BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quartum

secundi tractatus

De inferni aditu quid poete retulerint

atque senserint

 

(1) Quoniam nimis longum esset tribus capitulis secundum tres infernos, quecunque dicuntur a poetis esse penes inferos, expedire, dimittere decrevimus ordinem iam assumptum. Incipiam igitur ab inferni, de quo nunc agimus, aditu, quo cuncta vel saltem multa et ea ipsa nobiliora, que de illo legimus, agnoscamus. Et divinissimus quidem Maro Georgicorum ultimo scribit – ut et superius retuli –

 

Tenarias etiam fauces, alta hostia Ditis,

et caligantem nigra formidine lucum

ingressus Manesque adiit, et cetera.

 

Statius etiam describens Tenarum – sicut superius visum est – aditum inferi patefecit; post Tenari quidem descriptionem ait:

 

Hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras

trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat.

 

(2) Et noster Maro describens hoc idem inquit:

 

Spelunca alta fuit vastaque immanis hyatu,

scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,

quam super haud ulle poterant impune volantes

tendere iter pennis: talis sese halitus atris

faucibus effundens supera ad convexa trahebat.

 

Et alibi:

 

Hic specus horrendum et sevi spiracula Ditis

monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago

pestiferas aperit fauces.

 

(3) Nec ab hoc dissentit M. Anneus Seneca. Scribit equidem in Furente:

 

Spartana tellus nobile attollit iugum

densis ubi equor Tenarus silvis premit.

Hic ora solvit Ditis invisi domus,

hyatque rupes alta, et immenso specu

ingens vorago faucibus vastis patet

latumque pandit omnibus populis iter.

Non ceca tenebris incipit primo via.

Tenuis relicte lucis a tergo nitor

fulgorque dubius solis afflicti cadit

et ludit aciem: nocte sic mixta solet

prebere lumen primus aut serus dies.

 

(4) Quin et Naso noster infernalem aditum designans ait:

 

Est via declivis funesta, nubila taxo;

ducit ad infernas per muta silentia sedes.

Styx nebulas exhalat iners, umbreque recentes

descendunt illac.

 

Videsne cunctos in hoc concordare poetas, ut aditum inferni velint esse declivem, nubilum et obscurum, aliquos vero etiam fetore – sicut Maro docet – horrendum? (5) Et quantum ad humanum corpus attinet, fabulosus ille descensus animarum in corpora, quem poetas et Platonicos videmus esse secutos, nonne rectissime fingitur declivis, qui de celorum arduitate vergat, imo feratur, in corpora nostra? Nonne nubilus et obscurus, qui non solum animas per caliginosum trahit aerem, sed in corpora terrena quasi quedam antra demergit? Nonne etiam fetidus, qui de celi puritate obliviosas animas velut in sentinam quandam putrido loco conceptam usque perducat? Quod autem Maro noster ait:

 

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis,

 

ad continuam et – ut illi philosophi volunt – interminabilem corporum generationem, imo preparationem, noscitur pertinere. (6) Nec putet aliquis sic ista respicere nostrorum corporum rationem, quod etiam ad alios non possint inferos adaptari. Nam si sumamus infernum pro sensualitate appetituque sensitivo, qui non obediat rationi vel (quod est pernitiosus) dominetur, quis non videt huc detrusam infelicem animam de sublimitate lumineque virtutum in declive vitiorumque tenebras proficisci? (7) Et – ut ad vite speculative veniamus rationem – qui de veritatis lumine pergit in ignorantie cecitatem, nonne dicetur merito solem relinquere sapientie dareque terga veritati, que lumen intellectus est, et in obscurantem procidere falsitatem? Nam cum scriptum sit, quod sapientia in altis habitet et quod inextinguibile sit lumen ipsius, contrarium de ignorantia dici potest, imo sine dubitationis ambiguo dici debet. (8) Vult etiam Virgilius hunc locum, quod avibus careat, Avernum Grece – sicut supra retulimus – appellari, ab ‘a’, quod est ‘sine’, et ‘ornos’, ‘avis’, quasi Avernus – ut vult Servius – dicatur ‘aornos’. Vult et ipsum talem exhalare fetorem, quod

 

super haud ulle possint impune volantes

tendere iter pennis.

 

Aves autem, quod in altum volent, sicut speculativos figurant, sic etiam virtuosos, quoniam et ipsi fama, meritis et virtutum actibus elevantur. Unde tragicus inquit:

 

Nunquam Stygias fertur ad undas

inclita virtus.

 

Fetor igitur vitiorum talis est, quod super ipsa non possit virtus aut speculationis habitus evolare. Fugienda sunt vel expugnanda vitia, non per complacentiam odoranda. Fugienda similiter falsitas et eius fetor, quoniam, si placere nobis incipiat, nunquam speculationis pennis poterimus evolare. (9) Dicitur et hic ingressus Marone Statioque testibus et tragedo ‘Tenarus’. Quo vocabulo locus ille Laconie – sicuti supra retulimus, ubi de inferni nominibus egimus – significatur. Et forte, cum ibi sit iuxta Statii fictionem specus ingens, creditum est illic esse aditum inferorum, quamvis Lactantio teste non sit specus illud realiter ibidem, ut describit. Fictum enim a poeta vult per topothesiam, que quidem est ficti loci descriptio. Credo quidem, cum mare iuxta Maleam montem, ubi Tenarus est, plurimum fluctuet, audiri plerumque gemitus et ululatus et alias voces, quas ventorum spiritus et agitatio refractioque fluctuum facit, hocque dedisse occasionem et licentiam fictioni. Nam cum – ut superius retuli – anime defunctorum, que incorporee sunt, non exigant vacuum vel aere plenas concavitates, quoniam eis terre densitas non resistat, non inepte poetica fingit autoritas, etiam ubi concavitas non sit, infernum et aditum inferorum. (10) Non tamen caret hoc nomen penitus ratione. ‘Teino’ quidem, quod Greci per ‘ei’ diptongum scribunt, apud eos ‘extendo’ significat, ‘hara’, ‘maledictio’. ‘Eri’ etiam ‘nimium’ dicunt. Nimia quidem et maledicta infernorum extensio est. Qui sensus maxime convenit nature vel latitudini vitiorum et ab infernalis situs amplitudine non abhorret. (11) Acherusia vero dicitur etiam locus in Euxino – sicut superius ostensum est –, quem aditum inferni volunt. Unde traditur Hercules Cerberum extraxisse. Quod quidem nomen cum pro ianua ponitur inferorum, dici potest ab ‘a’, quod est ‘sine’, ‘chere’, ‘salve’, et ‘usia’, ‘substantia’, quoniam sit infernus sine salute substantie, quoniam ibi perit anima pro peccatis eternaliter damnata. Perit et corpus, quod vel consumunt vitia vel ipsum vite spacium, de quo incomparabilis vates et Homer noster ait:

 

Omnia fert etas, animum quoque.

 

(12) Prout autem Ovidius non nominans, sed describens locum istum, unde tractus fuerit Cerberus, Acherusia dici potest ab ‘a’, quod neque ‘sine’ neque negationem significat, sed affirmationem et augmentum, quasi ‘cum salute substantie et augmento’. ‘A’ quidem prepositio apud Grecos, sicut ‘in’ apud nos, tam affirmationem significat quam negationem. Qui vero moraliter ab inferis revertitur, contemplatis vitiis virtutibus auctior est. (13) Et hec de inferorum aditu dicta sufficiant. Unum tamen considerandum est, quod – ut tragicus ait –

 

Non ceca tenebris incipit primo via;

tenuis relicte lucis a tergo nitor

fulgorque dubius solis afflicti cadit

et ludit aciem.

 

Quod quidem ex eo dictum est, quoniam in inferno morali primo subeunt vitia sub specie similitudineque virtutum. (14) Deinde sequuntur vitiorum defectus, qui privationes sunt actuum, qui bona sunt, donec inducatur habitus, a quo tandem actus proveniunt vitiosi; parique ratione contingit in inferno speculativo, cum subeant falsitates in apparentia veritatum. In corpora vero nostra descendunt anime de luminosa celi specula per aerem caligosum, donec corporibus immergantur, paulatim semper in omnibus virtutum, veritatum et celestis iubaris lumine vanescente. Nam et quod idem ait:

 

Hinc ampla vacuis spacia laxantur locis,

in que omne versum pereat humanum genus.

Nec ire labor est; ipsa deducit via,

 

ex eo fictum est, quoniam – ut et superius autore Marone dictum est –

 

Facilis descensus Averni.

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis.

 

(15) Nam sive descensum voluerimus in inferum introitum anime in corpora nostra (nichil potest esse velocius; huius enim descensus principium est, quo nichil facilius,

 

in corpore velle reverti),

 

sive dixerimus descensum rationalis excellentie in sensualitatem, quoniam primi motus in potestate nostra non sunt, quid celerius esse potest? Nec mirum:

 

ipsa quidem deducit via

 

sensibilium, scilicet delectatio facilitasque descensus, quem refrenare sit labor quemve *) fugere sit divinum. (16) Nam et quod sequitur Maro noster:

 

Sed revocare gradum superasque evadere ad auras,

hoc opus, hic labor est,

 

ad triplicem pertinet descensum, sive potius ad triplicis descensus ascensum. Per contemplationis quidem et speculationis acumen in sentinam descendere vitiorum, quoniam vere sciri prius nequeant, quam experientia magistra sentiri, difficile nimis, arduum atque divinum est, et quod

 

pauci, quos equus amavit

Iupiter aut ardens evexit ad ethera virtus,

diis geniti potuere.

 

Continere quidem se per altitudinem contemplationis et speculationis examen, quod inter vitia voluptatibus impliciti non labamur, divinitatis potius quam humanitatis est. (17) Et si volueris attendere, subordinantur adinvicem hi descensus. Primo quidem oportet animam uniri corpori. Deinde contingere potest, imo contingit, quod sensualitas non pareat rationi. Et quoniam

 

Tartarus ipse

bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras,

quantus ad ethereum celi suspectus Olympum,

 

contingit rationem subici sensualitati. Que quidem immersio tanta est, quanta potest esse sensibilis affectus emersio, si rectum desideret libenterque feratur in opus virtutis et rationis. (18) Tertius autem descensus, qui speculativus est, de quo proprie dictum est:

 

Inferna tetigit, posset ut superna assequi,

 

non ratione finis dicitur esse descensus, sed solum ratione materie, que tractatur. Nam qui speculatur de vitiis in infima rerum fece versatur, licet semper intentio sit ascensus et ad ipsum per omnia talis labor et agitatio referatur. Ceterum facile

 

quos equus amavit Iupiter,

 

hoc est: quibus celum ipsum benignum est, de corporibus ad supera revertuntur. Illi vero, quos

 

ardens evexit ad ethera virtus,

 

ab inferis, hoc est: vitiis, liberantur.

 

Diis

 

– autem –

 

geniti,

 

qualis noster Hercules et Eneas, per speculationem de vitiorum infima regione redeunt in superos, ut divine prorsus astruit noster Maro. Divinitati siquidem cognatum est sic inter vitia per intellectum degere, quod nos ibi non oporteat remanere. (19) Nec me putet aliquis oblitum esse, quod hunc Virgilii passum, cum inquit:

 

Tum Tartarus ipse

bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras

quantus ad ethereum celi suspectus Olympum,

 

superius, ubi de ydra disputavimus, aliter exposuerim. Fateor enim me non semper explorata scribere, sed scribendo potius explorare, nec in hoc solum, sed in omnibus aliis illud in dies tradere, quod occurrat. Nec metuo, licet varia super eodem affirmata relinquam, quod me quis dixerit superatum. Idem enim ero victus et victor. Legens autem hec poterit, quod volet, eligere vel utrunque sensum, si placuerit, retinere.

 

___________

 

*) quamve UR: quemve Ullman