Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Textus:Patrologia Latina 77ed. J. P. Migne, Parisiis 1849
|
_________________________________________________________
|
|
Conspectus capitum
Pars prima Caput I: Ne venire imperiti ad magisterium audeant Caput II: Ne locum regiminis subeant, qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt Caput III: De pondere regiminis; et quod adversa quaeque despicienda sunt, et prospera formidanda Caput IV: Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis Caput V: De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt Caput VI: Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis judiciis non reluctantur Caput VII: Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur Caput VIII: De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt Caput IX: Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur Caput X: Qualis quisque ad regimen venire debeat Caput XI: Qualis quisque ad regimen venire non debeat
Pars secunda Caput I: Is qui ad regimen ordinate pervenerit, qualem se in ipso regimine debeat exhibere Caput II: Ut rector cogitatione sit mundus Caput III: Ut rector semper sit operatione praecipuus Caput IV: Ut sit rector discretus in silentio, utilis in verbo Caput V: Ut sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione supsensus Caput VI: Ut sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus Caput VII: Ut sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens Caput VIII: Ne placere rector suo studio hominibus appetat, sed tamen ad quod placere debeat, intendat Caput IX: Quod scire sollicite rector debet, quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur Caput X: Quae esse debet rectoris discretio correptionis et dissimulationis, fervoris et mansuetudinis Caput XI: Quantum rector sacrae legis meditationibus esse debeat intentus
Pars tertia Caput I: Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis Caput II: Quomodo admonendi sint inopes et divites Caput III: Quomodo admonendi laeti et tristes Caput IV: Quomodo admonendi subdili et praelati Caput V: Quomodo admonendi servi et domini Caput VI: Quomodo admonendi sapientes et hebetes Caput VII: Quomodo admonendi impudentes et verecundi Caput VIII: Quomodo admonendi protervi et pusillanimes Caput IX: Quomodo admonendi sint impatientes et patientes Caput X: Quomodo admonendi benevoli et invidi Caput XI: Quomodo admonendi simplices et versipelles Caput XII: Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri Caput XIII: Quomodo admonendi qui flagella metuunt, et qui contemnunt Caput XIV: Quomodo admonendi taciturni et verbosi Caput XV: Quomodo admonendi pigri et praecipites Caput XVI: Quomodo admonendi mansueti et iracundi Caput XVII: Quomodo admonendi humiles et elati Caput XVIII: Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes Caput XIX: Quomodo admonendi qui intemperantius, et qui parcius cibo utuntur Caput XX: Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena Caput XXI: Quomodo admonendi qui aliena non appetunt, sed sua retinent; et qui sua tribuentes, aliena tamen rapiunt Caput XXII: Quomodo admonendi sunt discordes et pacati Caput XXIII: Quomodo admonendi qui jurgia serunt, et pacifici Caput XXIV: Quomodo admonendi rudes in doctrina sacra, et docti, sed non humiles Caput XXV: Quomodo admonendi qui officium praedicationis nimia humilitate detrectant, et qui praecipiti festinatione occupant Caput XXVI: Quomodo admonendi quibus omnia ex sententia succedunt, et quibus nulla Caput XXVII: Quomodo admonendi conjugati et caelibes Caput XXVIII: Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes Caput XXIX: Quomodo admonendi qui peccata operum lugent, et qui solum cogitationum Caput XXX: Quomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent Caput XXXI: Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent Caput XXXII: Quomodo admonendi qui subito motu, et qui consulto peccant Caput XXXIII: Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur Caput XXXIV: Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt Caput XXXV: Quomodo admonendi qui mala clam et bona palam faciunt; ac qui versa vice Caput XXXVI: De exhortatione multis exhibenda, ut sic singulorum virtutes adjuvet, quatenus per hanc contraria virtutibus vitia non excrescant Caput XXXVII: De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti Caput XXXVIII: Quod aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur Caput XXXIX: Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari Caput XL: De opere praedicationis et voce
Pars quarta Qualiter praedicator omnibus rite peractis ad semetipsum redeat, ne hunc vel vita vel praedicatio extollat
|