BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXXVII.

 

De exhortatione quae

uni adhibenda est contrariis

passionibus laboranti.

 

Et gravis quidem praedicatori labor est, in communis praedicationis voce, ad occultos singulorum motus causasque vigilare, et palaestrarum more in diversi lateris arte se vertere; multo tamen acriori labore fatigatur, quando uni e contrariis vitiis servienti praedicare compellitur. Plerumque enim quis laetae nimis conspersionis existit; sed tamen eum repente tristitia oborta immaniter deprimit. Curandum est itaque praedicatori quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia quae suppetit ex conspersione; et sic frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore. Iste gravatur usu immoderatae praecipitationis, et aliquando tamen ab eo quod festine agendum est, eum vis praepedit subito natae formidinis. Ille gravatur usu immoderatae formidinis, et aliquando tamen in eo quod appetit, temeritate impellitur praecipitationis. Sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio. Sic in illo reprimatur repente oborta praecipitatio, ut tamen non convalescat impressa ex conspersione formido. Quid autem mirum si mentium medici ista custodiunt, dum tanta discretionis arte se temperant, qui non corda sed corpora medentur? Plerumque enim debile corpus opprimit languor immanis, cui languori scilicet obviari adjutoriis fortibus debet, sed tamen corpus debile, adjutorium forte non sustinet. Studet igitur qui medetur, quatenus sic superexistentem morbum subtrahat, ut nequaquam supposita corporis debilitas crescat, ne fortasse languor cum vita deficiat. Tanta ergo adjutorium discretione componit, ut uno eodemque tempore et languori obviet et debilitati. Si igitur medicina corporis indivise adhibita servire divisibiliter potest (tunc enim vere medicina est, quando sic per eam vitio superexistenti succurritur, ut etiam suppositae conspersioni serviatur), cur medicina mentis una eademque praedicatione apposita, morum morbis diverso ordine obviare non valeat, quae tanto subtilior agitur, quanto de invisibilibus tractatur?