BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars prima

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput primum.

 

Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

 

Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum. Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne jam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee VIII, 4). Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Quos tamen internus judex et provehit, et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11). Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur.