BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum secundum

secundi tractatus

Quod infernus intelligitur a poetis

humanum corpus aut sensualitas et infimum baratrum

vitiorum aut ignorantie cecitas

 

(1) Superius autoritate Macrobii dictum est antiquos humana corpora putasse Ditis domum et ad hec, quicquid in inferno fingitur, pertinere. Quorum sicut idem autor multa tradidit, sic nonnulla silentio pretermisit. Nam – sicut libro tertio prosecuti sumus, ubi fecimus Herculem pugnare cum Occeano – Plato Platonicique volebant animas, ab eterno creatas, finitas et eternas, deum singulas singulis sideribus indidisse tali condicione nature, quod, cum ipsarum sit humani corporis esse formas, post aliquantum temporis incipiant in corpora velle reverti, et ab aplane lacteique circuli regione, qua secundum Macrobium cancer ipsum intersecat (qui quidem – ut ipse vult – hominum porta est), descendunt ad inferos sensimque descendendo divinitate perdita per septem planetarum speras, ignis ac aeris regiones et horum omnium veluti novem sperarum confinia, que tunc, cum de viginti navibus ageremus, clara distinximus ratione, humanis corporibus coniunguntur et secundum ipsos iam inferno transcripte sunt. (2) Et quotiens homo relicta rationis divinitate se subigit sensualitati, quis non videt eum carnalem factum a rationis et spiritus excellentia descendisse? Quam quidem sensualitatem poete rationabiliter significant per infernum, eademque ratione de virtutibus atque vitiis dici potest. Illarum quidem sublimitas celum est; horum vero profunditas est infernus. Unde quis non immerito dixerit in inferno vivere, imo potius mortuos esse cunctos, quos videmus vitiorum turpitudini subiacere? lnfernus etiam rationabiliter sumi potest pro ignorantie cecitate. (3) Sicut igitur infernus est triplex, sic anima tripliciter a sue essentie sublimitate descendit. Unus est secundum naturam, per quem anime corporibus uniuntur. Secundus est tum preter naturam, cum rationi sensualitas non obedit, tum etiam contra naturam, cum ipsi anime vis sensuum dominatur, ut dici possint hi descensus nature fragilitatis atque malitie. Et de condicione quidem nature videmus animam, quod corpori sit unita, posse peccare ratione fragilitatis incipere, sed per malitiam consumare discedereque per ignorantiam ab intellectus divina quodam modo maiestate. (4) Verum hec omnia triplexque descensus ad inferos, que tituli brevitate digessi, parum habitura sunt fidei, nisi, quoad id fieri poterit, ostendero et in corporibus nostris sive sensualitatis dominio et vitiorum ceno et in ignorantie tenebris cuncta posse, que fingunt divinissimi vates apud inferos esse, rationabiliter reperiri vel, si saltem maiorem partem his tribus non solum simul, sed singulis singulariter assignabo. (5) Quis enim infernum esse concesserit iuxta sententias poetarum, nisi demonstretur canem adesse tricipitem, que servet aditum et super miseros inferno demersos

 

tria guttura pandens

 

illa

 

latratu regna trifauci

personet,

 

nisi nautam Charonem adhibitum viderit, qui sepultos

 

horrendas ripas et rauca fluenta

 

transmittat, nisi regem infandum raptamque thoro Proserpinam tergeminasque viderit astare Furias, et alia, que regnis illis infelicibus ascribuntur? Conabimur igitur hec omnia tribus his sensibus adaptare, quo possimus manifesta ratione perspicere tres hos infernos poetas suis carminibus intelligere voluisse.