BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVII

De Antheo Libico, quem Hercules vicit, qui supputabitur

ordine nostro labor Herculis vigesimus

 

(1) Antheum et Libicum et Terre fuisse filium amnes ferme dicunt, licet aliqui somniantes eundem velint ducem Troianorum, quod ipsum numeret Virgilius inter Enee socios:

 

Anthea Sergestumque videt fortemque Cloantum.

 

Sed nimis supinus est hic error. Duo quidem proculdubio fuerunt, Troianus, Enee socius, et Libicus, quem lucte pugna Hercules vicit et interfecit. Nec hoc et hystoricum fuisse negaverim. Pomponius enim Mela in sue Cosmographie calce sic scribit:

Reliqua est ora Mauretanie exterior et in finem sui Africe novissimus angulus,

et post aliqua:

Hic Antheus regnasse dicitur, et signum, quod fabule clarum prorsus ostenditur, collis modicus resupini hominis imagine iacentis, illius, ut incole ferunt, tumulus, unde aliqua pars eruta est, solent imbres spargi et, donec fossa repleatur, eveniunt.

Hec ille promiscuus et hystorie et fabule testis. (2) Martialis autem Capella Africam suam describens sic incipit:

Africa vero ac Libia dicta ab Afro Libio, Herculis filio. In confinio est Elyssos colonia, in qua regia Anthei luctamenque cum Hercule celebratur.

Et paulo prius scribit:

Nam Velonensis Boetice civitas treginta tribus milibus a Tingi oppido disparatur, que colonia est Mauretanie Cesariensis *). Huius autor oppidi Antheus dicitur.

Que omnia sunt testis hystorie. Idem ferme Solinus:

Nam Belone progressus, quod Betice oppidum est, ultra interiacens fretum trium et treginta milia passuum Tingi excipit, Mauretanie nunc colonia et, cuius primus autor Antheus est.

Ferme autem Plinius et idem scribit. Inquit enim:

Ultra columnas Herculis nunc est Tingi quondam ab Antheo conditum, postea a Claudio Cesare, cum coloniam faceret appellatam Traducta Iulia.

Et post plura:

Ibi regia Anthei certamenque cum Hercule et Hesperidum orti.

(3) Eusebius autem notavit temporibus Forbantis, sexti regis Argivorum, Herculem primum

 

Antheum lucte vicisse certamen,

 

quo tempore primus in Hemonia regnavit Hemon. Et idem

 

Forbas Rhodum obtinuit.

 

Scribit etiam idem autor Antheum fuisse temporibus Egei, noni Atheniensium regis, qui fuit longe post Forbantem. Inquit enim:

Hercules consumat certamina, Antheum interficit, Ylium vastat. Dicitur autem Antheus terre filius, quia solorum palestrice artis certaminum, que in terra exercentur, scientissimus erat et ob id videbatur a Terra matre adiuvari.

Idem etiam Thesei temporibus notat, quod

 

Hercules in Libia occidit Antheum.

 

(4) Quam quidem varietatem fecit Antheorum et Herculum multitudo vel scriptorum diversitas, que in rebus priscis vel – ut Enniano utar vocabulo – cascis hystoriam facile convertit in fabulas. Ex his tamen omnibus satis astrui potest hoc totum fuisse – sicut aliqui volunt – hystoricum, nisi Pomponius – ut supra patet – fabule mentionem fecisset nisique Lucanus eundem Antheum terrigenam cecinisset, qui latisime tractans hanc permixtis eventibus, sive hystoriam, sive fabulam Pharsalidos quarto dixit:

 

Nondum post genitos Tellus effeta Gigantes

terribilem Libicis partum concepit in antris,

 

et infra:

 

Celoque pepercit,

quod non Flegreis Antheum sustulit arvis.

 

Nam cum Terre filium astruat, proculdubio censeri debet fabularibus tenebris adumbratum. Nam quod ad parentis Terre tactum fortior surgeret, huc spectat, ut semel victus in patria maiores copias et potentiorem exercitum prepararet. Terre autem filius vel antiquitate generis vel parentum ignoratione dictus est. (5) Qualiter autem occisus sit Antheus quove pugne mortisque genere, videntur inter se, qui ista scripserunt, variare. Lucanus plene et plane hanc hystoriam prosecutus, licet ex referentis cuiuspiam persona, non ex sua loquatur, luctam sive palestram depositis armis inter ipsos commissam refert et post varios conatus,

 

Ut tandem auxilium tacte prodesse parentis

Alcydes sensit, ‹Standum est tibi›, dixit, ‹et ultra

non credere solo sternique vetabere terra.

Herebis pressis intra mea pectora membris.

Huc, Anthee, cades›, et cetera,

 

sicque inter Herculis brachia sublatum altius expirasse. (6) Tragicus autem, cum de Hercule plura dixerit, plurima carptim brevissimeque narravit. In Furente tamen expressius hoc declarans inquit:

 

Ipsius opus est cestibus fractus suis

Erix et Erici iunctus Antheus Libis.

 

In Oetheo vero dixit:

 

Nullus Antheus Libis

animam resumit,

 

vel animam pro anhelitu ponens vel pro viribus et vigore vel, quasi mortuus iterum revivisceret. (7) Sed et palestricam luctam affirmat Statius:

 

Herculeis pressum sic fama lacertis

terrigenam sudasse Libim, cum fraude reperta,

raptus in excelsum, nec iam spes ulla cadendi,

nec licet extrema matrem contingere planta.

 

Ubi notat Lactantius:

Antheum dicit, quem Hercules apud Summittum, Africe civitatem, palestrico certamine superavit. Quem cum nequiret elidere, medium corripiens brachiorum suorum nexu confregit, quia Terre beneficio fortior cadendo surgebat.

Verum sicut plures Hercules fuisse legimus, sic plures et esse potuerunt Anthei et unus cestibus, alter lucte certamine superari; ut etiam hec tota controversia horum virorum pluralitate facile concordetur. (8) Quantum autem ad allegoriam pertinet, nullam pugne diversitas affert difficultatem. Antheus etenim – ut supra retuli, cum de Erice tractaremus – autore Fulgentio

in modum libidinis ponitur. Unde et ‘antheon’ Grece ‘contrarium’ dicimus. Ideo et de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique tacta terra validior exurgebat. Libido enim quanto carni consenserit, tanto surgit iniquior. Denique a virtute glorie quasi ab Hercule superatur. Nam denegato sibi terre tactu moritur altiusque elevatus materna non potuit mutuari suffragia.

Hec Fulgentius. Reliqua, que sequuntur, sibi videat studiosus. (9) Placet autem nobis Antheum, sicut tantus autor vult et Alexander post eum, libidinis obtinere figuram. ‘Anthi’ quidem ‘contrarium’ est. Et quid est tam virtuti vel mentis vel corporis contrarium et nocivum quam libido? Hec etenim corpus effeminans vires extinguit, visum hebetat, nervos solvit, digestivam ledit, agilitatem aufert, et propter resolutionem spirituum ac semen, quod emittitur, nulla delectatio tanto damno per hominem procuratur. (10) Nec incongrue de terra concipitur, cum per cibos et potus, qui ex terra sunt, pestis hec in nostro corpore generetur. Et quoniam ad concupiscibilem pertinet, optime nascitur et in Libia. Hoc enim vitium dicitur et libido, quam etiam expressius nominat ipsa tertia mundi pars, quam Africam dicunt, in qua est Libia. ‘Afros’ enim Grece, Latine ‘spuma’ dicitur. Et quia Venus – ut aiunt – ex spuma pelagi Celiique genitalibus nata est, Venus dicitur Afrodite. Cui rei testimonium est Sulmonensis Fastorum quarto:

 

Sed Veneris mensem Graio sermone notatum

auguror. A spumis est dea dicta maris.

 

(11) Duplici tamen certamine vincitur hoc vitium aut continentie viribus, que pugna non ineleganter per cestus, quo certabant pugiles, figuratur. Erant equidem cestus brachalia multis insuta coriis ferroque et plumbo compacta. De quibus loquens inquit Maro:

 

Ingentia septem

terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.

 

Putabileque est pugnam hanc cesticam ob nominis convenientiam pro continentia figurasse poetas. Etenim Venus zonam habuit, quam ‘ceston’ vocabant, quo, cum ad nuptias legitimas veniebat, quarum quidem est domina, cingebatur. Unde noster Claudianus Venerem ad legitimos thoros accedentem describens inquit:

 

Et crines festina ligat peplumque fluentem

allevat et blando spirantem numine ceston

cingitur, impulsos fluviis, quo mitigat amnes,

quo mare, quo ventos irataque flumina solvit.

 

Ad illicitas autem nuptias non pergit Venus. Ex quo quasi cesto private ‘inceste’ dicuntur. (12) Et quaniam pugna continentie sic vincit libidinem, quod adhuc sit in aciem vimque certaminis reditura, ideo dixit tragicus:

 

Nullus Antheus Libis

animam resumit.

 

Vincitur etiam subtractione tam cibi quam potus. Quod pugne genus Lucanus et Statius figuraverunt in lucta, qua sit ab Hercule, hoc est: a virtute, Libis Antheus supra pectus levatus terre contactu, id est: alimentorum susceptione, privandus. Verumtamen utrunque modum pugne Lucanus exequitur solum in palestra lucteque certamine:

 

Ille Cleonei proiecit terga leonis,

Anthei Libici.

 

Nam cum – ut superius dictum est – leo teneat iracundie figuram, et libido ad concupiscibilem anime potentiam pertineat, non ad irascibilem, deponit uterque, quod ad illam pugnam non spectat.

 

(13) Perfundit membra liquore

hospes Olympiace servato more palestre.

 

‘Hospitem’ appellat Herculem, quoniam homo virtuosus viator est peregrinus et advena in hoc mundo. Perfunditur et oleo, quod quidem efficit, ne frigescat. Unde et Hannibalem legimus hyemis tempore apud Trebiam pugnaturum precepisse militibus, quod se inungerent oleo, qua vafritate militem habuit expeditum, Romanus autem e contra frigidum et torpentem. Non enim oportet frigescere, cum contra carnem pugnamus.

(14) Ille – vero, Antheus scilicet – parum fidens pedibus contingere terram auxilium membris calidas infudit arenas,

hoc est: cibos fervore complexionis libidinem adiuvantes. Et sequitur:

 

Conseruere manus,

 

continentia siquidem contra passionis instantiam pugnat; que si non assit, desinit esse continentia. Ergo

 

conseruere manus et multo brachia nexu.

Colla diu gravibus frustra tentate lacertis

immotumque caput fixa cum fronte tenetur.

 

Par enim pugna, durum graveque certamen continentie contra libidinem est.

 

(15) Ne viribus uti

Alcydes primo voluit certamine totis

exhausitque virum, et cetera.

 

Sapiens enim fortisque luctator per continentiam libidini congressurus, primo leviter resistit, deinde, postquam sentit illius impetum obtorpere, totis instans viribus,

 

omnem

explicat per membra virum.

 

Denique

 

conflixere pares, telluris viribus ille,

ille suis. Nunquam seve sperare noverce

plus licuit.

 

Diximus supra, quod in moralibus Iuno sumebatur pro appetitu sensitivo. In nulla quidem pugna sensualitas sepius vincit nec potentius urget quam in isto certamine, quod libidinis est. (16) Nec esset unquam modus nisi, cum Hercules

 

‹standum tibi› dixit, ‹et ultra

non credere solo sternique vetabere terra.

Herebis pressis intra mea pectora membris.

Huc, Anthee, cades›.

 

Sublato quidem a terra Antheo, hoc est: subtracto potu et cibo, unde dantur alimenta libidini, proculdubio moritur Antheus deficiente nutrimento furori. (17) Nec occuluit ille vates hanc pugnam fuisse spiritualem inquiens:

 

Herebis intra mea pectora.

 

«Intra» quidem dixit, non ‘supra’, quod eque potuisset dicere tam lege metri quam splendore dictaminis. Et quoniam – ut inquit Terentius –

 

Sine Cerere et Bacho friget Venus,

 

bene concludit:

 

Iam pectora pigro

stricta gelu, terrisque diu non credidit hostem.

 

Est enim continuo subtrahenda nutritio carni, ut perfecte tollatur et frigeat libidini incentivum. (18) Ceterum scio, quod ‘anthi’ Grecorum lingua non solum significat – sicut dictum est – ‘contra’, sed etiam idem valet, quod ‘simile’ vel ‘equale’. Unde et Homerus appellat Ulixem sepius ‘anthitheum’, hoc est: deo similem vel equalem. Ex quibus posset Antheus non inconvenienter poni pro omni genere vitiorum. Omnes quidem actus vitiosi vel sunt similes vel sunt oppositi sive contrarii virtuosis, qui dici possunt et equales ratione contrapositionis vel equalitate contrarie dispositionis et habitus, quem in nobis vitia sicuti virtutes operantur, similes autem ex eo, quod aliquando sub vitiorum specie decipiant et obrepant. Utrunque vero genus – sicuti de libidine dictum fuit – moderatione vincitur habituque virtutum sive subtrahendo terrestria, que habent huiusmodi vitia commovere.

 

___________

 

*) Cerarienis UR: Ullman in apparatu critico pro Cesariensis scriptum explicavit