Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars secunda
|
_________________________________________________________
|
|
Caput IV.
Ut sit rector discretus in silentio,utilis in verbo.
Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant, in errore derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt; et juxta Veritatis vocem (Joan. X, 12), nequaquam jam gregis costodiae Pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per prophetam Dominus increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in praelio stare, est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse? qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursum delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores vocantur; qui dum fugitiva esse praesentia indicant, quae sunt ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinguentibus promissa securitate blandiuntur; qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. Clavis quippe apertionis est sermo correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere (Tit. I, 9). Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7). Hinc per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isaiae. LVIII, 1). Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super Pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit (Act. II, 3); quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens, tintinnabulis ambiatur (Exod. XXVIII, 33), ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni spectatoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Ibid., 35). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psalm. CXXXI, 9). Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque sacerdotis opera clament. Sed cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe, verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc in sacerdotis veste juxta divinam vocem tintinnabulis mala punica conjunguntur (Exod. XXVIII, 34). Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico, uno exterius cortice multa interius grana muniuntur; sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam Veritas discipulis clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite, ut per omne quod dicitis, unitatem fidei cauta observatione teneatis. Providendum quoque est sollicita intentione rectoribus ut ab eis non solum prava nullo modo, sed ne recta quidem nimie et inordinate proferantur; quia saepe dictorum virtus perditur, cum apud corda audientium loquacitatis incauta importunitate levigatur; et auctorem suum haec eadem loquacitas inquinat, quae servire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur: Vir qui fluxum seminis patitur, immundus erit (Levit. XV, 2). In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis, quia dum per aurem sermo coneipitur, cogitatio in mente generatur. Unde et ab hujus mundi sapientibus praedicator egregius seminiverbius est vocatus (Act. XVII, 18). Qui ergo fluxum seminis sustinet, immundus asseritur, quia multiloquio subditus, ex eo se inquinat, quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corda potuisset; dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen effundit. Unde Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dicens: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune (II Tim. IV, 1); dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua vilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit. |