BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIIII

Qualiter Hercules occiso vel sopito

serpente ortos Hesperidum spoliavit, que sunt

Alcyde nostri decimus octavus labor

 

(1) Doctus igitur viam Hercules a Prometheo – sicut precedente capitulo dictum est – proficiscitur ad ortos Hesperidum spoliandos. Ubi autem Hesperides fuerint, adeo sunt omnia antiqua varie tradita totque plena erroribus, quod nichil certum assignari queat. Nec mirum: Servius enim quarto Eneidos, ubi Maro dixit:

 

Hinc michi Massile gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

que dabat et sacros servabat in arbore ramos,

 

scribit ad hanc sententiam et in hec pene verba:

Hesperides, Athlantis filie nymphe, secundum fabulas habuerunt ortum, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, que Hercules missus ab Euristeo occiso pervigili dracone sustulit.

(2) Et Lactantius Thebaidos secundo refert:

In Ethiopia speciosissimum pomarium Athlantis fuit, in quo nascebantur mala aurea, que Hesperides custodiebant Egle, Aretusa, Hespertusa et draco pervigil. Acceperat autem responsum, quod ea quandoque Iove natus raperet. Missusque est ab Aristeo rege Hercules, Iovis filius, qui ea mala abstulit occiso dracone pervigili.

Hos secutus Alexander in Scintillario sic adnotavit:

Hesperides, Athlantis filie, regis Africe, ortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata,

et cetera, sicut Servius. (3) Iginius autem autore Pherecide refert:

Iunonem cum duceret Iupiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea poma cum ramis. Inde Iunonem admiratam petisse a Terra, ut in suis ortis sereret, qui erant iuxta Athlantem montem. Cuius cum filie sepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur

serpentem vastum corpore, qui

 

inter duas Arcthos ostenditur collocatus,

custodem posuisse.

 

Illum autem ab Hercule interfectum Iuno inter sidera retulit,

quod illius opera Hercules ad eum est profectus, qui ortum Iunonis tueri solitus existimatur.

Hoc etiam addit signum esse,

quod supra eum draconem Herculis simulacrum ostenditur, ut Heratostenes demonstrat.

Ad hanc sententiam et in hec quasi verba scripsit Iginius. Alibi vero legi ferme ad contextum idem, quod ille autor scripserat, hoc addito, quod Athlantis filie tres fuerint, Egle scilicet, Aretusa, Hesperetusa, in hoc cum Lactantio commentatore concordando. Alexander autem autoritate Fulgentii refert Hesperidas fuisse quatuor: Eglem, Hesperem, Medusam et Phetusam. (4) Nec de numero solum – ut prefati sumus – diversitas reperitur, sed etiam de parente. Servius enim et Alexander eum secutus filias asserunt Athlantis. Autor autem glosarii, quisquis ille fuerit,

Hesperides

– inquit –

tres traduntur Hesperi filie, que Iunonis antistites cum dracone pervigili mala aurea custodiebant.

Hic igitur de patre dissentiens, quod etiam ad contextum secutus est Papias, de numeroque concordans nomina tacuit subdens de ipsarum nominibus poetas dissentire. (5) Quid autem in tanta rerum, personarum et nominum tum contrarietate, tum varietate sequendum sit, non facile dixerim. Nam et idem Servius in Georgicis libro quinto dixit, ubi Maro scripserat:

‹Ante tibi Eoe Athlantides abscondantur›,

licet septem Athlantides fuisse dicantur, tres tamen videntur in celo; que Novembris mense nobis incipiunt non videri.

(6) He autem, ut alii volunt, Iovis, ut alii, Liberi nutrices fuerunt. Alii ipsas fuisse asserunt Hesperidas. Enucleator autem poetice Boccatius, post quem altissima maria transmittentem serpens humi nostra navicula (pelagus istud utinam natans!, licet vasto seiuncta spacio) fertur, libro Genealogiarum quarto dixit:

Hesperidum, ut ipsum sonat patronomicum, Hesperi fuerunt filie. Esto fuerint, qui Athlantis dicant. He tres numero fuere, Egle scilicet, Heretusa et Hespertusa. De quibus fertur, quod esset illis viridarium, in quo aurea mala nascebantur, cui custodem prefecerant serpentem pervigilem. Cuius viridarii fama cum ad Euristeum pervenisset, et ipse pomorum desiderio tractus misit Herculem, ut illa mala surriperet. Qui veniens soporato seu occiso serpente viridarium intravit et mala sustulit atque Euristeo detulit.

(7) Libro autem tertio decimo dicit ipsum serpentem occidisse. Hec igitur, quantum ad fabulam dicta sint. In quibus multas vides rerum et nominum varietates. Inter quas illud mirabile quod cum omnes Euristeum velint regem Herculis, Lactantius scribit Aristeum, quod in duobus antiquissimis codicibus repperi concordare. (8) Nunc ad allegoriam accedamus. Et Servius quidem et communiter omnes dicunt hoc fuisse hystoricum. Re vera autem inquit Servius:

Hesperides nobiles fuerunt puelle, quarum greges abegit Hercules occiso eorum custode. Unde mala dicitur sustulisse, hoc est: oves. Nam ‘mala’ dicuntur ‘oves’, et ‘melanomos’ ‘pastor ovium’.

(9) Ysidorus autem, ubi de insulis agit, inquit:

Hesperidum insule vocate a civitate Hesperide, que fuit in finibus Mauritanie. Sunt autem ultra Gorgodas site sub Athlanteum litus in intimos maris sinus. In quarum ortis fingunt fabule draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur enim ibi estuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus anguineos imitetur.

Hec Ysidorus, qui et ipse secutus videtur hystoriam. (10) Martialis autem Capella, natione Afer, ubi Libie tractum exequitur, inquit:

In Africa regia Anthei luctamenque cum Hercule celebratur et Hesperidum orti. illic estuarium flexuosum, quem draconem vigilem rumor vetustatis allusit. Nec longe mons Athlans.

Post plura scribit:

Berenice autem in extremo Sirtis cornu, ubi Hesperidum orti, fluvius Leton, lucus sacer, et cetera.

(11) Solinus autem ait:

Nam de ortis Hesperidum et pervigili dracone, ne fama licentia vulneretur, fides et ratio hec est. Flexuoso meatu estuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur. Itaque, quod ‘ortos’ appellavere, circumdat. Unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed hec insula sinuata sinibus alvei recurrentis et in quibusdam equoris spiris sita preter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nichil prefert, quod propaget vetustatis memoriam.

Plinius autem Martialem Solinumque complexus, licet diversis in locis, inquit:

Ibi regia Anthei certamenque cum Hercule et Hesperidum orti. (12) Affunditur autem estuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodie instar fuisse nunc interpretantur. Amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquando celsiores non tamen estus maris inundant. Extat in ea ara Herculis, nec preter olestrum aliud ex narrato illo auriferi nemore.

Et post multa:

Berenice in Sirtis extimo cornu est, quondam vocata Hesperidum supra dictarum orti vagantibus Grecie fabulis.

(13) Pomponius autem, ubi de Berenice mentionem facit, ortos nullo modo commemorat, sed in fronte Libie,

 

que in occidentem vergit marique Athlantico abluitur,

 

cum

 

prima eius

 

Ethiopibus assignasset,

media nulli, quod aut exusta sint aut arenis abducta aut infesta serpentibus,

subdit:

Exustis insule apposite sunt, quas Hesperidas tenuisse memorant.

Que adeo varie tradita sunt, ut vix discerni queat, an in insula quapiam una an in pluribus an in continenti fuerint Hesperides et ipsarum orti. (14) Servius autem, ubi Virgilius ait:

 

Ultimus Ethiopum locus est, ubi maximus Athlas

axem humero torquet stellis ardentibus aptum.

Hinc michi Massile gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos; et cetera,

 

scribit:

Massilia mediterranea est, Berenice civitas Libie, unde haud longe orti sunt Hesperidum. Athlas vero maximus in Mauretania est.

Puto tamen satis verisimiliter dici posse Athlantem Libicum ab occasu a Grecis appellatum Hesperum, sicut regionem Hesperiam, et non duos fratres, sed unum hominem binomium Athlantem et Hesperum appellatum, cuius filie Hesperides dicte sunt. (15) Arbitror etiam Hesperidas insulas fuisse, sicut clare dicit Ysidorus atque Pomponius. Nam et hoc innuunt Plinius et Solinus dicentes estuarium illud cingere id, quod ‘orti’ dicuntur. Et ubi Plinius, Martialis atque Servius volunt non longe a Berenice Hesperidum ortos fore, intelligi oportet: non in continenti solo, sed in proxima insula. (16) Quod autem Pisanus in Derivationibus posuit Athlantis filias ab Hespero patruo ‘Hesperidas’ dictas ridiculum iudico. Potius autem ab Hesperia regione convenit appellatas Hesperidas quam a patruo, licet vocabulum illud patronomicum, non patrium sit. Solent enim patronomica atque gentilia nomina sive possessiva promiscue commutari. Ovidius VIIII Methamorphoseos

 

Argolis Alchmene,

 

patronomicum pro possessivo posuit. Virgilius in III:

 

Priameia virgo,

 

possessivum loco patronomici ponens scripsit. (17) Sed antequam ab hystoria discedamus, reducamus, si placet, que de Hesperidibus dicta sunt, ad hystoricum generis humani progressum. In qua materia ut altius ordiamur,

Fuit

– ut inquit Cicero –

quondam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur et sibi victu ferino vitam propagabant nec animi ratione quicquam, sed pleraque viribus corporibus administrabant.

Et post pauca subdit:

Ita propter errorem atque inscientiam ceca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, pernitiosissimis satellitibus.

Deinde – sicut idem autor exequitur – ad repellendas vires crassantium civitates constitute sunt, quas muris et fossarum aquarumque deductionibus muniverunt. (18) Et – ut ad fabulam revertamur – fingit Sulmonensis Hesperidum ortos fuisse Athlantis, qui Iapeti filius erat. De quibus inquit:

 

Mille greges illi totidemque armenta per herbas

errabant, et humum vicinia nulla premebat.

Arboree frondes auro radiante micantes

ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

 

Sed quia

 

Themis hanc dederat Parnasia sortem:

‹Tempus, Athlas, veniet, tua quo spoliabitur auro

arbor, et hunc prede titulum Iove natus habebit›,

id metuens solidis pomaria clauserat Athlas

montibus et vasto dederat servanda draconi.

 

(19) Ex quo fateri oportet Iunonem non solum in ortis suis iuxta Athlantem – ut refert Iginius – arborem illam auri pomiferam posuisse, sed Athlanti tradidisse. Nam Iuno, quam precedente libro et ‘dei dispositionem’ et ‘fortunam’ esse monstravi, dominam divitiarum atque regnorum, arborem hanc Athlanti tradit eo, quod divitie, quas per illam arborem poete figuraverunt, ab initio – sicut vult Cicero – apud fortes et potentiores erant, qui ad explendam cupiditatem viribus corporis abutebantuir. (20) Nec incongrue per Athlantem vires et potentiam intelligimus. ‘Athleta’ quidem vir fortis et luctator atque pugil dicitur. Unde noster Ovidius in quarto:

Viribus inferior – quis enim par esset Athlantis

viribus?

Ut tanto teste nullus de hoc debeat dubitare. Et quia primorum hominum divitie in pecoribus erant, deinde in agris et ultimo in auro, que adhuc videmus a potentioribus per violentiam occupari, ne aliquid de divitiarum plenitudine relinquatur, dixit Ovidius Athlantem habere mille greges et totidem armenta et humum adeo latam, quod non premeretur vicinia, et auri pomiferas arbores, omnia exprimens, in quibus divitias constare videmus. (21) Ad has autem a potentioribus defendendas claudit pomaria solidis montibus et vasto tradit servanda draconi. Fecerunt equidem homines civitates, quas montibus, hoc est: murorum machinamentis, qui revulsis saxis ex montium lapidicinis fiunt, ad arcendam vim maiorem ac potentiam concluserunt. Additur et vigil serpens, hoc est: cum aquarum immissione defossio, que undatili et vivente circuitu custodiunt civitates. (22) Sed Hercules noster, vir scilicet prudens, Iove genitus, hoc est: superne et quasi divine mentis (pro qua Iovem diximus aliquando poni) filius, ratione et ingenio contra potentiam utens draconem occidit vel sopit aut derivatione perpetua, que mors est, aut temporali, que per somnum figuratur, et ipsis muris artificialiter expugnatis ortos, hoc est: urbes, capit, poma, id est: divitias, rapiens, quantacunque potentia defendantur. Vel quoniam – ut superius dictum est – Hercules idem est, qui et Mars, pro bellica virtute ponatur Hercules; que captis civitatibus divitias rapit. Nam – ut testatur Cicero –

Que tanta vis et potentia potest esse, que frangi dissiparique diutino bello non queat?

(23) Nec miretur aliquis has rapinas a poetis quasi virtuosum aliquid celebrari. Condicio fuit ista quidem temporum, non error vel usurpatio poetarum. Nam si – ut dictum est – universum hominum genus ab initio viribus utebatur, proculdubio commendabile debuit esse divitias per rapinam et violentiam congregare. Unde et Homerus in Odissea, cum in Ulixis laudibus totus sine dubitatione versetur, inter alia commendationis epitheta et nomina, que sibi tribuit (utpote quem teste Flacco,

 

quid virtus et quid sapientia possit,

utile proposuit nobis exemplar Ulixem)

 

ipsum appellat ‘ptoliporthon’, id est: urbium depredatorem. Et noster Mantuanus inter Herculeas laudes inquit:

 

Ut bello egregias idem disiecerit urbes,

Troiamque Oethaliamque.

 

Et in VIIII Numanus Remulus ad laudem sue gentis ait:

 

Caniciem galea premimus, semperque recentes

convectare iuvat predas et vivere rapto.

 

(24) Dicitur et Athlas ortos cinxisse montibus pervigilique dracone, quia Hesperides poma huiusmodi furarentur. Quid autem per Hesperidas, nisi genus humanum, intelligamus? Que Hesperi filie dicte sunt, quoniam Hesperus eadem est stella, quam Venerem dicunt. Unde bene mortales per Hesperidas sumimus, quos in orbem terrarum videmus per Venerem seminari. (25) Has autem aliqui putaverunt tres, propter Asiam scilicet, Africam et Europam, in quas universa terra secta est, aliqui quatuor propter quatuor mundi plagas. Orienti quidem correspondet Egle, quod nomen Grece, Latine significat ‘capra’, cuius est consuetudo ascendere, dum pascit, et ab oriente terre globus attollitur in suum tumorem sideraque ad celi verticem rapiuntur. (26) Alteram appellat Alexander Medusam, quam pro meridie possumus intelligere. ‘Medos’ enim Grece ‘medium’ dicitur. Alii autem appellant eam Aretusam, ab ‘areo’ dictam. Nam meridionalis regio arida est continua solis circumvolutione. Tertia Hespere vel – sicut alii volunt – Hesperetusa dicta est, ut per hanc designetur occasus. ‘Hesper’ enim ‘vesper’ est, qui tempus et locum, ubi sidera nobis occidunt, clara ratione designat. Et idem autor Phetusam quartam ponit, quam alii Neptusam appellant, due nomina conveniunt Aquiloni. Est enim hec mundi pars pregnans ac feta nubibus et humiditate. Unde ab illis, velut a materia, Neptusa, ab actu vero, veluti a forma, Fetusa dici potest. Nec miretur aliquis hanc nominum diversitatem. Nam – sicut ex glosario superius dictum est – in his solent autores esse discordes. Sed Ebrardus Grecismo dixit:

 

Hesperides quoque tres, Egle, Neptusa, Aretusa.

 

(27) Restat autem pro studiosis concordare, si possumus, Iginium cum Nasone. Ille quidem ortos Hesperidum Iunoni, hic vero tribuit Athlanti. Quod ideo dictum est, quia Iuno fortune dispositionisque divine typum gerit, que aliquo tempore divitias posuit in manibus potentum. Quin etiam non aliud est Iuno quam Athlas. Dei quidem dispositione quis non fateatur omnia sustineri, quod et poete tribuunt Athlanti, qui – sicut Maro cecinit –

 

Axem humero torquet stellis ardentibus aptum?

 

Homerus autem in Odissee principio, ut post Ciceronem et Senecam, audax licet, versiculos ex Greco transferam in Latinum, ad hanc ferme sententiam locutus est:

 

Hic, ubi fluctisoni maris est umblicus, opaca

arboribus densis sedet insula, quam dea magni

incolit Athlantis pulcerrima nata Calipso;

omnia, qui novit pontum pontique profunda,

quique tenet longas celi terreque columnas.

 

(28) Videsne, qualiter poetarum (Maronem semper excipio) princeps Athlanti tribuit omnium rerum scientiam et orbis sustentationem, que proculdubio Iunonis sunt, prout est dei sapientia atque providentia? Ut, licet nominibus differant Athlas et luno, sic tamen conveniant officiis, quod eos essentialiter idem esse fateri necesse sit, ut verborum tota sit diversitas illa, non rerum. Verum, quia latet sub hac eadem fabula misterium altius, de quo plura dicenda sunt, hoc totum sequentis capituli serie disseremus.