabulam ad musicam aptissima traditione referre. Nec me latet Remigium Orpheum in figuram eloquentie secundum sui sensus elegantiam assumpsisse. Quod quidem pater meus nunquam satis a studiosis poetice commendandus, Iohannes Boccatius, duodecimo capitulo libri quinti Genealogiarum divine prosequitur et ornate. Videmus et autoritate Servii hoc ad hystoriam posse reduci: Sed quia iuvat ire per omnem et universalem sensum, cui cuncta conveniant invenisse, intentionem, quam supra tetigimus, exequamur; forte quidem non displicebit rerum talium curiosis. (2) Diximus ergo poetas in Orpheo delectabilia sequentes Epycurios figurasse. Nam, qui non solummodo disputant, sed arbitrantur, docent et tenent voluptatem esse summum bonum, delectabilia sine dubio prosequuntur. Nec putet aliquis huic sensui, quem intendimus, deficere poeticam autoritatem.. Maro quidem noster, quod ipse idem in Georgicis de cantu suffecit Orphei, quem refert
mulcentem tigris et agentem carmine quercus,
nonne iam pridem finxerat de Sileno:
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videresludere, tum rigidas motare cacumina quercus?
Specifica quidem effectuum idemptitas idemptitatem specificam arguit causarum. (3) Sicut igitur illic Silenus Epycurii dogmatis effigiem representat, sic et hic illud idem figurat Orpheus. Dicitur enim Orpheus – ut vult Fulgentius – quasi ‘Orpheaphone’, id est: optima vox, volens ipsum figuram musice – sicut diximus – obtinere. Cuius quidem vocabuli nativitatem unde duxerit, fateor me nescire. Verum si musicum significat – ut ipse vult –, quid conventius nobis Epycurium dogma dicit, quandoquidem ipsum in rationem summi boni disputet voluptatem et inter honestas delectationes nichil voluptuosius concentu musico et (quod philosophie congruit maiestati) nichil honestius? (4) Verum musicum duo perficiunt, humana videlicet ratio phoniceque bonitas et doctrina. Unde non immerito dicitur Orpheus ab ‘oros’ Grece, Latine ‘diffinitio’ vel ‘terminus’, et ‘phao’ vel ‘pho’, quod est ‘loquor’, quasi ‘diffinite et determinate loquens’, quod solius hominis est; vel a ‘phos’, quod est ‘homo’, et ‘hora’, id est: tempus. Nam cum homo sit perpetuus, sit et temporalis, non est musica, si credamus philosophis, nisi solum hominis temporalis. Etenim cum anima perpetuus homo sit, separata tamen a corpore iuxta philosophorum sententiam nichil agit, sed solo fruitur intellectu – non ut omnes, sed ut ipsorum aliqui voluerunt – intelligit, per species scilicet intelligibilium reservatas vel ad quas, ut intelligat, se convertit. (5) Hunc autem hominem gignunt Oeagrius fluvius et Caliopea. Certum est enim humorem, qui per flumen significatur – sicut autore Talete multotiens dictum fuit – omnium rerum esse principium, que corporales sunt et per consequens materiale humani corporis fundamentum. Caliopea vero cum dicta sit a ‘calos’, quod est ‘bonum’ vel ‘pulcrum’, et ‘phonos’, quod est ‘vox’ vel ‘sonus’, ipsam circumscribit et denotat armoniam, quam in hominis generatione proportionum ratione necessarium est concurrere, ut in ipsa quasi matris utero conceptum animal rationis particeps generetur. (6) Quod adeo verum est, quod – ut supra docui – vellet
Aristoxenus musicus idemque philosophus
animam esse quandam musicam armoniam. Quam opinionem cum Cicero recitasset Tusculanarum primo, subiecit in illius diffinitionis commendationem:
