BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIII

De aquila, quam a Prometheo depellens

Hercules legitur occidisse, que fuerit labor decimus

septimus, et aliqua de Prometheo

 

(1) Legitur Prometheus, Iapeti filius vel – ut aliqui retulerunt – filius Terre, ignem de celo furatum fuisse et ob id Iovis imperio ad saxum in monte Caucaso religatum et aquile rostro pectore lacero patuisse. Unde Maro noster in Buccolicis:

 

Caucasiasque refert volucres furtumque Promethi.

 

Ubi Servius latissime retulit:

Prometheus post factos a se homines dicitur auxilio Minerve celum ascendisse et adhibita facula ad rotam solis ignem furatus, quem hominibus indicavit. Ob quam causam irati dii duo mala immiserunt terris: macies et morbos. Quod tangit Oratius dicens:

 

Post ignem etherea domo

subductum macies et nova febrium

incubuit cohors.

 

Ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religaverunt ad saxum, et adhibita est aquila, que cor eius exederet.

Hec Servius. (2) Fulgentius autem scribit in hec verba:

Prometheum aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inanimatum atque insensibilem fecerat. Cuius opus Minerva mirata spopondit ei, ut, si quid vellet de celestibus donis ad suum opus adiuvandum, inquireret. Ille nichil se scire ait, que bona in celestibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos elevaret atque exinde, si quid sue figuline congruum cerneret, melius in re oculatus arbiter sumeret. Illa inter oras septemplicis clipei sublatum celo opificem detulit, dumque videret omnia celestia flamatis animata vegetari vaporibus, clam ferulam Phebiacis applicans rotis furatus est ignem, quem pectusculo hominis applicans animatum reddidit corpus. Itaque ligatum eum vulturi ferunt iecur perenne prebentem.

Hec ille. (3) Iginius autem ignis furto arrepti aliam tradit fabulam inquiens:

Antiqui cum maxima cerimonia deorum immortalium administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flama. Itaque, cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non obtingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, <...> dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostie in ignem conicerent, partem in suo consumerent victu.

(4) Que dum consuetudo perduraret, ipse Prometheus

immolat tauros duos. Quorum iocinora cum primum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque tauro in unum compositam corio bubulo texit. Ossa autem, que circum fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut, quam vellet, sumeret partem. Iupiter autem, etsi pro divina non fecit cogitatione neque, ut deo licebat, omnia qui debuit ante providere, sed (quoniam credere instituimus hystoriis) deceptus a Prometheo, utrunque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque postea in solennibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, que pars fuit deorum, eodem igni comburunt. Sed – ut ad propositum revertamur – Iupiter cum factum rescisset animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne carnis usus utilis videretur, cum coqui non posset. Prometheus autem consuetus insidiari sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis devenit ad Iovis ignem; quo diminuto et in ferulam coniecto letus, ut volare, non currere videretur, abscessit ferulam iactans, ne spiritus interclusa vaporis extingueret in angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui fiunt leticie nuntii, celerrime veniunt. Preterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei consuetudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iupiter facto mortalibus parem gratiam referens mulierem tradidit, quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit. Itaque Pandora est appellata. Prometheum autem in monte Scithie nomine Caucaso ferrea cathena vinxit; quem alligatum ad treginta milia annorum Eschilus, tragediarum scriptor, dicit. Preterea admisit ei aquilam, que assidue noctu renascentia iocinora exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Tiphone et Echiona natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demonstrant animamque ei ab Iove traditam dicunt.

Hec omnia ferme ad litteram ponit Iginius.

(5) Sed

– ut idem ipse subiunxit –

opinio ad initium cause et interitum aquile revertatur.

Hoc enim ad propositum nostrum spectat.

Hercules

igitur – ut idem autor refert –

missus ab Euristeo ad Hesperidum mala rapienda,

de quo sequenti capitulo pertractabo,

nescius vie devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum supra diximus, a quo demonstrata via, cum post victoriam redux iter faceret, ad eum contendit, ut draconem, de quo <...>

– dicemus proximo capitulo –,

interfectum diceret et gratiam pro beneficio redderet.

(6) Aquilam cor eius exedentem

– ut alicubi legimus –

interfecit,

vel – ut textus Iginii, qui venit in manus meas innuit –

fugavit.

Huius autem conquestum versibus tragicis, quos Cicero ab Eschilo Pythagoreo transtulit in Latinum, secundo Tusculanarum volumine legere potes. Et quod filius Iapeti fuerit, vult Ovidius:

 

Quam satus Iapeto mixtam fluvialibus undis, et cetera.

 

Quod autem terrigena fuerit – ut ponit Papias –, quoniam Titanes terra sunt geniti, testatur Statius in octavo:

 

O hominum divumque eterna creatrix,

que fluvios silvasque animarum et semina mundi

cuncta Prometheasque manus Pyrreaque saxa

gignis, et cetera.

 

(7) Nec omiserim aliquos retulisse, quod, cum omnia animantia facta fuissent,

 

sanctius his animal mentisque capacius alte

deerat adhuc et, quod dominari in cetera posset.

 

Unde deorum iussu volunt Prometheum ex omnibus animalibus, prout erat eorum natura, sumptas particulas in hominis fabricam miscuisse. Unde vim leonis dicitur apposuisse stomaco, quod in Odis tetigit Flaccus dicens:

 

Fertur Prometheus addere principi

limo coactus particulam undique

desectam et insani leonis

vim stomaco apposuisse nostro.

 

Nec solum iram dicunt a leone homini tradidisse, sed timorem a lepore, astutiam a vulpe, a serpente prudentiam, a columba simplicitatem. Que qualiter intelligenda sint, inferius referam. (8) Liberationem autem Promethei – sicut Iginius exponit – annectam. Inquit enim:

Sed de Promethei solutione hec memorie prodita est causa. Cum Iupiter Thetidis connubium pulcritudine corporis inductus peteret neque a timida virgine impetraret nec tamen eam rem minus efficere cogitaret, illo tempore Parce cecinisse feruntur fata, que perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicunque Thetidis fuerit maritus, eius filium patria fore laude clariorem. Quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans auditum Iupitri nuntiavit. Qui veritus – [ne] *) id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa –, ne patris regno privatus cogeretur, destitit Thetim velle ducere uxorem et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque, quod illi fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memorie causa ex utraque re, hoc est: ex lapide et ferro, digitum sibi vincire iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, annulos lapide et ferro conclusos habere ceperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem impune peccasse diceret. Itaque homines in maxima leticia victoriisque coronas habere instituerunt. Id in exercitationibus et conviviis perspicere licebit.

(9) Hec autem omnia que Servius – ut supra posui – retulit de Prometheo ipse idem autor non sine ratione ficta fore et in hystoriam cuncta reflectens,

Nam Prometheus

– inquit –

vir prudentissimus fuit. Unde etiam Prometheus dictus est a ‘promethias’, id est: a providentia,

et subdit:

Hic primus astrologiam Assiriis indicavit, quam rem idem in monte altissimo Caucaso nimia cura et sollicitudine apprehenderat. Hic enim mons positus est circa Assirios, vicinus pene sideribus. Unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. Dicitur autem aquila cor eius exedere, quod atrox est sollicitudo, qua ille affectus siderum omnes deprehenderat motus. Et hoc quia per prudentiam fecit duce Mercurio, qui prudentie et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. Deprehendit preterea rationem fulminum et hominibus indicavit. Unde etiam celestem ignem dicitur fuisse furatus. Nam quadam arte ab eo demonstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt. Nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio lectum est de Tullio Hostilio, qui eo igne **) exustus est cum omnibus suis. Numa vero Pompitius impune usus est tantum in sacris deorum. Hinc est, quod ignea rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur immissi.

Hec Servius. (10) Et – ut omnia, quantum possumus, ad hystoriam reducamus – hic Prometheus – ut primo capitulo secundi libri retuli – statuas fecit suis artibus ambulantes. Unde putatur homines finxisse; quod autem ipsos sumptis a cunctis animantium proprietatibus seu passionibus fecerit, iracundos ut leones, simplices ut columbas, prudentes ut colubros, timidos ut lepores, et cetera, que de hominibus dici possunt, huc spectare potest, quod, cum sapientissimus fuerit, fuit etiam eloquens et eloquentium est hos affectus hominum mentibus excitare. (11) Fabulam autem Iginii de sacris et hostiarum participatione deceptioneque Iovis exponere possumus, cum ad religionem respiciat, hoc modo, quod homines prima etate carnes non comederunt. Unde totas hostias diis adolere dicti sunt. Mox autem recepto carnium usu carnes comedere et ossa relinquere ceperunt, ut ex hoc autoribus diis ossa dimittere viderentur. Vel, cum duos tauros Prometheus immolaverit, intelligere possumus duas vitas, spiritualem atque carnalem, que tamen in tauris, qui animalia viventia sunt, non incongrue figurantur. (12) Et cum Prometheus hinc carnes, inde ossa collocaverit, reliquit Iupiter carnalem vitam hominibus, sibi vero ossa delegit, hoc est: spiritualem vitam, que vere et proprie divinitatis est. Nec inepte figuratur vita spiritualis in ossibus, que latent sui natura sub carnibus. Omnis etenim operatio spiritualis occulta est sicut ossa, quoniam in intentionis secrete penetralibus, sive bona sive mala sit, colligitur et formatur. Et quia carnis opere patentes et fluxe sunt, spiritales autem tam solide quam absconse, optime representatur ille in carnibus, que subiecte sunt oculis, si aspiciantur, et obnoxie corruptioni, si serventur; spirituales autem in ossibus, que – sicut dictum est – coperiuntur carnibus et sua duratione quodam modo immortalia sunt. Visus est autem errasse Iupiter eligendo, quoniam mundanis hominibus sequentes spiritualia videntur errare. Iupiter etiam hominibus ignem aufert. Nam

 

ardens virtus

 

(sic enim appellat ipsam Maro) carnaliter viventibus non contingit. (13) Ascendit igitur Prometheus ad speram Iovis et exinde cum face receptum ignem restituit hominibus, Iupiter enim – ut supra retuli – imperium rationis est, ad quam homo, carnalis licet, ascendens atque conversus recipit lumen et ignem rationis atque virtutis. Immittit autem Iupiter hominibus maciem, hoc est: famem necessitatemque victus procurandi, et morbos, id est: mortem, que duo etiam hominibus spiritualibus non auferuntur et ipsos carnalibus exercitiis necessitate quadam involvunt. Nulla quidem tanta mentis elevatio est, que victus et mortis necessitate non teneatur. (14) Ad stimulum etiam addita mulier est, que Pandora dicitur a ‘pan’, quod est ‘totum’, et doros’, ‘donum’, eo, quod omnia carnales homines dent mulieribus, corpus scilicet, temporalia bona, famam. Hec autem facta traditur a Vulcano, quem quidem supra exposuimus tenere figuram rerum imperfectarum sive imperfectionis rerum materialium. Mulier quidem imperfectus est homo, proveniensque preter intentionem nature, que masculum semper intendit. (15) Religatus autem Prometheus in monte Caucaso, hoc est: rerum speculationi deditus, hac necessitate vigilans ex Parcarum, hoc est: necessitatis, fato percipit Iovis concubituri cum Thetide resolutionem. Memini me superius dixisse Neptumnum eloquentie typum esse, quia locutio sine humiditate non fiat, quam etiam significari per Thetidem non est inconveniens. Videre igitur rationis coniuncte cum oratione seu coniungende resolutionem consumatissimus speculationis status est. (16) Unde sequitur, quod vinculis, quibus ligabatur, abruptis solvitur Prometheus, non sic tamen, quod armulo ferreo cum incluso lapide non ligetur, quoniam etiam post perfectum studiorum cursum et omnis doctrine perceptionem adhuc tamen nobiscum annexa sit inveniendi speculandique sollicitudo. Et quia perfecisse studium gloriosum est, ideo tradiderunt aliqui ipsum habuisse coronam, que post pugnam vincentibus tradebatur. Unde et receptum arbitror, qui ad doctoratus apicem gradumque pervenit, donari pilleo, qui corona est, donarique etiam annulo, quo designatur habita sollicitudo, et semper admoneatur esse ab eodem studio discedendum. (17) Prometheus autem noster tendentem Herculem in occasum, hoc est: ad astrologie facultatem, que ultima septem liberalium numeratur, missumque ad ortos Hesperidum spoliandos, de quo mox tractabimus, viam docet, quoniam, cum in alias speculativas et liberales artes ratione duci possimus, in astrologiam non ducimur sine doctore. Hercules autem occiso dracone et spoliatis ortis Hesperidum, hoc est: astrologie ratione perfecta, quia Hercules et ingenii et omnis virtutis sublimitas est, interfecit aquilam, qua Promethei iocinora pascebantur. Septem enim liberalibus scientiis plene perceptis illa discendi cura vel extinguitur vel fugatur. (18) Nunc ad Hesperidas veniamus. Si tamen admonuerimus Eschilum ex hoc treginta milibus annorum ligatum in Caucaso scribere Prometheum, quoniam putaverint in treginta sex milibus annorum totum astrorum cursum et eius differentias expediri; et quia tota decas, que usque ad quarte decadis perfectionem excurrit, in qua trigenarii vocabulum repetitur, per treginta numerum significari solet, non incongrue treginta sex milia per treginta milia denotantur.

 

___________

 

*) ne seclusi secundum Hyginum 

**) igne ex igni editionis mutavi, quamvis saepius igni pro igne scribatur