BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput primum.

 

Quanta debet esse diversitas

in arte praedicationis.

 

Aliter namque admonendi sunt viri, atque aliter feminae.

Aliter juvenes, aliter senes.

Aliter inopes, aliter locupletes.

Aliter laeti, aliter tristes.

Aliter subditi, aliter praelati.

Aliter servi, aliter domini.

Aliter hujus mundi sapientes, aliter hebetes.

Aliter impudentes, aliter verecundi.

Aliter protervi, aliter pusillanimes.

Aliter impatientes, aliter patientes.

Aliter benevoli, aliter invidi.

Aliter simplices, aliter impuri.

Aliter incolumes, aliter aegri.

Aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut neque per flagella corrigantur.

Aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes.

Aliter pigri, aliter praecipites.

Aliter mansueti, aliter iracundi.

Aliter humiles, aliter elati.

Aliter pertinaces, aliter inconstantes.

Aliter gulae dediti, aliter abstinentes.

Aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt.

Aliter qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur: aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt.

Aliter discordes, aliter pacati.

Aliter seminantes jurgia, aliter pacifici.

Aliter qui sacrae legis verba non intelligunt recte; aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur.

Aliter qui cum digne praedicare valeant, prae nimia humilitate formidant; aliter quos a praedicatiore imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit.

Aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur; aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur.

Aliter conjugiis obligati, aliter a conjugii nexibus liberi.

Aliter admistionem carnis experti, aliter ignorantes.

Aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum.

Aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt.

Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant.

Aliter qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur.

Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt; aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravioribus demerguntur.

Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant.

Aliter qui mala occulte agunt, et bona publice; aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt.

Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec collecta numeratione transcurrimus, si non etiam admonitionis modos per singula, quanta possumus brevitate, pandamus.

Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae, quia illis graviora, istis vero injungenda sunt leviora, ut illos magna exerceant, istas autem levia demulcendo convertant. Aliter admonendi sunt juvenes, atque aliter senes, quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda componit. Scriptum quippe est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V, 1).