Non igitur absque ratione fictum est Orpheum ex fluvio, hoc est: humore, et Caliopea, hoc est: proportione, genitum. (7) Habet etiam et ipsa Caliopea, veluti ‘bona’ vel ‘pulcra vox’ interpretatur, rationem ad musicum componendum. Non enim bona vel pulcra vox dici potest, que musicis rationibus non reguletur, nec ars musices sufficit, nisi pulcritudo vocisque bonitas coniungatur. Illa quidem ars ex habitu perficitur et ex actu et ad nichil ordinatur nisi solum ad modulationis concentum, que non remanet, sed cum actu, hoc est: operatione, perficitur et evanescit. In quibus quidem ipsamet operatio suum bonum est. Quod si velimus ipsam musices operationem in delectationem operantis vel alterius ordinari, cum etiam illa delectatio simul cum operatione finiatur, ipsa operatione, que finis est musice, forte melior dici non debet, forte etiam tanto minor, quanto solet effectu prestantior esse causa. Verum hec alias. (8) Convenienter igitur ex humore, hoc est: materia, et armonia, hoc est: proportione, que significantur per Oeagrium et Caliopen, generatur, ut homo noster Orpheus. Et ex homine et bona atque pulcra voce componitur musicus, quem – sicuti dictum est – figuram Epycurie discipline volumus obtinere. (9) Hic autem amat Euridicem nympham – ut refert Fulgentius – hoc est: latum iudicium aut profundum vel bonorum fluentium iudicium. ‘Eury’ namque Grecum, Latine ‘latum’ sonat vel – ut vult Fulgentius – ‘profundum’. ‘Dichi’ vero, quem sonum per cappa, non per chi, Greci scribunt, et per ita, quam Grecam litteram plerumque mutamus in ‘e’, notant in ultima sillaba, ‘iudicium’ vel ‘penam’ significat. (10) Nunc autem cum Epycuriorum sit de cunctis sensibus iudicare nec solum secundum delectabile vel displicibile, quod latissimum esse videmus, sed etiam, quod submersius et profundius est, secundum penitentie morsum vel recordationis oblectamentum, congruentissimum est Orpheum nympham Euridicem amare citharaque permulsam in uxorem accipere. ‘Bonorum’ etiam ‘fluentium iudicium’ interpretatur Euridice, quoniam ‘eu’ ‘bonum’ est, ‘rheo’ ‘fluo’, ‘dichi’ ‘iudicium’. Epycurii quidem, in quantum voluptatibus intendunt, de fluxibilibus iudicant, quoniam continue versantur in ipsis, eligendo, si placeant, vel fugiendo, si forte contristent. (11) Amat autem Orpheus Euridicem, id est: Epycurius homo iudicium fluxibilium, ut hoc fugiat, illud sequatur et eligat. Et quoniam, antequam sciamus verum de rebus etiam voluptuosis iudicium, cupimus ipsum scire, laboramus et exercemur, ut sciamus, ex quibus, quod durum et difficile videbatur nobis et intellectui nostro, mollescit. Ideo – sicuti Fulgentius refert – amat Orpheus Euridicem, quod est affectus, mulcet cithara, quod est et exercitationis atque laboris, et demum ipsam sibi iungit uxorem. Nam post sciendi desiderium et exercitium addiscendi facto nobis instantibus ex difficili et aspero facili mitique, quod antea discere volebamus, ipsum comprehendimus et in eius ducti noticiam scientificum habitum facientes, velut uxorem nobis connubio stabili propriamque dicamus. (12) Verum iudicant Epycurii sensibus et ad hoc solum voluptate ducuntur; virtus autem non sensu, sed explorata iudicat ratione, que quidem de fluxibilibus iudicat, imo cupit et desiderat iudicare. Quam ob rem fingitur Aristeus, Apollinis ac Cyrene filius, Euridicem amavisse. Aristeus enim Grece teste Fulgentio significat ‘optimus’ Latine, vel Aristeus dicitur quasi ‘Aristheus’ ab ‘ares’, ‘virtus’, et ‘theos’, ‘deus’, hoc est: divine virtutis homo. Virtutis enim divine fit homo ex Apolline et Cyrene. Tenet enim Apollo divinitate deposita – sicut superius attigi – figuram practici intellectus; Cyrene vero, quasi ‘Chyrene’ a ‘chyros’, ‘manus’, pro nostra ponitur operatione. Nam qui secundum intellectus rationem operantur, et optimi fiunt et virtutis habitum, que res, cum nos supra nos elevet, divina est, assequuntur. (13) Aristeus ergo diligit uxorem Orphei, sensuum scilicet latum profundumque iudicium. Euridice vero rationis iudicem fugiens incidit in serpentem, hoc est: rationis latentis vivacitatem, cuius morsu percussa moriens descendit ad inferos, ut, que per sensus de caducis ac fluxis bonitatis ferebat de re velut alta iudicium, rationis pondere pressa fugeret in profundum. Dixi supra profunditatem iudicii nichil aliud esse quam penitentie morsum vel recordationis oblectamentum. Sensualitatis quidem examen, quod ad fluxorum iudicium adhibetur, tunc fallit et deficit, cum ratio probat experientiaque demonstrat hec voluptuosa vel penitentie contristatione compungere vel oblectationis false vanitate decepisse. (14) Verum homo voluptati deditus, quales Epycurii sunt, quos nobis figurat Orpheus, ut reliquis atque sibi de sue vanitatis errore blandiatur, cum philosophari ceperit, conatur ab inferis hanc Euridicem, hoc est: fluxorum bonorum iudicium, revocare solius voluptatis commendatione, que per cithare cantum significatur. Quoniam autem voluptas virtutum et operum commendabilium delectatio rationis iudicio bona est, permittit divinitas etiam inferorum, quod Orpheus extinctum ratione iudicium, hoc est: Euridicem, ad superos revocare possit, dummodo se reflectens illam apud inferos non respexerit. Nam iudicium voluptatis vivax esse non potest, si iudicans illam optet et aspiciat in infernis, hoc est: inter sensibilium voluptatem. Verum enim vivax et immortale iudicium voluptatis est, non in delectatione, quam sensus percipit, sed in ratione delectationis. (15) Nam – ut hoc aliquo demonstretur exemplo – cum delicate refecti fuerimus, si sensuum inhereas voluptati finiens in illa tue considerationis affectum, recte non iudicas, et cum ad rationem perveneris, moritur iudicium illud et evanescit. Ratio quidem ostendit dulcedinem gustu perceptam ac suavitatem odoris et ipsam vescibilium pulcritudinem, varietatem, copiam et, quod multi multifaciunt, raritatem et magnitudinem precii deceptiosam, refertam illecebris, contemptibilem, fastidio plenam, curiosam et ambitiosam. (16) Alia quidem, que sensus non percipit, examinat ratio, ne videlicet plus minusve sumpseris, quam oporteat; qualemque speres, imo sperare debeas, ex receptis vel recipiendis cibis digestionem et nutrimentum; quo loco, quo tempore, quibus convivantibus quoque parante convivium res apta sit; metiens atque considerans tam naturale commodum quam moralis conversationis et consuetudinis ornamentum, nichil ponderans ut delectabile, sed ut conducibile nature vel honestum moralitate videbitque, nunquid comederis, ut ederes, an solum, ut vite necessatibus subvenires. Hec et his similia considerat ratio. (17) In huius autem examinis rationisque discursu ac iudicationis acumine, quod est virtutis, hoc est: Aristei, moritur illa iudicii latitudo sive profunditas, quam poete per Euridicem notaverunt iudicantem de delectabilibus solummodo voluptuose, non naturaliter vel honeste. Quam quidem iudicantem voluptatem licet inferi, hoc est: sensibilia, duci permittant ad superos, hoc est: ad iudicium rationis, si voluerit iudex Orpheus ipsam in inferis respicere, mox eam perdit, et illa cum omni suo iudicio moritur nec unquam ab ipso, quoniam sensibus intendens est, ab inferis revocatur. Nunquam enim Orpheus, hoc est: homo voluptati sensuum deditus, in divinitatem rationis ascendit ideoque fingitur usque in mortem nunquam ab exercitio cithare discessisse. Quod sensibilitatis quidem est, que per citharam. figuratur. (18) Nec ignoro poetas Orpheo lyram indifferenter et citharam tribuisse, quamvis diversa videantur instrumenta, quoniam – ut Iginii autoritate supra relatum est – Apollo lyram Orpheo tradidit, postquam citharam adinvenit. Cum autem – ut precedente capitulo multorum autoritate probatum est – Orpheus lyra cecinerit, Lactantius tamen et Fulgentius cithare, non lyre sibi studium tradiderunt. Unde Virgilius in sexto:
Si potuit Manes arcessere coniugis OrpheusThreicia fretus cithara fidibusque canoris.
(19) Et Naso noster de Orpheo loquens undecimo Methamorphaseos inquit:
Alterius telum lapis est; qui missus in ipsoaere concentu victus vocisque lyreque est.
Et post pauca subiecit:
Tympanaque et plausus et Bachei ululatusobstrepuere sono cithare,
et cetera, ut plus quam aperte pateat, Ovidium indifferenter lyram et citharam Orpheo tribuisse. Fecit et hoc idem postea Claudianus: prohemio quidem libri secundi De Raptu Proserpine scripsit:
Ocia sopitis ageret cum cantibus Orpheusneglectumque diu deposuisset opus,
et post duos versiculos subdit:
Seva feris natura redit metuensque leonem,implorat cithare vacca tacentis opem
moxque post sex carmina cecinit:
Tum patrie festo letatus tempore vatesdesuete repetit fila canora lyre.
(20) Verum quicquid referant fabule de Mercurii lyra et Apollinis cithara, quoniam poete res gestas distorquent suis misteriis servientes, verissimum arbitror teste Nicomacho musicam ab initio tante simplicitatis fuisse, quod usque ad Orpheum, de quo nobis est sermo, musici contenti fuerint tetracordo, cuius creditur Mercurius inventor fuisse. Nervus enim prior et quartus dyapason dulcissimam concinebant, medii vero duo in tonice modulationis consonantium mutuo respondebant. Ad extremos autem comparati hinc dyapentem, inde vera dyatesseran resonabant, ut, cum hae quadricorda nichil in consonum redderetur, ad elementaris proportionis rationem crederetur inventum. (21) Chorebus vero, Lidorum rex, et Atys filius quintam adiecit. Frigius autem Hyagnis hexacordum excogitans reduxit nervos ad perfecti numeri rationem sextum adiciens nervum. Nam septimum apposuisse creditur Lesbius gente Terpander, Samius autem Lychaon octavum, at Prophrastus natione Peryothes ad Musarum numerum rem istam redigens condidit enneacordum. Quam inventionem Germanicus assignavit Orpheo. Processerunt autem alii cum fidibus ulterius usque in quartam decimam cordam hec instrumenta musica protendentes. (22) Nostra vero fabula non transilit novem cordas – ut est superius declaratum – et habe[n]t *), quod Mercurius fecit lyram, que tradita fuit Orpheo. Citharam vero fecit Apollo, quamvis a Mercurio lyram accipiens sibi voluerit ascribi. An volumus et hoc declarare misterium? Declaremus, inquam. Forte quidem rerum istarum avidis erit – ut arbitror – non ingratum. (23) Mercurius ergo, qui et Hermes, hoc est: interpres, dictus est, sine dubio figuram obtinet eloquentie. Septicordem igitur eloquentia facit lyram. Dicitur enim lyra a ‘lyris’, quod apud Grecos idem significat, quod apud nos ‘varium’, quoniam eloquentie precipuum ornamentum sit rerum, accentuum atque verborum varietas. (24) Septem autem corde quid significant aliud quam septem artes et scientias liberales, quibus ipsa perficitur eloquentia? Nam licet ratio ipsa dicendi, quam ‘rhetoricen’ Greci vocant, suis et proprietatibus constet et regulis incedat, ut tamen in actum exeat et rem atque ornatum, quem exigit, compleat, non solum septem ipsas scientias liberales requirit, sed etiam et philosophie lumen exoptat et transcendentis scientie divinitatem, quam ‘methaphisicen’ dicunt cuique nos addidimus theologiam, ut rationabiliter perficiatur indecacordi ratione rhetorica, quo decima corda pervenisse creditur Colophonius Estieus. Facit autem Mercurius lyram ad testitudinis similitudinem, quoniam – ut Platonicorum ratio vult – ad cuiuslibet rei productionem necessarium est exemplar, quod illi per ‘ydee’ vocabulum signaverunt. (25) Verum rapit Mercurius boves Apollinis et ex ipsorum cornibus lyram fecit. Captus autem ab Apolline lyram ei permittit, quodque se eius inventorem nominet, pro liberatione concedit. Apollo cum deus sapientie sit, figuram obtinet intellectus, qui siquidem duplex est, practicus scilicet et speculativus. Ille namque, sicut iste cogitat, operatur. Unde creditur Apollo boves habere. Quid autem sunt boves nisi multarum – imo cunctarum – artium habitus, quibus intellectus practicus agit? Hos rapit Mercurius, hoc est: vir eloquentie deditus, et de boum istorum cornibus lyram facit. (26) Cornu quidem excellentiam significat etiam in divina scriptura. Scriptum est enim:
