Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars prima
|
_________________________________________________________
|
|
Caput VI.
Quod hi qui pondus regiminis perhumilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles,cum divinis judiciis non reluctantur.
Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit. Sed divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire. |