BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum tertium

secundi tractatus

De descensu primo, qui dicitur

animarum in corpora, et qua ratione corpus

humanum dicatur infernus

 

(1) Plato – sicuti iam pluries dictum est – voluit animas a sideribus in corpora nostra delabi veluti de superis ad infernum, volueruntque antiqui philosophi nichil aliud infernum esse quam humani corporis antrum. Etenim – ut Macrobii verba referam –

Qui per diversas,

inquit,

gentes autores constituendis sacris ceremoniarum fuerunt aliud esse inferos negaverunt quam ipsa corpora, quibus incluse anime carcerem fedum tenebris horridum sordibus et cruore patiuntur. Hoc anime sepulcrum, hoc Ditis concava, hoc inferos vocaverunt; et omnia, que illic esse credidit fabulosa persuasio, in nobismet ipsis et in ipsis humanis corporibus assignare conati sunt, oblivionis fluvium aliud non esse asserentes quam errorem anime obliviscentis maiestatem vite prioris, qua, antequam in corpus truderetur, potita est, solamque esse in corpore vitam putantis. Pari interpretatione Flegetontem ardores irarum et cupiditatum putarunt, Acherontem, quicquid fecisse dixisseque usque ad tristiciam humane varietatis more nos penitet, Cocytum, quicquid hominem in luctum lacrimasque compellit, Stygem, quicquid inter se humanos animos in gurgitem mergit odiorum. Ipsam quoque penarum descriptionem de ipso usu conversationis humane sumptam. crediderunt vulturem iecur immortale rodentem nichil aliud intelligi volentes quam tormenta conscientie obnoxia flagitio viscera interiora rimantis et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis semperque curas, si requiescere forte tentaverint, excitantis, tanquam fibris renascentibus inherendo, nec ulla sibi miseratione parcentis lege hac quasi, qua se iudice nemo nocens absolvitur nec de se suam potest vitare sententiam. Illos aiunt epulis ante ora paratis excruciari fame et inedia tabescere, quos magis magisque acquirendi desiderium cogit presentem copiam non videre, et in affluentia inopes egestatis mala in ubertate patiuntur, nescientes parta respicere, dum egent habendis; illos radiis rotarum pendere districtos, qui nichil consilio previdentes, nichil ratione moderantes, nichil virtutibus explicantes seque et omnes actus suos fortune permittentes casibus et fortuitis semper rotantur; saxum ingens volvere inefficacibus laboriosisque conatibus vitam terentes; atram silicem lapsuram semper et cadenti similem illorum capitibus imminere, qui arduas potestates et infaustam ambiunt tirannidem nunquam sine timore victuri et cogentes subiectum vulgus odisse, dum metuat, semper sibi videntur exitium, quod merentur, excipere.

(2) Hec Macrobius ad contextum tam erudite quam divine. Quibus quidem possem – imo deberem – esse contentus. Verum quoniam multa vacant, non est inutile, si totum conabimur explicare. Principio quidem humanum corpus habet sensualitatem sicut anima rationem, quibus correspondent rationalis et sensibilis appetitus. Inter quos appetitus est naturalis, cui tantum gentilitas tribuit, ignorantibus ethnicis naturam corruptam in Adam, quod putaverint solum natura duce posse in beatitudinem perveniri. Unde Cicero noster Tusculanarum tertio proemialiter inquit:

Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, que, si adolescere liceret, ipsa nos ad vitam beatam natura perduceret.

Hec igitur naturalis concupiscentia, si ratio direxerit eam, rationalis efficitur appetitus; sin autem sensualitati succumbat, in sensibilem convertitur cupiditatem. Est igitur in corpore nostro sensualitas figura Plutonis, que, quoniam tota terrestris est et ex terra divitie sunt, merito Pluto Grece, quod Latine ‘Dis’ sive ‘dives’ significat, ista sensualitas appellatur. (3) Hec Proserpinam, hoc est: naturalem appetitum, rapit et conversum in sensibilem in inferis detinet, sive – prout tertio libro dixi – rapitur Proserpina, hoc est: semen segetis, que per Cererem generatur, in cuius sinu nascitur et a Plutone, hoc est: sensualitate, propter victus necessitatem amatur. Cererem enim a ‘creando’ dictam ibidem pro terra frugifera – sicut, ubi de Titanibus egimus, disputavi – clarissima docui ratione. Quem locum potes cum hoc, si placebit, coniungere queve tunc ibi diximus, huic sensui colligare. (4) Et ut, que Virgilius ponit,

 

vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Horci

luctus et ultrices

 

curas et reliqua, que dinumerat, dimittamus, quoniam in animantibus et ipsis hominibus, ad quos anima corpus intratura pervenit, sunt, dimittam et

 

monstra, Centauros,

Scillasque biformes,

 

et cetera, que velut imperfectum aliquid horret atque formidat anima in perfectionem itura, et ad ipsum infernum, corpus scilicet humanum, veniam. (5) Quinque fluvios apud inferos ascripserunt, quorum iuxta tragicum primus

 

intus

 

– ut inquit –

 

immenso sinu,

 

vel – ut antiqu[i]us *) habet codex –

 

intus immensi sinus

placido quieta labitur Lethe vado.

 

‘Lethe’ quidem habet vetustus liber meus, non – ut communiter legitur – ‘Lethes’. Nam ‘Lethe’ dicendum esse, que vox est nominativi casus, ut ‘Lethe, Lethes’, ‘Thysbe, Thysbes’, testis est Grecorum autoritas, apud quos dicitur ‘Lithi, Lithis’, feminino genere. Quas voces tam in prima quam in secunda sillaba scribunt per ita, que littera sonat apud ipsos ‘i’ longum, quod nostra translatio communiter per ‘e’ profert et scribit. (6) Testis est et prelibatus tragici versus. Nam ‘Lethes’ si nominativus sit, erit sine dubio, quoniam proprium nomen est fluvii, generis masculini. Quod si detur adiectivum illud ‘quieta’, carebit debito substantivo, credoque, quod ‘Lethe’ non sit fluvii nomen, sed significet ‘oblivionem’. Verum cum apud Grecos hoc fluminis nomen simplex et proprium non reperiatur, sed solummodo compositum, ut ‘Lithis ydor’, id est: aqua Lethes, vel ‘Lithis potamos’, id est: Lethes fluvius, credo, quod tragicus nomen illud forma et genere Grecum assumpserit et ‘Lethe’ debeat, non ‘Lethes’ dici. (7) Sin autem queras, postquam ‘Lethes’ ‘oblivio’ est, quomodo possit in nostro corpore reperiri, repetas verba Macrobii, que superius relata sunt. Nam si verum est, quod Plato voluit, animas scilicet eternas celo frui et in corpora humana descendere, certum est omnibus maiestatem vite prioris ipsas animas oblivisci. (8) Sed quoniam – ut fidei nostre veritas tradit – animas infundendo deum creare creandoque infundere certum est, quod quodam modo quidam philosophi sensisse videntur, non poterit oblivio penes inferos assignari nisi pro rebus iam perceptis, cum e memoria dilabuntur. Quod non potest nec descriptioni tragedi, qui Lethen suam in aditu posuit inferorum, nec inventioni Virgilii, qui in Letheum fluvium in exitu collocavit, ubi anime rediture in celum

 

longa potant oblivia,

<...>

scilicet immemores supera ut convexa revisant

rursus et incipiant in corpora velle reverti,

 

de facili convenire. (9) Sed cum ex quatuor elementis nostra corpora generentur et aut formas elementorum amittant aut in esse tam remisso conservent, quod nullas aut vix ullas illorum faciant actiones, iure dici possunt corpora oblivisci – sicut de fructibus Maro dixit:

 

Pomaque degenerant succos oblita priores.

 

Cum anima descendit igitur in corpus et vel creata vel, dum creatur, elementalem penetraverit regionem, invenit corpus ex elementis factum, quod per immutationem non incongrue dicitur, oblitum esse naturam elementorum, que corpus sua concurrentia et immutatione constituisse, sicut et cetera corpora mixta, certum est. Ex quo divinissime tragedus voluit primum fluvium esse Lethen per respectum descensus, sicut Maro flumen hoc in exitu posuit per respectum ascensus. (10) Que, qui considerat, videre potest nec Senecam sic Lethen suam in introitu voluisse, quod esse neget in exitu, nec Maronem sic in egressu, quod ab aditu sequestrarit. Tragicus enim non vult ipsum uno tantum loco fluere, sed pluribus et etiam in egressu. Cum enim dixisset,

 

Intus immensi sinus

placido quieta labitur Lethe vado,

 

subiunxit:

 

Demitque curas, neve remeandi amplius

pateat facultas, flexibus multis gravem

involvit amnem.

 

Dicens enim, quod amnem involvat multis flexibus, ne remeandi facultas amplius pateat, nonne ponit, quod resistat etiam in egressu? (11) Similiter Maro cum dixit:

 

Anime, quibus altera fato

corpora debentur, Lethei ad fluminis undas

securos latices et longa oblivia potant,

 

plane volens animas in aditu corporum fluvium potare Letheum – sicut etiam purgatis et in celum redituris adesse voluit et potari fluvium prelibatum. Dixit enim:

 

Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,

Letheum ad fluvium deus evocat agmine magno,

scilicet immemores supera ut convexa revisant,

 

tam aditu quam egressu describens atque volens flumen potandum esse Letheum. (12) Stante equidem opinione Platonis, quod anime descendant a celo et in corpora revertantur, necessarius est utrinque oblivionis potus: cum intrant corpus, ne preterita recordentur et velut in carcerem truse et in nervo posite dimisse felicitatis memores continuo sint in fletu, cumque revertuntur in celum, ne condicionis humane memores nunquam

 

incipiant in corpora velle reverti.

 

(13) Nec (quod multi dubitasse videntur) preteritorumne sit oblivio; num potius futurorum, querendum est. Plane quidem, si stet hec anime circulatio cum eternitate mundi, quicquid obliviscuntur – sive cum alligantur corporibus, sive cum hinc revertuntur ad superos – simul est preteritum et futurum. Illa siquidem celi beatitudo sic relinquitur, quod post aliquid temporis repetatur, et corporis carcer et naturales seu morales iste molestie descendentibus animabus sic futura sunt, quod ab eisdem fuerint aliquando transacta; hac quidem retenta sententia,

Nichil sub sole novum, nec valet homo dicere: ‹Hoc recens est.› Iam enim precesserunt in seculis, que nunc sunt.

ut ille ait. Unde prudentissime – sicut cetera – summus vates ait:

 

Securos latices et longa oblivia potant.

 

Longa quidem oblivia sunt, que preterita capiunt et futura, quoniam in hec quasi geminas regiones temporum successio dividatur, cum presens omnem refugiat sectionem. (14) Sed iam ad alia quatuor flumina veniamus, que pollicitus sum in humanis corporibus assignare. In quibus, sicuti Lethe denotat oblivionem, hoc est: ipsam elementorum formalem mutationem, per quam ipsorum transformatur essentia, vel – sicuti commentatorem asserunt voluisse – taliter remittitur esse formarum, quod vix aut nullo modo in suum opus exire possint, sic et hec alta par est aliquid importare. (15) Quid autem dicemus esse quatuor hos fluvios nisi quatuor humores, qui per corpora nostra fluunt, unde et ‘fluvii’ dicti sunt? Habent enim humana corpora choleram., humorem videlicet calidum, qui correspondet igni, quem notat Flegeton, quem ‘ardentem’ interpretantur. Alter fluvius dicitur Cocytus Greco quidem nomine, quod planctum sonat et ululatum sive clamorem, cui rationabiliter correspondet humor aereus, qui quidem humiditas est. Clamor enim vel vox aliqua sine humiditate et aere fieri non potest. Tertius Acheron, per quem flegma non incongrue designatur. Flegma quidem est humor frigidus, que qualitas est extinctiva vite, que fundatur in humido radicali, sicut in materia, caloreque naturali, sicut in forma. (16) Si stat ergo vita salusque nostra formaliter in calore naturali, cui quidem frigus opponitur, quod est sine salute, convenienter Acheron id designat, ab ‘a’, quod idem est, quod ‘sine’, et ‘cherin’, id est: salvum esse, vel ‘cheos’, id est: bonum. Sine salute namque vel vita est, quod frigidum est. Nam et secundum nostros flegma dictum Grece videtur, quoniam frigidum sit. ‘Rigorem’ enim – ut iidem volunt Greci – ‘flegmonem’ dicunt. (17) Fluviorum autem infernalium restat Styx. Quod nomen interpretatur ‘tristicia’ vel ‘odiorum gurges’, cui congruit humor, qui dicitur melancholia. ‘Melan’ enim ‘nigrum’ ‘choli’, id est: fel, sive ‘cholia’, quod est ‘cholera’, quasi ‘cholera nigra’. Quod autem humor iste ad tristiciam spectet et ad odiorum congregationem pertineat, testimonio sufficiat melancholici natura, quam versiculi communes designant:

 

Invidus et tristis, cupidus dextraque tenaci,

non expers fraudis, mendax, luteique coloris.

 

Tristis est enim natura nec non et odiosus active, postquam invidus; odiosus et passive, quoniam cupidus, avarus, mendax et fraudulentus. (18) Nec miretur aliquis, quod velim hoc nomen ‘odiosus’ esse passive significationis et active. Formidulosus enim, qui formidat et qui formidatur, dicitur. Unde Salustius noster de virtutibus militum Romanorum ait:

Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris discebat militiam usu per laborem, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis libidinem habebant.

Et subdit:

Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus.

Et ante hoc dixerat:

Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt: semper his aliena virtus formidolosa est.

(19) Sic est et in aliis eiusdem vocis nominibus: Nam et hoc nomen ‘odiosus’ in ancipiti significatione Valerius ponit. Inquit enim de Ocho, Persarum rege, cui Dario nomen postea fuit,

Mortis rationem excogitavit, que odiosos sibi non prerupto vinculo religionis tolleret.

‘Odiosos’ enim inquit et, quos ille odio habebat vel qui eum. (20) Et quoniam fluvios navibus pertransimus, finxerunt, quod apud inferos sit

 

terribili squalore Charon, cui plurima mento

canicies inculta iacet.

 

Hunc Charonem vult diligens allegorizator Virgilii figuram temporis obtinere, ut dicatur Charon

 

quasi ‘Chronon’, id est: tempus,

<...>

cui plurima mento

canicies inculta iacet,

 

– ut idem scripsit – quoniam tempus antiquissima res est. Quod autem subdit:

 

Stant lumina flame,

 

dictum est propter solem et lunam, que duo luminaria sunt mundi, quorum cursus temporis sunt mensura. (21) Nec latere quenquam velim verbum illud ‘stat’ non significare hoc, quod est: manere, sed – ut scribit egregius commentator Servius – ‘stat’ exponitur, id est: horret. Horrenda quidem res est flamas habere pro luminibus oculorum. Et ut plenius videas verbum ‘stat’ pro ‘horrore’ poni, cum idem poeta dicit:

 

Obstipui, steteruntque come et vox faucibus hesit,

 

quid significare potest hoc loco ‘steterunt’ nisi ‘horruerunt’? Nimis enim ineptum et segne foret exponere ‘steterunt’, id est: manserunt. Quod quidem et noster Severinus ostendit; dicens enim:

 

Nimbosisque polus stetit imbribus,

 

plane ‘stetit’ imitatione Virgilii pro ‘horruit’ dixit. (22) Nam quod aliqui dicunt:

 

‘stetit’, id est: stare visus est,

 

quoniam oppositione nubium celum videri nequiverit, minus verum minusque vehemens esset, quam exigat acumen et ingenium tanti viri. Nam polus, ut extrema pars axis est, stat quidem sua natura, non imbribus. Et quatenus polus celum significat, cum perpetuo sit in motu, non dicitur recte, quod stet nec quod stare videatur, cum videri non possit. Nam nec imbres stant, qui cadunt. Imber etenim pluvia est, sic dictus, quod terram inebriet, et nimbosus, aquosus dicitur. Est enim nimbus proprie preceps et repentina pluvia. (23) Sed dicet aliquis: ‹Quomodo congruit iste sensus

 

stant lumina flame,

 

id est: horrent, si lumina flame sumantur pro sole et luna, que sunt orbis et celi maxima – sicut cernimus – ornamenta?› Verum qui sentit hoc, nescit, que ‘veneranda’ sunt, ‘horrenda’ dici. Sicut idem vates:

 

Horrendeque procul secreta Sibille,

antrum immane, petit.

 

«Horrende» quidem dixit – ut scribit Servius –, hoc est «venerande». Quid enim venerabilius ethnicis erat sole et luna? Denique si mentem a consuetudine possemus avertere, quid stupendum magis et horrendum esset quam hec luminaria? Finge tibimet ea nullis unquam te vidisse temporibus et noviter apparere: crede michi te non solum ascendentia illa corpora miraturum fore, sed rerum novitatem multa cum formidine prospecturum. (24) Horrenda sunt ergo natura, sed consuetudo metum abstulit et horrorem. Quod autem inquit Maro:

 

Sordidus ex humeris nodo dependit amictus,

 

dictum est, quoniam postremam anni partem frigore nivibusque et glacie terram cernimus operire. Et hec qualitas ac ratio sic est connexa tempori, quod nullatenus auferatur. Hiems autem cum ultima pars sit anni, quo spacio temporum qualitas renovatur, congruentissime per humeros designatur, qui posterior hominis pars sunt. (25) Navem autem

 

conto subigit velisque ministrat.

