Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XIV.
Quomodo admonenditaciturni et verbosi.
Aliter admonendi sunt nimis taciti, atque aliter multiloquio vacantes. Insinuari namque nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant; ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat. Quae plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securius aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde nonnunquam mens in superbiam extollitur, et quos loquentes audit, quasi infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, mentem elevat; et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Admonendi sunt igitur nimis taciti, ut scire sollicite studeant, non solum quales foris ostendere, sed etiam quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum judicium quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum. Scriptum namque est: Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes (Prov. V, 1). Nil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Hinc etenim Psalmista ait: Cor meum dereliquit me (Ps. XXXIX, 13). Hinc ad semetipsum rediens, ait: Invenit servus tuus cor suum ut oraret te (II Reg. VII, 27). Cum ergo cogitatio per custodiam restringitur, cor quod fugere consuevit invenitur.Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille lingua diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo quae interius fervet ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire igitur debent, qui plus quam expedit tacent, ne inter molesta quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent. Admonendi sunt enim ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant unde eos juste reprehendunt. Vocis enim medicamine utrorumque saluti concurritur, dum et ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui enim proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt. Lingua itaque discrete frenanda est, non insolubiliter obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Et rursum scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Ps. CXL, 3). Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. At contra abmonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.Plerumque autem quia per quosdam gradus desidiosa mens in lapsum casus impellitur, dum otiosa cavere verba negligimus, ad noxia pervenimus; ut prius loqui aliena libeat, postmodum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hine seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra in bona etiam parte iterum dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri (Ibid., XVIII, 4). Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Ibid., XXVI. 10). Quod autem multiloquio quisque serviens, rectitudinem justitiae tenere nequaquam possit, testatur Propheta qui ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Ps. CXXXIX, 12). Hinc quoque Salomon iterum dicit: In multiloquio non deerit peccatum (Prov. X, 19). Hinc Isaias ait: Cultus justitiae silentium (Is. XXXII, 17), videlicet indicans quia mentis justitia desolatur quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc rursum ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Ibid., 19). Hinc iterum, linguae vim definiens, adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. II, 8). Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo de otioso sermone ratio exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur. |