Quid enim hic cornu significat nisi dignitatem, excellentiam et magnitudinem? Cornua boum igitur excellentia sunt habituum, qui ex artibus acquiruntur. Non enim assumit eloquentia, que vilia sunt et parva, sed magna, sublimia et excelsa. Singularitas autem ista lyre tribuitur, quoniam excellenti fiat opere – sicut videmus – atque subtili et ad cantus modulationem (quod est maximum) ordinatur. Unde et lyra penes priscos bovillis cornibus, si picturis credimus, composita vel in ipsorum similitudinem formata videtur. (27) Verum quia, quicquid eloquentia potest operari – sive consideremus artem, sive potius, que sunt ex arte – opus proculdubio sapientie fatendum est esse, non relinquit Apollo Mercurium, donec concedat inventionem lyre non sibi tribui, sed Apollini, hoc est: intellectus et sapientie viribus imputari. (28) Nec miretur aliquis, quod Apollinem figuram intellectus habere dixerim velimque nunc sapientie deum, nunc etiam ipsam sapientiam esse. Nam ars, scientia, prudentia, sapientia et intellectus se sic habent, ut ipsorum superius inferioribus presit: arti quidem scientia precipit, prudentie sapientia, intellectus autem omnibus antecellit. Unde sapientie deus Apollo est, quoniam ordine dignitateque precedit sapientiam, et sapientia pro Apolline supponit, sicut Bachus tam deum ipsum quam vinum equivoce nobis dicit. Dicitur autem Apollo, quem sapientiam volumus, sibi citharam in similitudinem humani pectoris fabricasse. Nam lingua Dorica ferunt citharam pectus appellari. Quis autem nescit sedem sapientie pectus esse, quoniam ibi cor nostrum sit, cui hoc, quod est sapere, tribuatur? Nam sicut loquela pulmoni traditur, ira felli, spleni risus et amor iecori, sic sapientia sive sapere datur cordi. (29) Hunc in inferna descendens Orpheus, hoc est: homo (sic enim sumi posse superius demonstravi), super omnes deos laudat oblitus Liberum commendare, licet ipsum glorificasset. Liber enim a ‘liberando’ dictus est, quod virum cum femina coeuntem per eductionem seminis liberare putatus sit. Unde Liber pater appellari solet, quoniam generationis humane principium operetur. (30) Honorat igitur hic Orpheum ordinans ipsum non ad voluptatem, sed ad rationem. Obliviscitur autem eius Orpheus, id est: homo, delectabilia sequens, non ea, que pertinent ad rationis perfectionem, inquiritque Liberi patris initia voluptati libidinis indulgendo, quandoquidem ad ipsum pertinet eductio seminis, qua vir ea parte morbi teterrimi, quem ‘comitialem’ vocant nostri, ‘apoplexiam’ autem medici nominant, liberatur. Nam si – ut dicunt summum medicorum Hypocratem voluisse – Venereus ille concubitus dicti morbi species est, qua depositione seminis liberamur, et hoc refertur ad Bachum, quis non videt Venerie voluptati deditos Liberi patris initia querere, non finem, ad quem ille – sicut diximus – glorificans Orpheum hominem creditur ordinare? (31) Quoniam igitur Orpheus, homo scilicet voluptuosus, non intendendo finem rationis atque virtutis obliviscitur Liberi patris, finem, quem proposui, non sequendo, sed eius inquirit initia indulgens Venerie voluptati, discerpitur a Bachis seu mulieribus Thraciis, quoniam sine dubio Veneris opus corpus humanum deterit et consumit, aliquid semper eius per singulos concubitus delibando. (32) Caput autem, fontem videlicet et originem voluptatis,
marmorea cervice revulsum
– ut inquit Maro –
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrusvolveret, Euridicen vox ipsa et frigida linguaah miseram Euridicen anima fugiente vocabat,Euridicen toto referebant flumine **) ripe.
Quid autem per cervicem marmoream intelligere possumus et debemus nisi pertinaciam Epycuriorum, qui usque adeo volebant voluptatem esse summum bonum, quod etiam eius recordatio, quodcunque tormentum adhibeatur, summam conservet beatitudinem, et positus in eculeo memorie voluptatum innixus dicat Bene est, suave est! semperque clamet et extollat ipsam, secundum quam omnia iudicat, voluptatem? Et hoc est, quod morientis et mortui caput Orphei semper Euridicen resonabat. (33) Fertur autem in Oeagrium Ebrum, hoc est: rerum corporalium latitudinem et profunditatem. Supra quidem volui Oeagrium flumen humani corporis materiale significare principium, ‘euri’ vero ‘latum’ atque ‘profundum’. Unde bene fingitur caput Orphei Euridicem resonans per Ebrum, quasi ‘Eurum’, ferri, quoniam semper fons et origo voluptatis per corporalia spacietur et illis, quo se delectet, immergat. (34) Defertur autem hoc caput in Lesbum. Lesbos insula nota est, quam hodie magis Mitilenem vocant, in qua quidem adhuc etate nostra maximus fermeque communis omnibus usus est cithare. Dicitur autem Lesbos quasi ‘Lysisbios’. ‘Lysis’ enim ‘dissolutio’ est, ‘bios’ vero ‘vita’. Soluta quidem et a rationis freno libera voluptuosorum vita est, in quam caput et intentio volupum et Epycuriorum semper tendit. Ibique caput illud sepelitur, quoniam in illius solute vite delectatione fixa semperque intentione morantur. (35) Traditur autem Museo lyra. Quod ideo fictum est, quia Museus, quasi ‘Moyseus’ dictus, a ‘moys’, ‘aqua’., figuram hominis representat, quoniam secundum corpus aqua materiale sit principium hominis vel quod hominum generatio defluat velut aqua. Ponitur autem inter sidera Iove concedente filio suo Apollini vel rogantibus Musis lyra, quoniam a celesti veniat influentia, quod illius studiis alius magis alio delectetur. (36) Traditur autem Orpheus fuisse Threicius in Thraciaque discerptus, et in monte Pangeo – sicuti superius Eratostenis autoritate dictum est – vel in Olympo, qui Macedoniam a Thracia separat, furentibus mulieribus victima tristis fuit. Et hec omnia mistica sunt, quorum sub cortice fabuloso non ignobilis nec ad sensum nostrum impertinens tegitur intellectus. Thracia quidem, que Grece scribitur per ‘ai’ diptongum, que sonum ‘e’ penes Grecos habet, secundum Alexandrum significat ‘Aphrodite’, quod est ‘Venus’, Pangeus autem a ‘pan’, ‘totum’, et ‘geis’, ‘terra’ vel ‘terrenum’, dicitur. (37) Nunc autem Orpheus, vir voluptuosus, ubi convenientius moritur quam in Thracia, hoc est: Veneris regione, monteque Pangeo, per quem tota terrestritas denotatur? Nec, quod volunt alii, qui tradunt in Olympo rem istam contigisse, discrepat ab Eratostene. Nam – ut superius dictum est, ubi de Thessalia fuit actum – Olympus ab ‘olon’, ‘totum’, et ‘phos’, ‘ignis’, dictus est, per quem passionum ardores, in quibus voluptuosi pereunt, significantur. Sive ergo in Pangeo, hoc est: omnium terrenorum affectuum altitudine, sive in Olympo, hoc est: passionum ardoribus, lancinatum atque discerptum dicamus Orpheum, certe sententia non mutatur. (38) Macedoniam autem a Thracia seiungit Olympus, quoniam inter Venerem et Veneris actum libidinosus affectus est. Venus enim cum dea sit, notat celestis inclinationis motum, quo pervenitur in ardorem libidinis, quem signat Olympus. Exinde vero proceditur in Macedoniam. ‘Machia’ quidem Grece, ‘pugna’ Latine sonat, ‘adonis’ vero ‘voluptas’. Cum ergo primus ille motus a Venere sit, quam Thracia significat, antequam ad voluptuosam illam pugnam, que per Macedoniam importatur, attingat, est libidine succensus affectus, quem representat Olympus. (39) Actum autem Venerium pugnam esse Maro noster testis est inquiens:
At non in Venerem segnes nocturnaque bella.
Quod autem dixit Germanicus Orpheum solis ortum expectantem, unde consurgeret, dilaceratum a Bachis, quas Liber indignatus immisit, eo spectare potest, quoniam, qui sectam Epycuriam sequebantur putantes ea doctrina se sapientiam adipisci, prius in suis illis voluptatibus hinc inde distracti mortem obibant, quam Apollinis, hoc est: sapientie, viderent exortum. (40) Quod autem in tertia fabula quorundam autoritate ponit Iginius Mercurium scilicet invenisse lyram in Cilleno monte Archadie septemque cordarum instituisse iuxta numerum Athlantidum, quoniam illarum una foret Maia, quam matrem eius ferunt, id – ut arbitror – velle potest, quod Mercurius, id est: eloquens, Maie, hoc est: rhetorice, filius est. Que quidem Maia dicitur a ‘maiestate’, quoniam ceteris ad sui perfectionem artibus egeat, quod de aliis non contingit. Quid enim rhetorice preceptis indiget grammatica? Rhetorica vero concursu ceterarum sic perficitur scientiarum, quod eius artifex sine reliquarum habitu perfectus esse non possit. (41) Componit autem Mercurius, id est: orator, lyram septicordem, in qua quidem septem liberalium artium resonat melodia. Facit autem ipsam in Archadia monteque Cilleno. Archadia quidem ab ‘archos’, ‘princeps, et ‘odos’, ‘via’, dicta est, ‘cillere’ vero ‘movere’ est. Princeps autem et principalis intentio est oratoris, ut moveat, et in hoc tendit et vadit. Nam cum persuadere non detur, nisi sequatur auditoris assensus, commovere tamen sic oratoris est, ut etiam invitus oratione commoveatur auditor. Unde finis, qui in potestate stat oratoris, est illa commotio; quo cum pervenerit, ab altero pendet illud, quod est ultimum, videlicet persuasisse. (42) Bene ergo lyra, hoc est: opus eloquentie, fit in Archadia et monte Cilleno, hoc est: in principio viaque commotionis, sive melius, ut in commotionem eatur. Unde merito dictus est Orpheus accepta lyra feras et arbores commovisse, quoniam hoc divinitatis munere, qui insensibiles sunt, acquirere sensum et fera mutare videantur affectum. (43) Illud vero, quod superius addidit Servius, Cyrenem scilicet Penei fluvii filiam esse, si memineris, quod, cum egimus de Thessalia, scriptum est, videlicet quod ‘penis’ Grece, Latine ‘pauper’ sonet, videbit ***) Cyrenem, hoc est – ut hoc eodem capitulo tetigi –: operam nostram, Penei filiam. Nam Peneus, hoc est: paupertas, operationem nostram gignit. Ut enim Maro noster ait:
labor omnia vicitimprobus et duris urgens in rebus egestas.
Precipuum quidem, quod ad agendum aliquid nos impellit, solum est nostra vel alterius indigentia, vel ut id, quod facimus, habeamus aut per id aliquid aliud consequamur. Nam qui solum honoris et glorie causa quippiam operantur, gloriam et honorem, quem vel quantum aut qualem non habent, sine dubio concupiscunt. (44) Et hec satis de primo descensu, que cumulatoria reddiderunt varietas autorum et ipsius fabule magnitudo. Cetera – sicut arbitror – compendiosius exigentur, que circa descensus alios disseremus.___________
*) Singularem suspicor ad fabula referens **) ex flumina editionis Ullmanianae utpote errore typographico mutavi ***) videbit UR: ex adnotatione Ullmanianae pro videbis |