Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XXXIII.
Quomodo admonendiqui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventesgravibus aliquando immerguntur.
At contra admonendi sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ut sollicite seipsos deprehendant, quia dum cor eorum de custoditis minimis extollitur, ad perpetranda graviora ipso elationis suae barathro devorantur; et dum foris sibi parva subjiciunt, sed per inanem gloriam intus intumescunt, languore superbiae intrinsecus victam mentem etiam foras per mala majora prosternunt. Admonendi ergo sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ne ubi se stare extrinsecus aestimant, ibi intrinsecus cadant, et juxta districti judicis retributionem elatio minoris justitiae via fiat ad foveam gravioris culpae. Qui enim vane elati, boni minimi custodiam suis viribus tribuunt, juste derelicti culpis majoribus obruuntur; et cadendo discunt non fuisse proprium quod steterunt, ut mala immensa cor reprimant, quod minima bona exaltant. |