Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XXXVIII.
Quod aliquando levioravitia relinquenda sunt, utgraviora subtrahantur.
Sed quia plerumque dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit; ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur. Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam quod existit contrarium crescat tolerandum praedicatori est, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere. Quod cum agit, non morbum exaggerat, sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, vitam servat, ut exquirendae salutis congruum tempus inveniat. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene superantis luxuriae stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur: in quo nimirum unum vitium nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur. Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit? Tolerandum numquam est ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria exstinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur. Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem vitaret simul et laudem; praedicator egregius ei, admonendo aliquid obtulit, et aliquid tulit. Concedendo enim lenia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore tolleretur. |