BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quintum

secundi tractatus

De Letheo fluvio, quem vult tragicus prius

occurrere post introitum inferorum

 

(1) Post aditum inferorum – sicut supra retulimus – Marcus Seneca dixit:

 

Intus immensi sinus

placido quieta labitur Lethe vado

demitque curas, neve remeandi amplius

pateat facultas, flexibus multis gravem

involvit amnem.

 

Et quid intelligi possit per Letheum fluvium, quem omnes oblivionem volunt, secundum anime descensum in corpus, ante precedente capitulo dictum fuit; quapropter non expedit replicare. Quid autem secundum alios duos descensus Lethe significare valeat, est videndum. (2) Iuxta vitiosum illum vero descensum, quem dupliciter patere diximus, vel cum rationi sensualitas non obedit vel cum infimo descensus gradu ratio sensibus condicione subiacet servitutis, quid dici potest Letheus fluvius importare nisi sensibilem delectationem, que miseram animam in infernum trahit et, ne revertatur ad superos, obstat flexibus multis gravem involvens amnem? (3) In hoc equidem statu mens hominis obliviscitur rationem; cui quidem vel non obedit sensualitas vel – quod est gravius – dominatur. Obliviscitur siquidem – sicut Maro noster inquit –

 

Oblitas fame melioris amantes,

 

quos arguerat

 

nunc hyemem inter se luxu, quam longa, fovere.

 

Ille quidem obliviscitur, qui non sequitur, quod debet, aut contra debitum operatur. Nam cum quis concupiscentia tractus fertur in vitium, licet cognoscat et examinet rationem, sensualitate trahitur et inebriatur. Cuius tumultu perturbante rationem sic rationis obliviscitur miser homo, quod in vitium fertur et morali bono bonum delectabile voluptatis damnabiliter anteponit. Non enim aliquid eligitur, quoniam malum, sed solummodo, quia bonum. (4) Secundum autem descensus tertii rationem, quem esse volumus – ut superius diximus – ignorantie cecitatem, si consideremus hoc localiter, rediret in idem cum primo. Sed cum homo sit medius, ut scire possit, possit etiam ignorare, imo cum simul ignoret et sciat, cum – ut vult Sidonius – nemo tanta sciat, quanta nesciat, sumus, in hac carne dum vivimus, apud inferos ignorantie cecitate versamurque cum superis scientie ratione. Quo fit, ut inde falsitas sit et error, hinc autem veritas et certitudinis clarus splendor. Unde videre possumus in hos inferos descendentes oblivisci veritatis, qui postmodum obnoxii sint erroris. Nam enim aliter possumus in hunc infernum descendere quam per Letheum fluvium, oblivionem scilicet veritatis, nec exinde, licet velimus, ascendere nisi per oblivionem erroris. Et quoniam de fluminibus inferni sermo cepit, antequam procedamus ad alia, totam aliorum fluminum rationem singillatim, ut cepimus, explicemus.