Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XXIV.
Quomodo admonendirudes in doctrina sacra, et docti, sed non humiles.
Aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt; atque aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur. Admonendi enim sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt, ut perpendant, quia saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere mortali se feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod salubriter abscindere sauciata debuerunt. Admonendi sunt, ut perpendant quo Scriptura sacra in nocte vitae praesentis quasi quaedam nobis lucerna sit posita, cujus nimirum verba dum non recte intelligunt, de lumine tenebrescunt. Quos videlicet ad intellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret. Dum enim se prae caeteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt; atque ut apud imperium vulgus scientiae sibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene per prophetam dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Amos I, 13). Galaad namque acervus testimonii interpretatur. Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium, de Deo quaeque vera sunt testatur. Praegnantes autem vocantur animae, quae intellectum verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum; quia nimirum haeretici mentes fidelium quae jam aliquid de veritatis intellectu conceperant perversa praedicatione perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt. Parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida, erroris gladio scindunt, et quasi doctrinae sibi opinionem faciunt. Hos ergo cum conamur instruere ne perversa sentiant, admoneamus prius necesse est, ne inanem gloriam quaerant. Si enim radix elationis absciditur, consequenter rami pravae assertionis arefiunt. Admonendi sunt etiam, ne errores discordiasque generando, legem Dei quae idcirco data est ut sacrificia Satanae prohibeat, eamdem ipsam in Satanae sacrificium vertant. Unde per prophetam Dominus queritur, dicens: Dedi eis frumentum, vinum et oleum, et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal (Oseae II, 8). Frumentum quippe a Domino accipimus, quando in dictis obscurioribus subducto tegmine litterae per medullam spiritus legis interna sentimus. Vinum suum Dominus nobis praestat, cum Scripturae suae alta praedicatione nos debriat [inebriat]. Oleum quoque suum nobis tribuit, cum praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit. Argentum multiplicat cum nobis luce veritatis plena eloquia subministrat. Auro quoque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt, quia apud auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt. Et de frumento Dei, vino atque oleo, argento pariter et auro, Satanae sacrificium immolant, quia ad errorem discordiae verba pacis inclinant. Unde admonendi sunt ut perpendant, quia dum perversa mente de praeceptis pacis discordiam faciunt, justo Dei examine ipsi de verbis vitae moriuntur.At contra admonendi sunt qui recte quidem verba legis intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur; ut in divinis sermonibus prius quam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta, se deserant; et cum recte cuncta de sacra Scriptura sentiunt, hoc solum quod per illam contra elatos dicitur, non attendant. Improbus quippe et imperitus est medicus, qui alienum mederi appetit, et ipse vulnus quod patitur nescit. Qui igitur verba Dei humiliter non loquuntur, profecto admonendi sunt, ut cum medicamina aegris apponunt, prius virus suae pestis inspiciant, ne alios medendo ipsi moriantur. Admoneri debent, ut considerent ne a virtute dicti, dicendi qualitate discordent, ne loquendo aliud, et ostendendo aliud praedicent. Audiant itaque quod scriptum est: Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11). Qui ergo verba quae proferunt, ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument? Audiant quod scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Ex Deo enim coram Deo loquitur, qui praedicationis verbum et quia a Deo accepit intelligit, et placere per illud Deo non hominibus quaerit. Audiant quod scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans (Prov. XVI, 15). – Quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quaerit, jus dantis invadit; eumque laudi suae postponere nequaquam metuit, a quo hoc ipsum quod laudatur accepit. Audiant quod praedicatori per Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui (Prov. V, 15). Aquam quippe praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius audit ipse quod dicit. Bibit sui fluenta putei, si sui irrigatione verbi infunditur. Ubi bene subjungitur: Diriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide (Ibid., 18). Rectum quippe est ut ipse prius bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare, est exterius aliis vim praedicationis infundere. In plateis autem aquas dividere, est in magna auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit dum sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est: In plateis aquas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui (Ibid.). Alienos quippe malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati hominis voce dicitur: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Ps. LIII, 5). Ait ergo: Aquas et in plateis divide, et tamen solus habe. Ac si apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem te immundis spiritibus non conjungas, ne in divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquas ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus. |