Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum decimumExpositio fabule de conceptu Herculisad physicam cuncta reducens
(1) Nunc autem his ita discussis debitum nostrum est iuxta id, quod principaliter intendimus, fabulam, quam de nostri Herculis conceptu premisimus, alicuius allegorie lumine declarare. Et quoniam nunc materiam de per se nostram aggredior, prefari licet, quod ad omnia, que tractabimus, pertinebit. Hoc equidem est, quod non debet aliquis a nobis exigere nec ab aliis, qui per allegorici sensus tramitem gradiantur, quod cuncta, que fabule continent, huius expositionis malleo conterantur. (2) Nec est nostra prorsus ista sententia, sed plane sanctissimi patris Aurelii, apud quem in libris De Civitate Dei sic legitur libro sexto decimo – ni fallor, circa principium:
(3) Hec incomparabilis ille doctor, imo potius infallibilis veritatis preco spiritus sanctus, ait. Ut oporteat in hoc toto tractatu patienter ferre, si cuncta, que fabule continent, non exponantur. Nam eorum, que narrantur in fabuIis, aliqua serviunt hystorice veritati, aliqua serviunt littere, aliqua vero solummodo sic serviunt allegorie, quod ad ipsam confugere necessario conveniat exponentem. Que quoniam videbimus in sequentibus, non curamus ad presens proponere per exemplum. Conabor autem, si potero, fabellam Herculei conceptus reducere ad illa, que superius de generatione hominis tractata sunt, ut non putet quispiam poetas sic ociose fabulis delectatos, quod omnino nichil curaverint veritatem. (4) Et principio quidem Amphytrion dici potest ab ‘amphy’, quod est ‘circum’, et ‘etheron’, quod est ‘diversum’, ut dicatur Amphytrion quasi ‘amphy etheron’, id est: in circuitu varium et diversum, quale quidem est humanum corpus. Etherogenium enim est, id est: diversarum partium; ossa namque et his inclusa medulla supernexaque membrana nec non caro, vene, nervi, arterie et omnibus superiecta cutis diversa sunt. Convenit et hoc idem nomen humano spermati, quod potentialiter est predicta, formaliter autem humor est, cuius pars preambula non verum est semen, sed prepulsa quedam humiditas aspergens preparansque matricem, altera grossa atque viscosa, quam materie fetus diximus convenire, alia vero spumosa est, subtilis et spiritu plena. Cui partem activam supra retulimus insidere. (5) Hic igitur Amphytrion coniungitur cum Alchmena, que ab ‘alce’, quod est ‘virtus’, et ‘mene’, quod est ‘defectus’, dicta est, hoc est: cum sanguine menstruo atque semine muliebri et cum parte, que taliter est passiva, quod, cum non nichil agat, agenti tamen subiacet in habitu patientis. (6) Que quoniam suam faciunt resistentiam, finxit Plautus Amphytrionem, Alchmene maritum, ad pugnam cum Thelobois iussu Creontis, Thebarum principis, accessisse. ‘Thelete’ quidem Grece, ‘purgationes’ dicte sunt Latine. Constat autem tam spermata quam sanguines menstruos ad purgationem sine dubio pertinere. (7) Premittuntur autem oratores ad Theloboos, qui repetant ablata, hoc est: inquirant, an remissum et captivum semen orificio matricis assumptum remittere sint parati. Cumque viderint sic receptum semen, ut hereat (aliter enim frustra inciperet actio), ordinat Amphytrion, hoc est: activa virtus seminis, pugnam, qua possit hostium pertinaciam superare. Et quia tres acies solent ab imperatoribus ordinari, dextrum scilicet et sinistrum cornu, demumque in postremo subsidia, tres generantur et in hac concertatione panniculi, quibus sicut et tribus aciebus pugiles distribuuntur, ut sic cum agentibus omnis illa pro fetu materia concludatur. (8) Interficitur autem Theloboorum quasi purgationum rex Terilas, qui sic a ‘terendo’ dictus est. Nam paulatim agens condisponendo materiam vincit, quicquid resistens erat et reagendo ipsius agentis potentiam atterebat. Fingitur autem rex ille Terilas interfectus, quoniam prima seminis et totius materiei mutatio est in sanguinem, que quidem facta non esset nisi devicta et mortua reluctatio patientis. (9) Donatur autem victor Amphytrion magnum nobilemque cratera. Nam – sicut dictum est – in opere generationis ab epate fetus vena porrigitur et per umbilicum exiens penetransque tres illos panniculos et intra secundine geminas membranas plures venulas spargens matricis venulis colligatur, per quas ad umbilicalem embrionis venam transit sanguis ab epate matris in ipsius conceptionis – ut supra notavimus – alimentum. Nam et crater poculum est, vas scilicet, quo potamus. Est etiam foramen, quo in aliud aliquid penetratur. Unde Naso noster inquit in raptu Proserpine,
Icta viam tellus in Tartara fecitet pronos currus medio cratere recepit,
ut ipse umbilicus tam poculi quam foraminis typum gerat. Quod autem Amphytrion, vir Alchmene, dicatur abesse, nichilominus tamen pugnando perficere, quam premisimus generationem, non irrationabiliter fictum est. Nam in virtute generantis semen agit, ut, licet absit, dici tamen possit presentia seminis operari. (10) Nec moveatur aliquis, quod in hac eadem fabula sumatur Amphytrion et Alchmena pro coniugibus, sumatur etiam pro seminibus, ex quibus fit conceptus. Iuxta litteram equidem stant pro viro et uxore, allegorice vero pro seminibus, ut est dictum. Et quoniam diversa rei eiusdem assumptio etiam in eadem expositione continget, nolo quenquam hoc intricationi vel ignorantie deputare. Nam et apud sacrarum litterarum expositores hoc frequenter, si diligenter aspexeris, invenitur. (11) Unde et Adamantius Origines, quo non habuit insolens Grecia inter Christicolas doctiorem, inquit:
Et paulo post subdit:
vel – ut habet nostra translatio –
Hec tantisper contra talem calumniam posui, ut tam protervi quam indocti desinant et hic et alibi, quando tale quid repperint, admirari. (12) Iupiter autem cum Alchmena concubans et ipse suam generationem perficiens in Amphytrionis effigiem transformatus, quid aliud est nisi et ipsa celi influentia cum visibili Amphytrione, id est: semine, invisibiliter agens? Unde, quia non unius planete solitudine, sed plurium concursu celi positio res inferas moderatur, elegantissime fictum est cum Iove venisse Mercurium sibique prebuisse famulatum in isto concubitu, quoniam huius planete natura fertur, ut secundum dispositionem presidentium operetur. Ex quo non immerito dictus est ‘minister nuntiusque deorum’. Nam licet Samius ille Pythagoras solem ‘patrem’, terram autem dixerit ‘omnium genetricem’, unde et philosophus inquit:
Sol et homo generat hominem,quia tamen iuxta famosam
illam Sorani sententiam Iupiter est deus omnis et unus, non incongrue, cuiuscunque sit ista vis, Iovis nomine designatur. (13) Quod autem prius ex Amphytrione gravida mater Alchmene conceperit, post ex Iove, quid aliud putem intelligi quam exteriorem hominem, hoc est: corpus a viro generante seminis effusione conceptum, a Iove vero, quem aliquando pro prima et summa causa supra retulimus accipi, interiorem hominem, hoc est: ipsam animam, dum infunditur, ex nichilo procreari? Sed de hoc plenius, ubi de ortu Herculis disseremus. (14) Moratur autem Iupiter cum Alchmena duabus noctibus et illa die intermedia etiam in noctem conversa. Noctis autem obscuritas – ut arbitror – nichil aliud vult quam insensibilem operationem supernaturalis agentis. Possumus enim illam materiam, si reserentur uteri secreta, respicere; qualiter autem fiat, non possumus intueri, ut illud totum opus sub invisibilitatis nocte fieri fatendum sit, sicut et alias nature operas; cuius, etsi videamus effectus, nec ipsam actionem tamen videre possumus nec agentem. (15) Triplex autem illa mensura, due scilicet noctes et in noctem conversa interposita dies, quid est nisi triplex temporis differentia, preteritum videlicet et futurum, que quasi sub nocte posita, cum non sint, videri non possint, et illud ipsum presentialitatis instans, quo sic terminatur antecedens spacium temporis et imminens inchoatur, quod nullam omnino mensuram habeat sui esse? Quod quidem tanta etiam sub nocte versatur, quod nec sensu percipi valeat nec intellectu. (16) Possumus etiam tres istas mensure distinctiones ad tres mutationes seminis adaptare. Etenim de lacte mutatur in sanguinem, de sanguine duratur in carnem, de carne vero in membra distinguitur et in completam hominis effigiem deformatur. Et si voluerimus diem unam naturalem pro mense ponere, due noctes cum interposita artificiali die, mensis cum dimidio, hoc est: quadraginta quinque dierum, complent numerum, quo spacio totum humane generationis opificium consumatur. Sic enim supra ex autoritate patris Augustini dictum est, sicque communis fert opinio iuxta versiculos illos:
Sex sunt in lacte dies, tres sunt in sanguine terni,bis seni carnem, ter seni membra figurant.
Quorum dierum in unum redacta collectio multitudinem quadraginta quinque dierum efficit; qui fetus generationi sufficere perhibentur. (17) Hec habui, de conceptu nostri Herculis secundum naturalis sensus veritatem quid dicerem. In qua quidem re sufficiat aditum vel ruditer aperuisse, ut viri docti possint facilius in subtilia penetrare. |