BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XVII.

 

Quomodo admonendi

humiles et elati.

 

Aliter admonendi sunt humiles, atque aliter elati. Illis insinuandum est quam sit vera excellentia quam sperando tenent; istis vero intimandum est quam sit nulla temporalis gloria, quam et amplectentes non tenent. Audiant humiles quam sint aeterna quae appetunt, quam transitoria quae contemnunt; audiant elati quam sint transitoria quae ambiunt, quam aeterna quae perdunt. Audiant humiles ex magistra voce Veritatis: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14); audiant elati: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Ibid.). Audiant humiles: Gloriam praecedit humilitas; audiant elati: Ante ruinam exaltatur spiritus (Prov. XV, 33; XVI, 18). Audiant humiles: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? audiant elati: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Audiant humiles: Deus humilia respicit; audiant elati: Et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Audiant humiles, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28); audiant elati, quia initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 15). Audiant humiles, quia Redemptor noster humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8); audiant elati quod de eorum capite scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae (Job. XLI, 25). Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis enim noster inter omnia conditus, voluit videri supra omnia elatus: Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.

Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt: dicatur elatis, quia dum seerigunt, in apostatae angeli imitationem cadunt. Quid itaque elatione dejectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Et quid humilitate sublimius, quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa conjungit? Est tamen aliud quod in eis debeat caute pensari, quia saepe quidam humilitatis decipiuntur specie, quidam vero elationis suae ignoratione falluntur. Nam plerumque nonnullis qui sibi humiles videntur, is qui hominibus deferri non debet, conjunctus est timor; plerumque vero elatos comitari solet liberae vocis assertio. Et cum quaedam increpanda sunt vitia, illi reticent ex timore, et tamen tacere se aestimant ex humilitate, isti loquuntur per impatientiam elationis, et tamen se credunt loqui per libertatem rectitudinis. Illos ut perversa non increpent, sub specie humilitatis premit culpa formidinis; istos ad increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Unde et elati admonendi sunt, ne plus quam decet sint liberi; et humiles admonendi sunt, ne plus quam expedit sint subjecti, ne aut illi defensionem justitiae vertant in exercitationem superbiae, aut isti cum student plus quam necesse est hominibus subjici, compellantur eorum etiam vitia venerari.

Considerandum vero est quod plerumque elatos utilius corripimus, si eorum correptionibus quaedam laudum fomenta misceamus. Inferenda namque illis sunt aut alia bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse si non sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius ad audiendum eorum placabilem mentem fecerint praemissa bona quae placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea quae saluti profutura est, in ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem fallitur, humor mortiferus per amaritudinem vacuatur. Ipsa ergo in elatis invectionis exordia, permixta sunt laude temperanda, ut dum admittunt favores quos diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt.

Plerumque autem persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulemus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si et aliis ejus inflexio prodesse credatur. Unde Moyses, qui regente se Deo, deserti iter aerea columna duce pergebat cum Hobab cognatum suum a gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut bene faciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui cum respondisset ille: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam in qua natus sum; illico adjunxit: Noli nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster (Num. X, 29, seq.). Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quem et ad prophetiae scientiam cognitio Divinitatis expanderat, quem columna exterius praeibat, quem de cunctis interius per conversationem cum Deo sedulam locutio familiaris instruebat. Sed videlicet vir providus elato auditori colloquens, solatium petivit ut daret; ducem requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius; et unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret.