BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

LIBER I

____________

 

Capitulum primum

De poesi contra detractatores compendiosa defensio,

et unde putandum est initium habuisse

 

(1) Non ab re futurum arbitror, cum omnis institutio nostra versetur circa ea, que poete de rebus Herculis cecinerunt, aliquid de poetica prelibare. Hanc enim video non solum profanum vulgus, sed etiam, qui se philosophos nostro tempore gloriantur, tum parvi pendere, tum damnare. Nec movet istos etiam sui magistri (cum se Aristotelicos profiteantur) autoritas, quem legunt, sive – ut verius loquar – legere possunt, non semel, sed ubique varios poetas etiam in rebus subtilissimis allegare. (2) Verum ipsos non admiror, potius autem indignor et doleo. Nam cum per logices, imo (ut corrupto vocabulo dicunt) loyce et philosophie cacumina volitare se iactent et de cunctis disputatione garrula discutere sint parati (proh pudor!), textus Aristotelicos nec intelligunt nec legunt, sed nescio quos tractatus apud

 

toto divisos orbe Britannos,

 

quasi noster eruditioni non sufficiat situs, querunt. Quos totis lucubrationibus amplectentes sine libris et sine testium adminiculis et dialecticam et physicam et, quicquid transcendens speculatio rimatur, ediscunt, sive potius edidicisse relictis sui magistri traditionibus gloriantur. (3) Pudor est ipsos disputantes aspicere, cum texentes quandam quodam modo cantilenam questionem verbis inintelligibilibus formatisque proponunt. Multa cavillosis sectionibus, in quarum alternatione respondendo versentur, quasi resumenda premittunt, propositiones spargunt, corollaria adiciunt, conclusiones accumulant. (4) Et horum omnium probationes allatis, ne dicam alatis et evolantibus, rationibus eos videas confirmare. Et vere pudor est ipsos disputantes audire, cum rebus inanes cernas solum inniti terminis et nichil magis appetere quam in equivoco delatrare. Quid de arguentibus loquar? Qui cum de questione nichil aut paucissima dicturi sint, alicuius sophysmatis laqueo nituntur capere disputantem. (5) Nec istos tamen ad me reversurus arguerim, cum non aliis insultent artibus, quam illi respondeant. Videmus enim in illo quasi duello

 

signa, pares aquilas et pila minantia pilis,

 

utrosque rebus omissis verborum nugis incumbere et alicuius fallacie captationem, ut adversarium illaqueent, ordinare. Omnes dimicationi scolastice student sibique nimium didicisse persuadent, si improvisos et incautos in apparentis contradictionis induxerint laberintum, quem verborum novitate perculsi pro tunc nequeant exivisse. De quorum errore quodam divinationis presagio scripsit Trimegistus in hec verba:

 

Qui ergo homines post nos erunt sophystarum calliditate decepti,

a vera, pura sanctaque philosophia avertentur.

 

(6) Sed – uti ad propositum redeam – nesciunt hi magistrum suum Aristotilem non sprevisse, sed allegasse poetas. Nesciunt et ipsum, ut sermocinali philosophie traderet complementum, de arte poetica singulari libro specialiter tractavisse. Adeo princeps ille philosophorum (nec Platonem ut Arpinas excipio) poeticam non contempsit. Quam hi successores studiorum suorum, si tamen id esse vel potius dici merentur, non minus nesciunt, quam reprehendunt. Sed hoc mirum non est: sine Aristotile quidem volunt Aristotelici nominari. Quibus iniuriam feceris, si Platonicos appellaris, quanquam et hoc ultra Platonem sentire videantur, ut poete non de ficta solum per ipsum civitate pellendi sint, sed a totius orbis ambitu prohibendi. (7) Sed expulit Plato poetas non quoslibet nec ex qualibet civitate, sed inhonestos Athelanos et comicos veteres, quorum nimia licentia fuit circa obicienda et describenda flagitia. Et istos ex illa solum urbe depulit, cuius nullo modo videre potuit, sed confinxit. Nam licet rem publicam describens – non qualem vidit, sed qualem esse debere sibi persuaserat – depinxerit civitatem, non tamen tantum valuit vel viventis oratio vel mortui autoritas (licet admiratione divinitatis et eloquentie ac vite sue periodo, que octogesimo primo anno sue etatis terminata est, qui numerus propter imparium numerorum radices in se, imo per se, multiplicatas perfectionis maxime predicatur, templis et aris cultus fuerit), non, inquam, tantum valuit vel viventis oratio vel mortui autoritas, quod ex veris civitatibus etiam comici truderentur. (8) Receperunt illa forsan aliqui tunc in scolis. Palam autem est, quod id populi non receperunt in theatris, que quotidianis recitationibus fabularum et novis poetarum editionibus effervebant. Tantaque fuit apud Athenienses et totam Graeciam admiratio et autoritas poetarum, ut non solum non pulsi de civitate fuerint, sed inter principes administrande rei publice sint recepti, prepositi bellis et regum asciti consiliis, ut iuxta determinationes ipsorum maximorum regnorum negocia gererentur. (9) Testis est Tyrteus *) Atheniensis, quem sibi ducem gens bellicosissima Lacedemonii contra rebellantes Messenios elegerunt, cuius adhortati carmine, cum iam ter fusi prelio desistere cogitarent, certamen ineunt et hostes pugna cruentissima superarunt. (10) Testis est et Sophocles, qui et usque centesimum annum vite perveniens senex scripsit plurimas tragedias. Hunc etenim dubio cum Lacedemoniis bello sue delegerunt Athene Pericli socium, qui duces gemino exercitu fines hostium invadentes Spartanorum agros depopulati sunt latissimeque vastaverunt ac plurimas Asie civitates bello captas Atheniensium imperio subiecere. (11) Testis et Euripedes tragicus, quem Archelaus, Macedonum rex, qui primus naumachiam traditur in artis regulam collegisse, cum antiquissimus tamen Cretensium rex Minos primus navi certaverit, non solum unice dilexit, sed sibi summam consiliorum tradidit et commisit adeoque ipsum ardenter amavit, quod, cum a regis cena repetens domum fuisset acerrimo et inusitato mortis genere, quecunque rabies fuerit, a canibus interceptus et mortuus, non solum sumptu funeris amicum ornaverit, sed detonsis crinibus rex inclitus atque magnus publice duxerit esse lugendum. (12) Et ipsa Macedonia multis viris illustribus gloriosa sepulcrum eius ornavit tantique duxit cineres illius habere poete, quod Atheniensibus singulari legatione ossa repetentibus in ea re, sicut inquit Agellius, constanter perstiterit deneganda. Nec eos maiorum, ut solet, nobilitas, quippe Theopompo teste mater eius adeo vilis condicionis fuit, quod holera venundaret, movit, sed solum tanti poete nomen famaque sepulcri. (13) Censuit itaque Plato, non morum et doctrine mater Athene, pellendos esse poetas. Nam cum alie sex civitates ortum sibi vindicarent Homeri, ipse Athene, septima Grecie civitas, tota clara philosophis, tot civibus inclita totque ducibus exornata, unius ceci, dum viveret, hominis, quia poeta fuit, nativitatem post eius fata sibi contentiosissime defendebant. (14) Non ergo damnet poetas insensata garrulitas, sed prius addiscant, quid poesis quodve poetarum officium, deinde, si videbitur, reprehendant. Nam huius artis initium a viris eloquentissimis atque secundum sua tempora et nationem religiosissimis sine dubio creditur provenisse. Cum enim ad cohibendam feritatem populorum eos, quos illi meritorum atque virtutum admiratione plus quam humanum aliquid cogitantes extulerunt in celum, putarent utile religione colendos idque decernentibus populis suaderi, ipsorum laudibus insudabant. (15) Cui quidem rei sublimem stilum et ornatissimum dicendi caractherem adhibuerunt et volentes popularem multitudinem in eorum, quos laudabant, admirationem inducere non plano orationis genere, sed verba pro verbis et res pro rebus suavissime commutantes audientes populos a sensibus taliter traducebant, quod etiam, quos viderant fuisse mortales non mortuos, sed translatos in celum pro virtutum meritis mortalitatis illorum obliti certissima opinatione tenerent. (16) Nec id modo disputandum est, rectene fecerint et an ad illa satis rationis habuerint, ut harum commendationum officio colerentur virtuosi, dum viverent et eternitati post mortem celebritate fame glorieque claritudine dicarentur, ut et illis, qui quidem

 

ob patriam pugnando vulnera passi

quique sacerdotes casti, dum vita manebat,

quique pii vates et Phebo digna locuti

inventas aut qui vitam excoluere per artes

quique sui memores alios fecere merendo,

 

ut noster Mantuanus ait, honor debitus redderetur commendationis eulogio et ad imitationem cuncti mortales invitarentur exemplo (id enim modo non queritur); an etiam prudenter sic visum institutoribus rerum publicarum fuerit, quo multitudo forte novarum legum duricia congregationem urbium dimissura religionis vinculo et admiratione divinitatis in societatis concepte proposito facilius teneretur. (17) Nam etsi nichil tante utilitatis vel privatim vel publice cogitari queat, quo talis error fuit mortalibus persuadendus et aliqua sacrilege superstitionis impietas cogitanda, satis tamen debet humana fragilitas rudibus illis viris, quibus se nondum divinitas revelaverat, indulgere. Sed quodcunque feratur de illorum, quantum ad veram religionem attinet, ignoratione iudicium, illud tamen nullus audebit – ut arbitror – affirmare, quod sermone potentissimi non fuerint, et, si vere germaneque veritatis, quam deus per filium suum unigenitum nobis in fine temporum revelavit, lumen ac noticiam habuissent, non facillime percepturos non esse transitoriam civitatem instituendam in terris, per quam mansura perderetur in celis. (18) Fuerunt igitur hi viri potentissimi – sicut diximus – in sermone, quorum oratio mentes hominum adeo revocavit a sensibus, quod ipsos id fecerit opinari, cuius contrarium visibiliter percepissent. Nec putet tamen aliquis hanc artem ab illis primis, cum quibus initium habuit, consumatam, sed in dies – sicut alias – adiciente tempore fuisse perfectam. (19) Unum tamen in poetice laudem dicere non omittam, quod non solum gentiles, qui tam plano supinoque errore de suis diis, qui vel homines fuerant vel quos demones fuisse constat, tenebantur, poeticam receperunt, sed etiam sacrarum litterarum autores, cum quibus, imo per quos, omnium consensu sancti spiritus et ineffabilis trinitatis numen mirabiliter loquebatur, poetice locutionis velamine divinitatis vere misteria retulerunt. (20) Et hac quidem necessitate figuratus iste loquendi modus, quem poetica profitetur, non ornatus libidine, non occultandarum rerum studio, sed habilitate quadam exprimendi conceptum, cum fiat de supernaturalibus operibus disputatio, fuit repertus. Nam cum et Moyses ipse scripsit:

 

Et dixit deus: «Fiat lux!»,

 

et infra:

 

Et vidit deus, quod esset bonum, et ait: «Faciamus hominem ad

imaginem et similitudinem nostram!»,

 

sub quodam velamine dicta sunt. Nec enim iam erat creatura, cui deus vel per creaturam aliquam loqueretur. Nec habet deus, cum incorporeus sit, linguam, pulmonem, dentes, labia vel palatum, quibus conceptum mentis formatis vocibus soleat enarrare. (21) Similiter et, cum dixit idem propheta, quod

 

penituit eum, quod hominem fecisset in terra,

 

et precavens in futurum

 

et tactus dolore cordis intrinsecus «Delebo», inquit, «hominem»

et cetera.

 

Nam cum nec penitere deo conveniat nec angi dolore nec cor intrinsecus habeat, oportet hec omnia non secundum litteram intelligi, sed alterius sensus ministerio declarari, ut apertum sit divinam scripturam totam plenam esse locutionibus, quas ipsos poetas cernimus usurpasse. (22) Nam quamvis Moysem scripsisse noverimus Penthateucum et post eum tempore iudicum compositas esse multas fabulas asserat Augustinus, non putet tamen aliquis ante legiferi nostri tempora et inventas fabulas et poetas atque poemata non fuisse. Iam enim erant idola, cum Nemroth certum sit atque Caldeos ignem – sicut Scolastica testatur Hystoria – coluisse et ceteros destructis deorum simulacris ad id idem faciendum modis omnibus compulisse. Si enim erant idola sique deorum cultus, erant et proculdubio carmina, quibus illorum laudes, quasi vera forent numina, celebrabant. (23) Fuerunt et post eos Museus, Orpheus et Linus, qui nedum carminibus deos colebant, sed ceperunt etiam de diis et ipsorum statu naturaque non mediocriter disputare. Unde et ‘theologi’ dicti sunt. Est igitur poetrie, quam isti tam mordaciter impugnant, initium laudatio divinitatis atque virtutis, quam gentiles habuerunt cum vera religione communem.

 

___________

 

*) testes sunt Tyrreus: sic UR et Ullman, ego mutavi