BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXV

Alia allegoria de Hercule et ortis Hesperidum

 

(1) Eadem igitur fabula potest ad misticum alterius hystorie intellectum et mores hominum adaptari, et naturalibus quibusdam permixtis explicabitur, totum quod prelibatis fabulis continetur. Et – ut initium repetam – Terram – ut superius tactum est – omnium rerum parentem tradunt optimi poetarum. Ab hac enim, quicquid solidum dici potest, sine dubia est. Nam – ut inquit Plato –

 

soliditas nulla sine terra

 

esse potest. Unde omnium tangibilium ipsa terra est quedam quodam modo generalis materia. (2) Cum Iupiter ergo Iunonem ducit uxorem, hoc est: deus cum dispositione et voluntate sua ad agendum concurrit, ipsa Terra venit ferens aurea poma cum ramis. Nam in ordine universi terra – sicut aliqui Platonicorum astruxerunt – tripliciter sita est, sicut lignum in arbore contingit esse cum ramis. Est equidem planta, que, nisi divisim ramificet, solummodo planta foret. Oportet igitur, quod saltem in duos exeat ramos, ut planta quidem unum sit et ramuli saltem duo, que tandem arborem faciunt. (3) Sic terra primum in centro locum habet, secundum in lune spera, tertium in aplane, qui est octavus circulus permanentium stellarum atque signorum. Tripliciter enim numerant illi philosophi elementa, ut in hac corruptibilium regione terra sit infima cum aquarum circumfusione, quibus aer imminet, quem eminentior ambit ignis. Incorruptibilium autem sensibilis multitudo conversa dispositione serie duplicis enumerationis ordinatur, ut infima ultimaque periferie – sicut premisimus – terra sint, due hinc, inde proxime, Saturni videlicet atque Mercurii, per eosdem aqua fore dicantur, Iovis et Veneris aer, medie vero due solis et Martis ignee reputentur. Ut solis calor vite principium, Martis autem quasi exterminator vite mors esse dicatur. (4) Terra igitur cum in infimo sit, usque in stelliferum orbem ramificans aurea fert mala, hoc est: sidera et stellas. Quas Iunoni tradit, quoniam dei dispositio, que Iuno est, per siderum influentias maxima ex parte inferiora gubernat sibique videmus hec omnia subservire. Inserit autem Iuno hec poma cum ramis in ortis, qui sunt iuxta Athlantem montem, regione scilicet occidentis. Quod ideo fictum est, quoniam celum et ipsa dei dispositio versatur circa futura, sive res eadem, que conservetur in esse, sit, sive nova; que omnes proculdubio in venturum aliquid ordinantur. Et quoniam rerum ista successio sic sequitur, quod presentia occidant, et impossibilis sit ad futura transitus nisi decessione presentium, hec ordinativa futurorum apud occasum convenientissime situantur. (5) Nec inconvenienter hec tradita sunt Athlanti. Etenim – ut ad hystoriam revertamur – Athlas primus assignatur astronomus nec solum astronomie, sed astrologie, sicut creditur, studiosus. Unde et de futuro sollicitus a Themi – sicut precedente capitulo autoritate Nasonis dictum est – future rapine responsum traditur accepisse. Sive ergo solum motibus deprehendendis studuerit, quod astronomie est, sive etiam divinationibus per situs atque copulationes astrorum, que superstitio ad astrologiam proprie dicitur pertinere, non incongrue creditur hec mala, per que sidera figura<n>tur *) – ut supra retulimus – possedisse. (6) Et aurea quidem poma rotunda sunt, quam formam inesse stellis nemo negaverit. Nam quamvis alique magnitudine sua videantur nostris obtutibus radiose, rotunde tamen sunt, licet radiorum densitas illas reddat videntibus undique in acutas cuspides intercisas. Que quidem apparentia pro qualitate vaporum, que interponi contigerit, variatur. Nec solum corpore sperico habent mala formam similitudinemque cum astris, sed etiam propter motum. Moventur quidem una cum mundo stelle de ortu in occasum, prout noni celi cum spera sua vertigine rapiuntur. (7) Et poma cum arborei humoris transitu in ultimam molis sue magnitudinem pergentia ad propriam veniunt maturitatem et corruptionem, ad quam humoris impulsione quodam modo rapiuntur. Contrario vero motu de corruptione et maturitate quasi de occasu vi proprii seminis revertuntur in ortum, quod et stelle, tam fixe quam mobiles, alie tamen priores aliis, faciunt in orientalem punctum nixu prorsus opposito revertentes. (8) Contra nonam enim speram movetur stellifer orbis, quem ‘aplanem’ vocant, singulis seculis fere uno gradu. Quem motum sol efficit una die. Hunc paribus ferme passibus Venus atque Mercurius subsequuntur, quantum anticipiat directio retrogradatione reddente. Luminare vero minus quatuordecim gradibus aut circa motu proprio singulis diebus se convertit in ortum. Saturnus autem treginta annorum longitudine semper in ortum pergens totius spacia zodiaci demetitur. Iupiter autem signum unum contra raptum none spere quasi nauta de prora decurrens in puppim unius anni spacio dicitur peragrare. Quod Mars efficit quasi sexaginta diebus. (9) Stelle vero non solum propria vi de occasu, sicut et poma seminis, quod eis inest, virtute referuntur in ortum, sed etiam sex planete per circumferentiam epycicli et sol ex principio Arietis et Libre accessionis et recessionis motu alternatim flectuntur ad polos. Quem localem motum, quantum augmentum atque restrictio contingentes in pomis imitari possunt, videmus in malis, que se extendunt, dum crescunt, et arefacto pediculo nec amplius humori transitum exhibente desiccatione quadam et quasi senio contrahuntur. (10) Ergo non inconvenienter poete nostri per rotunda mala stellas, que et sperice sunt, figuraverunt. In quibus non solum astrorum videtur rotunditas, sed quadruplex ille motus quem astronomi tradiderunt in stellis. Nam aureas de coloris similitudine confixerunt, quod nedum huic expositioni convenit, sed hystorie, quam Servius recitavit, vel equivocatione nominis – ut idem vult – vel fructus magnitudine et preciositate, ut non cibum, sed aurum ferre quodam modo crederentur. (11) Ceterum hec poma furantur Hesperides, hoc est: philosophi, quoniam, quelibet philosophorum secta de celo et stellis, licet aliter quam astronomi, tractaverunt. Ut quodam modo ipsas Athlanti furari viderentur – ut vult Ovidius – hoc est: artifici astronomie, circa ipsas tam varia disputando, ut ipsas in professionem suam transcribere viderentur. (12) Iunoni etiam – sicut vult altera fabula – stellas philosophi rapiebant vel negando superos curare mortalia – sicut Epicurii – vel extra se quicquam omnino cognoscere – sicut Aristotiles et Perypathetici – vel affirmando prorsus nichil, sed in contrarium omnia disputando – sicut Achademici – vel talem providentiam ascribendo superis, quod cum stellis nullum possit habere commertium – sicut Stoyci disputabant. (13) Pro quibus quatuor philosophorum sectis quatuor et Hesperides fuisse creduntur. Aretusa quidem competit Stoycis, qui super alios ad vere virtutis essentiam acerrimis disputationibus accedebant et virtutes potius in semet, quam prout homini possunt contingere, finiebant. Unde hoc philosophandi genus Aretusa ab ‘ares’, ‘virtus’, sive Medusa a ‘medos’, ‘medium’, dictum est. Virtus enim medium est vitiorum et utrinque reductum. (14) Egle vero – ut supra disserui – ‘capra’ est, que, quantum potest, dum pascit, ascendit. Cuius ratio competit Perypathetice discipline, que virtutes, prout cadunt in communem usum hominum, docuerunt. Unde et aliquas passiones, quas omnes Stoyci detestantur, admittunt. Neptusam autem, que et Phetusa et a quibusdam Netusa dicta est, quis non videat Achademicis convenire? Hi quidem tanta circa veritatem nube pleni sunt, ut nichil audeant affirmare, tantaque sunt doctrina pregnantes et feti, quod novis hinc inde rationibus omnia nebulis obruant et perturbent. Unde a nubibus Neptusa, quasi Nubtusa **), a novitate rationum Netusa, a ‘neos’, ‘novum’, a plenitudine doctrine Phetusa, quasi feta et pregnans, dicta est. Hespere vero vel Hesperetusa, cum ab Hespero, que stella Veneris est, dicatur, quod ad summam voluptatem pertineat, Epycureos, qui voluptatem finem omnium ac summum bonum esse volebant, non irrationabiliter figuravit. Verum, quia hec secta non meruit inter vere philosophie sacraria remanere, aliqui de ista tacentes solum tres Hesperidas tradiderunt nullam facientes de hac ultima mentionem – sicut antecedente capitulo visum est. (15) He autem Hesperi filie sunt, hoc est: philosophie, que convenientissime per illum planetam significatur. Hesperus enim Venus est, quod astrum noctu sequitur aliquando solem in occasum, aliquando precedit in ortu. Proprium enim est philosophie de dubitationis tenebris in lucem pergere rationis et e contra veritate comperta novum aliquid dubitare et in tenebras ire post lucem. Cuius philosophie filias esse Hesperidas clarum est. Cicero autem vult Hesperidas filias fuisse Noctis et Herebi. Nam si ‘herere’ ‘dubitare’ est, quis nescit ex dubitatione et nocte, hoc est: obscuritate, nasci philosophiam, hoc est: amorem sapientie? Etenim – ut testatur Aristotiles – propter admirari ceperunt homines philosophari. (16) Athlas autem seu Iuno, ut sua poma tueatur, opponit contra philosophiam et eius sectas montes altos vigilemque serpentem, hoc est: situum et tempus, que duo reddunt astronomiam adeo difficilem, quod solius philosophie progressu nequeat apprehendi. Differentia quidem situm et temporis percipiendi mensurandique labor, que non speculativi sunt intellectus, sed practici, quoniam non speculatione geometrie vel arithmetrice, sed instrumentis et connumerationibus percipiuntur, astrorum scientiam negant et auferunt philosophis. Montes equidem diversificant situs. (17) Et serpens ante litterarum usum caudam suam ore deglutiens in anni figuram et temporis habitudinem ponebatur, intra cuius ambitum, quicquid illo anno notabile gestum erat, ad rei memoriam pingebatur. Unde per montes situum diversitates et per draconem vigilem ipsum tempus significatum est. Sic et Saturnus, qui figuram temporis tenet, anguem revolutum in caudam manu gerere fingi solet, et non ob aliam rationem. (18) Hercules autem, vir consumatissime perfectionis, superat muros veros, scilicet astrorum situs, quatenus est possibile, designando vincitque draconem vel sopiendo vel interficiendo, hoc est: deprehendit temporum rationem. Et sic ad astrorum veniens canonem atque noticiam Iunonis sive Athlantis poma rapit, quoniam creditur ab Athlante in illis partibus didicisse astronomiam et ipsam primum in Greciam attulisse doctrinam. (19) Sopitus autem draco dicitur illorum opinatione, qui tradunt, que nunc sunt, iterum esse futura post anni, qui ‘magnus’ appellatus est, revolutionem. Quem autoritate Platonis voluit Cicero duodecim annorum milibus explicari, licet posterior ratio comperto motu octave spere, quem irrationalem dicunt, qui est – ut supra retuli – singulis centum annis uno gradu, spacio non duodecim, sed treginta sex ciliadum hunc annum definiat, quo tempore putaverunt omnibus differentiis, que deprehense forent in motibus siderum, egestis celos ad eosdem undique punctos sine diversitate vel minima redituros. Quod satis rationale videtur, nisi zodiaci motus autoritate Thebith longe plurium annorum numerum requirere probaretur. Cum ergo velint hi, quod tamen ridiculum arbitror, omnia, que cernimus, reditura, revertetur ignorantia litterarum et adhuc consuetudo anguinei circuli renovabitur. (20) Secundum illos autem, qui hec commenta non recipiunt, non sopitus, sed mortuus creditur ille draco, utpote nullis temporibus rediturus. Iuno vero collocat anguem in astris eo, quod celorum motus tempore mensuretur. Huius autem serpentis, quo tempus significabatur, occisio bene et rationabiliter ascribitur Herculi, quoniam unus ex ipsis, Egiptius scilicet, Nilo genitus, litteras Frigias adinvenit. Litterarum enim usu reperto mox cessavit illa per picturas designandarum rerum similitudo. (21) Ceterum – sicut ex antedictis patet – aliqui volunt Hesperidas pomorum fuisse custodes, aliqui vero raptrices. Que quodam modo contrarietas facile concordabitur, si consideremus aliquarum rerum custodes illas quodam modo rapere ceteris, qui arcentur, et raptores sibi, licet ab aliis auferant, custodire, ut, cum horum dicatur alterum, alterum etiam intelligi necesse sit. Ut nulla prorsus contradictio relinquatur. (22) Demum tanta fuit admiratio et gloria spoliatarum – ut plures aiunt – Hesperidum devictique serpentis, quod – ut refert Iginius ex autoritate Paniastis in Eraclea – ipsorum

 

pugnam Iupiter admiratus inter astra constituit,

 

inter illas scilicet duas imagines, quarum una serpens est

 

inter duas Arcthos collocatus,

 

altera Engonasis.

Habet enim draco caput erectum, Hercules autem dextro pede nixus, sinistro pede capitis eius dexteram partem opprimere videtur dextera sublata manu, ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut is quam maxime dimicans appareat.

(23) Que omnia ideo ficta sunt, quia semper omnium nostrorum operum in Iovis, summi quidem dei, conspectu memoria remanet et imago. Que pro tanto celo, quod secundum philosophos incorruptibile est et ab eterno fuit, ascripta sunt, ut intelligamus in ipsius eternitatis presentia semper fuisse semperque futura, quicquid facimus aut facturi sumus. Felices, qui in illo libro infallibilique rerum omnium exemplari sic reperiuntur ascripti, quod celo sint, non inferis destinati.

 

___________

 

*) n supplevi 

**) Nubtusa ex nubtusa editionis Ullmanianae mutavi