BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVI

De serpente, quem in Omphalis regna Hercules

interfecit, labore decimo nono

 

(1) Legitur Hercules Omphalem, Lidorum reginam, amasse – sicut Terentius in Eunucho:

 

Quid minus, quam Hercules servivit Omphale?

 

De quo apud Iginium talis habetur fabula:

 

In Lidia apud flumen Sagarim

 

Hercules anguem interfecit, qui

 

ripas orbabat frugibus

 

et ad vastitatem redigebat occisis hominibus regionem.

Pro quo facto a regina Omphala, que ibi regnabat, multis ornatus muneribus Argos remissus est, a Iupitre vero propter fortitudinem inter sidera collocatus,

in eius videlicet sideris imaginem, quod Ophyucum dicunt, quem aliqui serpentarium, alii anguitenentem vocant. Hic Ophyucus

supra Scorpionem constitutus est tenens manibus anguem medium corpus eius implicantem,

decem atque septem stellis – ut vult Iginius – deformatus. Nam anguem ipsum viginti tribus astris exornat. (2) Phtolomeus autem hanc imaginem longe aliter stellis insignit. Vult enim latorem serpentis, quem ‘alanguem’ vocat, id est: effeminatum, stellis viginti quatuor resplendere, ipsum vero serpentem duodecim. Et extra formam in figure spacio quinque quarte magnitudinis assignavit. Hanc autem differentiam puto tam in hac imagine quam in aliis provenire non ex ignorantia scribentium, sed quia aliter alii figurarum restringunt et ampliant liniamenta. Forte etiam aliquam Iginius parve magnitudinis non curavit. Et quinque, quas Phtolomeus in spacio ponit, Iginius tradit angui. Potest etiam secundum varios situs mundi contingere, quod in eodem signo alibi plures, alibi pauciores stelle deprehendantur, ut quilibet secundum sue regionis aspectum verissime sit locutus. (3) Sed hoc in medio relinquentes ad fabulam revertamur. Fulgentius igitur secundo Mithologiarum libro vult Omphalem Herculi persuasisse

coli delicatos evacuare pensorum *) globos et lascivienti pollice fusi teretem rotare vertiginem.

Ut secundum hoc, quicquid de Oethalide fingit Ovidius, cogitare possimus et ad Omphalem pertinere. Quam discordantiam, cum facile sit ob Herculum multitudinem concordare, pro nunc aliter non attingens ad illa veniam, que mistice nobis occurrunt. (4) In qua quidem re nolo Fulgentii sententiam immutare, sed plane secum sentio Omphalem tenere figuram libidinis. ‘Omphalon’ quidem Grece, Latine ‘umblicus’, in quo libido – sicut ait – mulieribus dominatur. Hec Fulgentius, qui, cum nichil preter amorem et lasciviam Herculis tetigerit nullamque serpentis occisi fecerit mentionem, nec allegoriam complevit nec fabulam. Retento tamen suo, quod supra posuimus, fundamento, videlicet quod Omphale pro libidine assumatur, dicamus cum eodem Fulgentio per hanc ostendi fabulam

quod libido, quamvis, etiam invictam, possit superare virtutem.

Amore tamen captus Omphales noster Hercules eidem muliebriter servit. Sed interficiens serpentem iuxta Sagarim flumen ripas orbantem frugibus et regionem hominibus, ornatus plurimis donis remittitur Argos. (5) Quid autem significat ille serpens nisi vim concupiscibilem carnisque nostre tirannum, quem sensibilis experientia etiam gentilibus notum fecit videntibus naturam adeo declivem ad malum? Ignorabant tamen illam ab initio et in sua radice corruptam, utpote quibus et primus omnium genitor et illa parentum nostrorum prima mortiferaque transgressio atque damnatio vel omnino non innotuit vel in fidei puritate recepta non est. Videbant autem membra libidinis nedum inoboedientia rationi, sed etiam voluntati, sicuti que nec ad voluntatis moverentur arbitrium, nec etiam quiescerent ad optatum. (6) Hunc igitur serpentem interficientem homines, hoc est: rationem, que per hoc animal rationale significatur, et frugibus orbantem patriam, hoc est: fructibus honestatis atque virtutis, virtuosissimus Hercules noster occidit apud Sagarim flumen. ‘Sagio’ enim ‘previdere agereque cum ingenio et calliditate’ significat, apud que concupiscentia vincitur. Nulla quidem vi magis quam previdentia impetus huiusmodi potentie superatur. (7) Quod eloquentissimus Demostenes in Layde, pulcerrima meretrice, cuius appetebat concubitum, ostendit. Cum illa quidem ingens precium postularet, respondit ipse Demostenes se tanti non emere penitere. Sciebat enim post exactam illam libidinem penitentiam solummodo secuturam, que sibi causa fuit, illius concubitus recusandi; etsi non fuit, sed avaricie sola tenacitas, quod futurum tamen esse videbat, precipuum allegavit. Bene ergo apud Sagarim vincitur, quoniam futuri premeditatio concupiscentias frenat et extinguit. (8) Verum aliqui non Sagarim, sed Sangarium dicunt. Quod tamen et cum nostra expositione concordat, licet alia ratione. Sangaris enim quasi ‘sanguis’ dicitur. Sanguis vero ab ethimologia Greca dictus est, quod vegetet, sustentet et vivat. Libido ergo vincitur apud Sangarium flumen, quia tota pertinet ad anime potentiam, que vegetativa est, et ibidem quasi serpens rationem extinguit et virtutum fruges orbat. (9) Nec incongrue Sagaris seu Sangarius ultra nominum rationem fluvius fingitur. Nam fluvius est lapsu et agmine suo quid proculdubio successivum, et ipsa previdentia cum tempore est, immo non est nisi tempus, quod est similiter etiam successivum. Et ipse sanguis per venas humanumque corpus discurrens et labens flumen est. Nam et Naso dixit:

 

Ludite. Eunt anni more fluentis aque,

 

similitudinem sumens fluminis pro lapsu temporis denotando. (10) Omphale igitur, hoc est: libido, regina dicta est eo, quod nimis, quam oporteat, regnet, persuadetque Herculi, hoc est: homini virtuoso, quod fusis neat et alia muliebria faciat, quoniam libido plurimum effeminat hominem etiam virtuosum. Victo tamen serpente, hoc est: concupiscentia et per consequens ipsa libidine, remittit regina illa Alcydem ad Argos pluribus ornatum muneribus. Argus enim, a quo pars illa Grecie, cui prefuit Argos, dicta est, qui fuit Argivorum rex quartus, iuxta doctissimi Macrobii doctrinam atque sententiam, figuram celi tenet. (11) In quod liber a libidine concupiscentie victor Hercules ornatus virtutum meritis remittitur, quoniam etiam iuxta gentilium traditiones per virtutes hominum anime revertebantur in celum, ut Ciceronianus testatur Paulus filium admonens, cum ait:

Sed, Scipio, ut avus hic tuus, ut et ego, qui te genui, cole iusticiam et pietatem, que cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. Et ea vita via est in celum et in hunc cetum eorum, qui iam vixerunt et corpore relaxati illum incolunt locum, quem vides.

Et locum declarans subdit:

Erat autem in splendidissimo candore inter flamas circus elucens, quem vos, ut a Grecis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.

(12) De quo quidem circulo non prosequor, cum satis pro materia dictum sit libro secundo, ubi de Herculis egimus genitura. Hoc tantum retulisse sufficiat, quod ille circulus creditus est etiam a paganis heroum animabus veluti locus beatitudinis deputatus, quoniam – sicut ibidem diximus – ipsa virtus sibi premium sit. Et de virtutum nutritione, que per circulum lacteum significatur, in eundem circulum redit, hoc est: in ipsas virtutes, ubi beate evo sempertino fruantur.

 

___________

 

*) pensorum ex ponscarum editionis Ullmanianae mutavi, quia ‘ponsca’ non inveniri potuit, nec in lexicis specialibus nec in chartulis Academiae Bavaricae Monacensis, ubi Lexicon Latinitatis Mediaevalis praeparatur. De vocabulo ‘pensum’ quidem in textibus mediae aetatis testimonia inveniuntur, sicut Monica Niederer litteris mihi rettulit.