Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum nonumQuod materia seminum intret in substantiam fetus
(1) Licet autem in conceptionis opificio secreto prorsus, quamvis effectuum varietates per tempora plurime deprehendantur, multiformiter admirari. Quid enim mirabilius quam videre permixtione diversorum sexuum ex corporis humani penetralibus elici informem humorem, qui in animantis futuri compaginem invisibili quadam potentia convertatur? (2) Nam quamvis – ut precedenti retulimus capitulo – quidam velint semina maris et femine fetus substantiam non intrare quidamque consentiant materiale seminis in fetum converti, quicquid est grossum scilicet et viscosum, spumosum autem atque subtile, spiritu plenum, in agendo resolvi, michi tamen congruentius esse videtur (demonstrari quidem nec hoc nec illud potest) totum semen masculinum, quod ego quidem reputo, sicut inquit admirabilis Dantes noster, ad membrorum fabricam per venas, ut eleganter in secunda cantica retulit, ambulare sanguini menstruo et spermati muliebri permixtum, si forsitan in coitu fuerit emissum, vel solum, si illud non concurrat cum aliqua menstrui quantitate, in ipsius, qui concipitur, embrionis formam atque materiam commutari. (3) Cur enim natura tantam elici materiam ordinasset, si solum ad disponendum animandumque sanguinem menstruum, non ad augmentum etiam fetus vis humani seminis mitteretur? Nonne potuit impensa minoris materie super menstruum sanguinem imprimi, quod totam futuri conceptus molem non solum disponeret, sed ad perfectionis cumulum excitaret? Quam parvus ignis quamque ferme indivisibilis quantitas, quicquid est combustibile, si se contingerent, inflamaret! (4) Sed differunt, ni fallor, agentia. Alia quidem sic agunt, quod in se manentia formam suam in aliquid separatum patiens introducant, sicut videmus accensam facem in paleas. Alia vero semina sunt future factionis et quodam modo tota transferuntur in ipsam, qualia videmus ova, quorum omnis pene materia preter testam transit in pullum. (5) Nunc autem tecum considera, cum quo agente maiorem habeat analogiam semen humanum et an verisimile sit ipsum agere sicut aliquid ab eo, quod producitur, separatam, an potius credendum sit, sicut in aliis contingit seminibus, sic illud corrumpi, quod ex ipso simile videamus eius, cuius semen extiterit, generari. (6) Cur etiam ipsa natura maiorem ordinavit, ut videmus, materiam seminis in maioribus animantibus in minoribusque minorem, nisi quia semen ipsum iuxta quantitatem suam animalium ipsorum molem et magnitudinem moderatur? Verum in terrestribus et aereis, que generantur ex ovis, maiuscula videmus semina, quia non sunt alimentum aliunde, sicut fetus parientium, receptura, minimaque videmus in piscibus ova, que in aquis demersa crescunt et maturantur in fetum. Simile videmus in plantarum seminibus et herbarum, quoniam habitura sunt illa quidem aquarum, hec autem magne parentis, telluris scilicet humide, nutrimentum. (7) Deinde – ut hoc idem aliis rationibus astruamus, nonne in omni physica generatione sola forma corrumpitur remanente materia, in quam introducitur nova forma? Nam tametsi videamus aliquotiens aliquas partes materie, cuiuscunque qualitatis sint, postquam fuerit facta generatio, remanere, quicquid materiale tamen advenienti forme subicitur, de corrupti materia reservatur. (8) Sed volunt illi virile semen agens esse, menstruum vero materiam. At nullum agens physicum operatur nisi solummodo, prout est in actu, sibi patiens post dispositiones necessarias assimilando. Non igitur fieret virtute seminis de menstruo nisi sperma, aut totius formationis huiusmodi necesse fit agens aliud assignare. Cur autem virile semen spermaque femineum, si fuerit emissum, et necessaria menstrui quantitas mox primo panniculo concluduntur, nisi quia hec omnia conglobata miscentur et, quicquid est in ipsis activum, educit de materia formam secundum insitam agendi potentiam, vigorem generantis et qualitatem celi desuper influentis? (9) Unde in ipsis sit necessaria principio et demum augendi materia, in ipsis sit spiritus et omnimoda vis activa, et ex ipsis continuata materia continuatisque, non intercisis, spiritibus simile generanti corpus organicum supremam recepturum formam completis generationis temporibus producatur. (10) Nec puto femineum semen aut sanguinem menstruum sic omnino passive concurrere, quod nichil prorsus afferant et activum. Habent equidem caliditates suas, que active sunt, et una cum masculino semine permiscendo materias permiscendoque calores ex omnibus unum facti in fetus materiam transformantur. Plura quidem agentia speciei et rationis eiusdem diversos specie non producunt effectus, presertim si ipsa contigerit permisceri. Plurimorum quidem bacillorum incensorum fasciculus unicum splendorem effundit et unicam umbram facit; et ex uno spiraculo calefacti loci unum et eundem emittunt spiritum et calorem, diversi et separati quamvis fuerint ignes quamvisque plurium specierum ligna summissa foculis incendantur. (11) Nam si nichil ageret vel saltem reageret femineum semen ad fetum, unde matris appareret in partubus similitudo? An, cum natura masculum semper intendat, si virile semen esset solum agens, posset unquam femina procreari? Non certe. Masculinum enim semen concurrente intentione nature semper masculum procrearet, quando cuiuslibet agentis naturalis est non solum specificas, sed individuas proprietates transfundere et multiplicata similitudine generare. Nam quod hec semina, cum nutrire non possint, generationis materiam ingredi nequeant, non michi videtur obstare, principio quidem quod, donec coniuncta sunt, nutrire nequeant, imo etiam, quod non nutriant, nobis penitus non videtur. (12) Cur igitur sequitur macies nimium coeuntes? An est solum spirituum resolutio, quasi non sit aliud pinguescere quam inflari? Cur etiam coitus abstinentia non solum vegetos artus, sed etiam corpulentiores reddit? Scio multa ad hec et alia responderi posse de multis. Sed quoniam in omnibus communiter hec videmus et facile sit de generatione, que sine nutritiva transmutatione non fit, reversio ad potentiam nutritivam, quis negare audeat illud alimenti supremi residuum, donec ad generationem decisum sit, ubi membrorum exigat cessitas, non nutrire? (13) Qualiter autem fiat embrio iam perfectus animal rationale, relinquant philosophi, qui productionem anime non viderunt; sed Ioquatur in hoc theologica veritas, que primum principium agnoscens sic ipsum intelligit esse primum et non solum, quod cuncta procedant ab ipso. Qua necessitate concluditur deum non solum aiiquid ex aliquo facere, quod est opus famulantis nature, sed etiam aliquid ex nichilo procreare. Hoc igitur primum princpium post esse embrionis et vivere, que de materie potentia deducuntur, et post sentire, quod in virtute formantis imprimitur, intellectivam animam de nichilo creans infundit et infundendo creat de similitudine lucis sue. |