BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XIII.

 

Quomodo admonendi

qui flagella metuunt, et qui contemnunt.

 

Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; atque aliter admonendi sunt, qui sic in iniquitate durerunt, ut neque per flagella corrigantur. Dicendum namque est flagella timentibus, ut et bona temporalia nequaquam pro magno desiderent, quae adesse etiam pravis vident; et mala praesentia nequaquam velut intolerabilia fugiant, quibus hic plerumque etiam bonos affici non ignorant. Admonendi sunt ut si malis veraciter carere desiderant, aeterna supplicia perhorrescant, neque in hoc suppliciorum timore remaneant, sed ad amoris gratiam nutrimento charitatis excrescant. Scriptum quippe est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et rursum scriptum est: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15). Unde idem doctor iterum dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Si ergo adhuc a prava actione formidata poena prohibet, profecto formidantis animum nulla spiritus libertas tenet. Nam si poenam non metueret, culpam proculdubio perpetraret. Ignorat itaque mens gratiam libertatis, quam ligat servitus timoris. Bona enim pro semetipsis amanda sunt, et non poenis compellentibus exsequenda. Nam qui propterea bona facit, quia tormentorum mala metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita committat. Unde luce clarius constat quod coram Deo innocentia amittitur, ante cujus oculos desiderio peccatur. At contra hi, quos ab iniquitatibus nec flagella compescunt, tanto acriori invectione feriendi sunt, quanto majori insensibilitate duruerunt. Plerumque enim sine dedignatione dedignandi sunt, sine desperatione desperandi; ita duntaxat, ut et ostensa desperatio formidinem incutiat, et subjuncta admonitio ad spem reducat. Districte itaque contra illos divinae sententiae proferendae sunt, ut ad cognitionem sui considerata aeterna animadversione revocentur. Audiant enim in se impletum esse quod scriptum est: Si confuderis stultum in pila, quasi ptisanas ferienti desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus (Prov. XXVII, 22). Contra hos propheta Domino conqueritur, dicens: Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3). Hinc est quod Dominus dicit: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Isai. IX, 13). Hinc rursum ait: Populus non est reversus ad percutientem se (Jer. XV, 6). Hinc voce flagellantium propheta conqueritur, dicens: Curavimus Babylonem et non est sanata (Jer. LI, 9). Babylon quippe curatur, nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa, verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit. Hinc captivo Israelitico populo, nec tamen ab iniquitate converso Dominus exprobrat, dicens: Versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis (Ezech. XXII, 18). Ac si aperte dicat: Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum fieri quaesivi, sed in fornace mihi in aes, stannum, et ferrum, et plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. Aes quippe dum percutitur, amplius metallis caeteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est in medio fornacis. Stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui ergo simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem utitur, qui vitae proximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus a terrenis desideriis non levetur. Hinc rursum scriptum est: Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus neque per ignem (Ezech. XXIV, 12). Ignem quippe nobis tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum purget; sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc Propheta iterum dicit: Frustra conflavit conflator; malitiae eorum non sunt consumptae (Jer. VI, 29).

Sciendum vero est, quod nonnunquam cum inter flagellorum duritiam remanent incorrecti, dulci sunt admonitione mulcendi. Quos enim cruciamenta non corrigunt, nonnunquam ab iniquis actionibus lenia blandimenta compescunt; quia et plerumque aegros, quos fortis pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam tepens aqua revocavit; et nonnulla vulnera quae curari incisione nequeunt, fomentis olei sanantur. Et durus adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit.