BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XV.

 

Quomodo admonendi

pigri et praecipites.

 

Aliter admonendi sunt pigri, atque aliter praecipites. Illi namque suadendi sunt, ne agenda bona, dum differunt, amittant; isti vero admonendi sunt, ne dum bonorum tempus incaute festinando praeveniunt, eorum merita immutent. Pigris itaque intimandum est quod saepe dum opportune agere quae possumus nolumus, paulo post cum volumus non valemus. Ipsa quippe mentis desidia dum congruo fervore non accenditur, a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore mactatur. Unde aperte per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem (Prov. XIX, 15). Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nil operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Ubi recte subjungitur: Et anima dissoluta esuriet (Ibid.). Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur; ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat. Hinc ab eodem rursus Salomone scribitur: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXI, 26). Hinc ipsa Veritate praedicante (Matth. XII, 44, 45), uno quidem exeunte spiritu munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte dum vacat occupatur. Plerumque piger dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste torpescat. Cui recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Propter frigus quippe piger non arat, dum desidiae torpore constrictus, agere quae debet bona dissimulat. Propter frigus piger non arat, dum parva ex adverso mala metuit, et operari maxima praetermittit. Bene autem dicitur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate mendicat. Bene huic per eumdem Salomonem rursum dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, numquam metit (Eccle. XI, 4). Quid enim per ventum, nisi malignorum spirituum tentatio exprimitur? Et quid per nubes quae moventur a vento, nisi adversitates pravorum hominum designantur? A ventis videlicet impelluntur nubes, quia immundorum spirituum afflatu pravi excitantur homines. Qui ergo observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit; quia quisquis tentationem malignorum spirituum, quisquis persecutionem pravorum hominum metuit, neque nunc grana boni operis seminat, neque tunc manipulos sanctae retributionis secat.

At contra, praecipites dum bonorum actuum praeveniunt tempus, meritum pervertunt, et saepe in malis corruunt, dum bona minime discernunt. Qui nequaquam quae quando agant inspiciunt, sed plerumque acta quia ita non debuerunt agere cognoscunt. Quibus sub auditoris specie recte apud Salomonem dicitur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24). Et rursum: Palbebrae tuae precedant gressus tuos (Prov. IV, 25). Palpebrae quippe gressus praecedunt, cum operationem nostram consilia recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit, gressus tendit, oculos claudit, pergendo iter conficit, sed praevidendo sibimetipsi non antecedit, atque idcirco citius corruit, quia quo pedem operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit.