BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVIII

Expositio fabule Homeri de nativitate Euristei et,

quid per ipsum Euristeum intelligi possit

 

(1) Fabula igitur, quam superius retulimus Homerum XVIIII libro Yliados posuisse, primo commonet Iovem non esse verum deum nec prescium futurorum falsoque per gentiles omnipotentem vocari. Qui cum vellet atque sentiret Herculem imperaturum in Argis, potuit decipi quemve preter dignitatem vere divinitatis, quam utique non habebat, fatum tanti principatus et filii proprii contigit non tueri. (2) Monet etiam eadem fabula nativitatum coniectores, ut non ita temere presumant alicuius fortunam ex hora sui ortus describere. Quos certum est, an alii eadem temporis actu nascantur et quem rectius eadem sidera respiciant, omnino nescire. Probat et insuper illam Ptholomei doctrinam atque sententiam, astrologos scilicet non debere rem specialiter dicere, sed universaliter veluti, qui eminus rem aliquam conspicentur. Iudicia quidem hec, ut idem ipse testatur, sunt inter necessarium et possibile, nisi forte prenosticans propter anime vim in eo dominantem ex meliori parte futurorum cognitionem habeat. Solent equidem tales propius attingere veritatem. Nam quis – ut cetera sileamus – patienter audiat horum, qui sidera se considerare posse credi volunt, ineptias? (3) Principio quidem – ut ipsos argumento suorum siderum confundamus – tanta est in minimo temporis spacio varietas, quod geminorum, qui simul nasci non possunt, licet consequenter oriantur ob ferme imperceptibilis temporis successionem, fata diversa fore concedant. Negarent profecto, si possent, nisi quotidianis exemplis prohiberentur. Ut omnino nequeant tantum de suo celo presumere, quod audeant, que geri videmus in terris, suarum cogitationum impudentia denegare. (4) Nunc autem, cum celum inextimabili velocitate volvatur, quomodo possunt situm eius vel alicuius instrumenti fixione percipere vel quarumcunque traditionum canone repperire? Quod hoc profecto fieri non possit, argumento sunt, quicquid circa celorum adequationem hucusque mortalium ingenia repererunt. Qui cum fuerint rerum huiuscemodi studiosissimi, nunquam potuerunt ratas celestium motuum regulas tradere, quasque mox corrigi non oportuerit, invenire. (5) Cumque, quicquid dicunt, eiusmodi sit, ut aliquando coniunctionis alicuius effectu percepto sic in eiusdem reditu presumant imposterum evenire, nullaque post mundi fabricam, si nobiscum de mundi creatione et etate sentiant, constellatio sit iterata, sique mundum velint eternum, adhuc non videant variationibus finem et preteritarum nullam possint memoriam assignare, quis credere debeat fantasticis illis imaginationibus, ut secundum domos, aspectus, exaltationes atque dominia, directiones aut retrogradationes, coniunctiones maximas et minores et versatilis anni differentias et alia, que docent et somniant, et non potius unius cuncta moventis dei voluntate hec inferiora versentur? (6) Sed multa videmus ipsos tum verissima, tum vero proxima etiamque in certum collata diem predicere. Fateor. Sed et non pauciora cernimus, si ipsorum iudicia discutiamus, falsissima predixisse. Cumque contendant artem esse verissimam, sed hec, que falsa dicuntur, ex artificum ignorantia provenire, nonne ridiculum est, si quas aliquando predixerint veritates, homini simul et arti ascribere, mendacia vero solum artificis eiusdem ignorantie deputare? (7) Adde, quod illorum, a quibus ista sumuntur traditiones, tanta plerumque diversitate dissentiunt adeoque clara contrarietate sibi invicem adversantur, quod nedum difficile, sed prorsus impossibile sit, ubi magistros suos sequi velint, elicere veritatem. Sed hos dimittamus, qui de incertis, imo nondum vere deprehensis coniunctionibus et ignotis precedentium positionum effectibus sibi futurorum prescientiam blandiuntur, et ipsos suis erroribus involutos sinamus. (8) Satis equidem Homerus docet aliquam celi congregationem non in hunc vel in illum aliquid vel portendere vel efficere, sed indifferenter ad quemcunque tunc nasci contigerit iuxta divine dispositionis arbitrium, cui famulantur etiam sidera, pertinere. Sed non immerito desiderare potest, qui ista legerit, allegoriam. Inconveniens etenim est putare vatem Homerum sub illius fabule integumento nichil penitus voluisse. Denique, cum hec fictio ponat exortum Euristei, qui dictus est Iunonis arbiter et Herculis durus rex et multiplex exercitator, quicquid de Hercule dicendum est, sine dubio patebit clarius, si huius rei misterium ante alia detegemus. (9) Fuit igitur, ut divinissimus ille vates posuit, Euristeus Stetleni filius. Dicitur equidem Euristeus ab ‘eu’ Grece, Latine ‘bonum’, et ‘ares’, ‘virtus’ vel ‘Mars’, et ‘theos’, quod est ‘deus’ vel ‘videns’ seu ‘videre’, quasi boni Martis, id est: bone contentionis et pugne vel bone virtutis, ‘deus’, ‘videns’ vel ‘iudex’. Nam cum vis Martialis corporeeque virtutes tam bone possint esse quam male (utpote que si pro iusticia, utilitate vel pace mortalium exerceantur, bone, si autem ad violentiam, rapacitatem vel iniuriam referantur, male sint), que sic hominem exercet, quod celum paret, bona proculdubio est, que autem sic hominem occupat, quod penis ascribat eternis, mala censenda est. (10) Deificandum igitur Herculem nostrum merito finxerunt poete exerceri per Euristeum et ipsum sibi velut regi subesse, qui erat meritis operum et virtutis deducendus in celum. Exercebat eum et Iuno, hoc est: dei dispositio, que cuncta dirigit et gubernat. Unde, cum Hercules – ut patebit inferius – quedam arguatur inhoneste patrasse, non incongrue dicebat Lycus:

 

Hoc Euriti fatetur eversi domus

pecorumque ritu virginum oppressi greges.

 

Dicitur etenim omnes eius filias more turpissimo subegisse. Unde subiunxit, ut distingueret inter hec turpia et Iunonis ac Euristei precepta:

 

Hoc nulla Iuno, nullius Euristeus iubet.

Ipsius hec sunt opera.

 

(11) Videsne, quam clare tragicus noster det intelligi Euristeum et Iunonem laudabilia semper iniungere, sed Herculem, hoc est: hominem, a semet ipso turpia perpetrare? Nam quod idem Alcydes alibi dixit,

 

O quanta fudi monstra que nullus michi

rex imperavit! Institit virtus michi

Iunone peior,

 

hoc, inquam, quod ipse de se dixit ex abditis philosophie sumptum est. Nam postquam oboediendo Euristei Iunonisque preceptis generatus fuerit habitus virtuosus, ipsa virtus non solum prompte et delectabiliter, sed etiam libenter operans instat, ut homo, que sunt virtutis et laudis, etiam si nemo iubere videatur, cogitet, velit et faciat. Quod autem dixit

 

Iunone peior,

 

secundum carnis fragilitatem locutus est, que difficiles virtutis operas graves et penosas putat. (12) Hic autem Euristeus filius est Stelleni, hoc est: supercelestis coniunctionis, que merito dicitur a ‘neos’, ‘novum’, et ‘stellis’, quasi ‘nova siderum copulatio’. Omnis enim celi stellarumque coniunctio nova est et secundum veritatem incepti mundi nunquam fuit. Ex hac nascitur Euristeus, id est: influentia celestis, que inclinat et movet – generans in nobis primos motus – animas nostras. Ex quo dicitur Herculi, id est: anime, dominari. Nascitur autem ex septimestri conceptu, quia ex septem planetarum concursu vis cuiuscunque positionis stelligene procreatur. (13) Dicitur autem Euristeus secundum Iunonis, hoc est – ut sepius dictum fuit –: divine dispositionis, nutum Herculem exercere, quoniam nullus constellationis effectus plus potest efficere, quam divinitus permittatur. Fingitur autem Iuno infesta Herculi et durus imperator Euristeus eo, quod carni et ipsi sensualitati et hominibus secundum carnem viventibus durum videatur iter imperiumque virtutum. Et re vera durus est, donec in huius carnis mortalitate versamur. (14) Sed deposita sarcina carnis placata videtur Herculi Iuno sibique filiam tradit uxorem, quam Greci vocant ‘Heben’, Latini vero ‘Iuventatem’ dicunt. Est enim ‘iuventa’ etas, ‘iuventus’ iuvenum multitudo. ‘Iuventas’ autem proprie ipsa dea est, licet his nominibus passim et promiscue abutamur. Quod ideo fictum est, quia inextinguibilis fame celebritas etiam post mortem, imo maxime post mortem, virtuosorum memoriam comitatur. Que cum secundum successionem mortalium et diversarum etatum mundi non revolutionem – ut quidam finxere –, sed varietatem quotidie renovetur, convenienter Iuventati dicitur copulatus Hercules. De quo cum plurima dicta sint, tamen innumerabiliora restant sequentibus disserenda.