 

Navis hec vita quidem est humana, quam tempus conto, hoc est: cursu suo, subigit, id est: subducit. ‘Ago’ quidem idem est, quod ‘duco’; inde ‘subigo’ quasi ‘subduco’. Quicquid enim vite preterit, subducit cursu suo, quod per contum intelligitur, tempus velisque ministrat. Influentie quidem celesti, quam vela significant, tempus vitam humanam preparat. Nec me fallit, quod precedente libro disserui et etiam dicendum erit, quod navis figuram teneat voluntatis. Quod quidem facillime posset et huic sensui convenire. Sed quoniam hic inferni sensus – uti vides – naturalis et non moralis est, nemo miretur, si significet hic aliud, quam ibi voluerimus importare. Voluntas enim moralium actuum principium est, sicut vita naturalium. (26) Novem circulos, quos etiam

 

novies Styx interfusa coercet,

 

in inferno posuit dogma divinissimum poetarum. Quid autem sensu naturali retento significent novem circuli novies unda Stygia circumfusi, videndum est. Et sicut preter oblivionis fluvium quatuor alia flumina sunt quatuor qualitatum conveniens argumentum, sic novem isti circuli Styge circumdati novem significant complexiones ex humorum predictorum qualitatibus resultantes, quibus anima celestis puritatis oblita circa terrestria detinetur. (27) Quatuor quarum sunt simplices iuxta singulares humoris cuiuslibet qualitates, melancholie scilicet, flegmatis, cholere et sanguinis. Quibus insunt cholere videlicet caliditas, sanguini humiditas, flegmati frigiditas et siccitas melancholie. Quatuor sunt coniuncte secundum totidem qualitatum compossibiles uniones. Siccitas quidem unita frigori terrestrem efficit complexionem, sicuti coniuncta calori complexionem igneam reddit. Humiditas autem annexa frigori componit aquaticam, sicut aeream copulata calori. (28) Nonam autem omnes volunt equalem, in qua nulla qualitatum ab alia vel aliis gradu vel potentia, quin operentur secundum iusticiam, transcendatur. Nec ab re fuerit hic etiam recitare novenarii numeri rationem, qui – sicut superius, ubi de Gigantibus egimus, recitavi – finem rerum omnium notat. Unde et Marti dicatus est et in se multiplicatus vite nostre cursum terminare videtur **), que sic ultra octogesimum annum extenditur, quod iam non sit vita, sed labor et dolor. (29) Est et in hoc inferno Cerberus, triceps canis – ut inquit tragicus –

 

sordidum tabe caput

lambunt colubre, viperis horrent iube,

longusque torta sibilat cauda draco.

 

Et Cerberus quidem quid aliud in corpore nostro significat nisi connaturalem nostri corporis indigentiam? Hec autem triplex est, cibus scilicet, potus et somnus. Unde triceps fingitur ista canis. (30) Nec me putet aliquis hoc perperam invenisse. Plane quidem sensit ista Virgilius.

 

Cui vates

 

– inquit –

 

horrere videns iam colla colubris

melle soporatam et medicatis frugibus offam

obiicit. Ille fame rabida tria guttura pandens

corripit obiectam atque immania terga resolvit

fusus humi totoque ingens se extendit in antro.

 

Offa quidem permixtio est potus et cibi, qua sumpta resolvimur in somnum. Et quoniam per falsas imagines somniorum vates egregius traducturus per infernum erat Eneam, que quidem non invadunt hominem nisi sopitum, et sopor contingere naturaliter soleat cibo vinoque refectis, scite fecit Eneam sopito Cerbero aditum occupare. Tunc enim Eneas, hoc est: anima, receptis speciebus actuantibus fantasiam somnians incipit evagari. (31) Cuius quidem cum introitum hoc integumento vates incomparabilis descripsisset, hoc clare posuit in egressu:

 

Sunt gemine somni porte, et cetera.

 

Quarum

 

altera candenti ***) perfecta nitens elephanto,

sed falsa ad celum mittunt insomnia Manes.

 

Deinde vero Eneas et Sibilla porta mittuntur eburna. Ut dignum sit, licet exitus intelligere det ingressum, aditum nichilominus somno sicut exitum assignare. Ceterum colubri vipereque significant indigentie naturalis affectus et motus, qui naturaliter erigantur et pungant. Qui vero iuxta tragicum

 

longusque torta sibilat cauda draco,

 

quid aliud notat nisi post refectionem et somnum sequentem eiusdem necessitatis affectum? Nulla quidem tanta saturitas tantaque dormitio, quam fames, sitis et somnus, si vivimus, non sequatur. (32) Sunt et in corpore nostra tria, que iudicant et fateri cogunt, quicquid actum est contra corporis armoniam, sicut et in inferno tres iudices describuntur; Eacus, Rhadamantus et Minos. Sunt et tres Furie, Alectho scilicet, Thesiphone et Megera. Tres sunt enim universaliter cause, quibus status intellectualis eminentie perturbatur. Et una quidem est humorum predominatio, sive per multiplicationem alicuius humoris et maxime colere pestis ista, quam alienationem mentis appellare possumus, veniat sive per alterius humoris consumptionem. (33) Sequens vero causa dici potest per aliud corporeum in corpus ab extra susceptum, ut rabide canis morsus vel alterius animalis, sive propter vinum aut venenum, quod imbiberit corpus nostrum. Tertiam vero causam provenire videmus ex sensibus, quam ipsa sensibilia per tristiciam vehementius angant aut leticiam inordinate relaxent. Ex quibus tribus ex corpore nostro furor provenit, ut primum dici possit innatum, secundum autem illatum, tertium vero receptum. (34) Ad que quidem principia reducuntur frenesis, quam volunt insaniam et alienationem mentis cum febre, nec non et melancholia ex fellis abundantia, que facit sine febribus insanire. Reducitur et mania, que vigore potentiaque virtutis et ipsa non febrit; sed vel indigestione nimia vel multiplicatione sanguinis excessu cibationis et potus proveniente iracundia vel hilaritas aut metus cum rationis turbatione facit et ipsa multotiens insanire. Reducitur et enteneasmon, que periculosior et ferventior est manie species. Et hec quidem dici possunt innata. Nam melancholia, que non ex abundantia fellis vel alterius humoris provenit, sed ex morsu canis rabidi vel assumptione veneni, dici debet illata. Quam vero litargiam medici nostri lethargum dicunt pertinere crediderim ad recepta per sensus. (35) Iudices autem in corpore nostro sunt anhelitus, pulsus et egeries, sicut triplex est spiritus: vitalis, qui principium habet in corde, cui correspondet pulsus; animalis, qui procedit a cerebro, quem concernit anhelitus; et naturalis, qui fundatur in epate; quem respiciunt, que de corporibus egeruntur, ut sudor et urina et, quicquid emittimus in secessum. Quamvis unus forte spiritus sit et non triplex; qui quidem a corde recipit, ut vivificet, a cerebro, quod moveat, et ab epate, quod nutriat et restauret. Nam cum cor ante omnia generetur moxque vivat et moveatur et, si tangeretur, per contractionem ostenderet se sentire, et ab eo cetera procedant membra, quoniam virtutem formativam prolificum semen a corde suscipiat generantis et quoniam principium est vite postremumque sit, quod moriatur in homine, convenientius est ponere, quod sit unus spiritus numero – sicut et una ponitur anima – quam quod trinus. (36) Cui quidem sententie et illud opitulatur: Quoniam, si vitalis spiritus pereat, perit et simul animalis et naturalis; quod e contra non evenit. Stat ****) enim membrum aliquod – sicut ex paralisi videmus aliquando contingere – carere motu nec recipere nutrimentum, spiritum autem, qui vitalis dicitur, non perdidisse; cum, si vitalis pereat, pereant et reliqui cum eo. Quod quidem unici spiritus argumentum est, cui perire possunt ille gemine qualitates et operationes spiritus essentia remanente. (37) Sed iam plus, quam oporteat, capitulum hoc excrevit; adhibendus ergo modus. Decrevi quidem sentiens rerum magnitudinem nunc multa dimittere et ea singularibus infra tractatibus expedire. Singula quidem, que in inferno sunt, singularibus sunt capitulis ventilanda, in quibus, que restant, per dei gratiam explicabo. Velle quidem omnia sub una complecti capitulo confusius atque diffusius esset, quam rerum novitas exigat vel communis facultas legentium. Quibus, ut in promptu singula possint habere, duco modis omnibus consulendum.

 

___________

 

*) antiquius UR: antiquus Ullman dubitanter 

**) videatur UR: videtur Ullman 

***) cadenti UR: candenti Ullman et Mynors 

****) stat UR: Ullman pro constat sumit