BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXII

De Erice, Veneris et Bute filio, quem

Hercules fidentem pugnantemque cestibus occidit,

qui erit labor decimus sextus

 

(1) Virgilius, poetarum princeps, cuique non immerito gloria poetice data est, Entellum in Eneidos quinto ita facit suum Eneam alloquentem:

 

Quid, si quis cestus ipsius et Herculis arma

vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?

Hec germanus Erix quondam tuus arma gerebat

(sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro),

his magnum Alcydem contra stetit, his ergo suetus, et cetera.

 

(2) Ubi venerabilis Servius, antiquitatum exquisitissimus indagator, inquit, autore Varrone – ut omnia simul colligam –

sub Erice monte fuisse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Erix,

Veneris et Bute filius, ab Hercule occisus est. Alibi autem idem Servius, cum Ericem Veneris et Bute filium dixisset, ait

 

secundum alios Neptumni et Veneris

 

filium. Sed Eneidos primo refert Ericem, Veneris et Bute filium, occisum ab Hercule monti ex sepultura sua nomen imposuisse. Alibi vero legitur:

Erix Veneris et Bute, secundum alios Neptumni et Veneris filius fuit. Qui prepotens viribus advenas cestibus provocabat victosque perimebat. Qui occisus ab Hercule, cum ipsum provocaret, monti ex sepultura sua nomen imposuit, in quo matri etiam Veneri templum construxit.

(3) Qui autem cupit omnia plene videre de Buta et Erice recurrat ad decimum librorum Genealogie Deorum, quo non habet etas nostra divinius opus, quod antiquitati preferat vel opponat. Inquit enim ibidem Boccatius:

 

Amicis vel Amicus filius fuit Neptumni et Melites,

 

quem Pollux in nemore Bebritio cestibus vicit. Huius Amici Butes filius regno Bebritiorum ob paternam sevitiam pulsus Drepanum appulit, ubi receptus a Lycaste meretrice, que ob formositatis admirationem Venus credita est, illique coniunctus Ericem genuit. De quo alia, que supra retulimus, idem Boccatius scripsit. (4) Hec omnia fuisse hystorica adeo creditum est, ut, cum hoc nostro seculo repertus esset mire magnitudinis Gigas in antro subterraneo ad montis radicem prope Drepanum civitatem, prudentiores arbitrarentur corpus Ericis extitisse. Sed fuerint hec et alia quecunque, sicut libet hystorica, quia tamen ea poeticis videmus admixta figmentis, ad sensum allegoricum reducamus. (5) Est igitur Erix Bute seu Neptumni et Veneuis filius. Erix etenim, quod multotiens dictum est, ‘lis’ Greco sermone dicitur. Que cum ob libidinem naturaliter oriatur maximeque conveniat et familiaris sit iuventuti, Veneris et Bute filia esse dicitur. ‘Buteon’ enim ‘iuvenis’ dicitur, ‘Venus’ autem ipsa ‘luxuria‘. Ex quibus nascitur lis, quod multis doceri potest exemplis. Unde Flaccus ait:

 

Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli

causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

quos venerem incertam rapientes more ferarum

viribus editior cedebat ut e grege taurus.

 

Quod et optimus vatum expressit dicens:

 

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque

et genus equoreum, pecudes picteque volucres,

in Furias ignemque ruunt.

 

(6) Denique tragicus noster hoc aperuit misterium, si quis pressim aspexerit, in Hercule quidem Furente, cum Lycus Herculi detraheret ipsumque libidinis accusaret, dicens:

 

Hoc Euriti fatetur domus

pecudumque ritu virginum oppressi greges.

Hoc nulla Iuno, nullus Euristeus iubet:

ipsius hec sunt opera.

 

Introducitur ad hec respondens Amphytrion:

 

Nam nosti omnia:

ipsius opus est cestibus fractus suis

Erix et Erici iunctus Antheus Libis.

 

Qui quidem Antheus – ut vult Fulgentius –

 

in modum libidinis ponitur,

 

ut ex his duobus ipsum videatur Amphytrion a culpa obiecte libidinis expurgare. Nam et Busiris et Geriones sive Gerionum canis, licet aliter exponantur, facile possunt et ad libidinem revocari. Quod non prosequor studio brevitatis. (7) Qui autem volunt Ericem filium fuisse Veneris et Neptumni ad hystoriam respexerunt, quod bella sepe mari, tum denegata femina sicut Hexiona, tum rapta sicut Helena vel Medea, bella moverentur. Ut conventientissime Erix, hoc est: bellum, Veneris et Neptumni filius esse dicatur. Si autem voluerimus Ericem pro humano semine ponere, certum est ipsum ex Venere, hoc est: voluptate, et Neptumno, hoc est: humore, gigni. Et quoniam humor, quem Venus elicit, salsus est et, licet Neptumnus arbiter sit aquarum, principaliter tamen maris deus est, cuius humiditas est salsa, convenientissime Neptumnus parens Ericis dictus est. (8) Nec ineleganter semen humanum Ericis nomine designatur: confestim equidem incipit alterari illa simul pugnante materia, cuius pars agentis, pars autem patientis subiectum est. Hanc autem materiam et istud semen naturalis potentia, que est Hercules, triplici transmutatione vincit de liquore parvissimo in humani corporis effigiem commutando. Quod opus licet supernaturalis cause sit, Herculis nominationem meretur. Quid enim gloriosius in lite transmutabilium rerum, quam illa vis, que rationale animal producit et perficit? Et hec de Erice sufficiat retulisse.