BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars secunda

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput VIII.

 

Ne placere rector suo studio

hominibus appetat, sed tamen ad quod

placere debeat, intendat.

 

Inter haec quoque necesse est ut rector solerter invigilet, ne hunc cupido placendi hominibus pulset; ne cum studiose interiora penetrat, cum provide exteriora subministrat, se magis a subditis diligi quam veritatem quaerat; ne cum, bonis actibus fultus, a mundo videtur alienus, hunc auctori reddat extraneum amor suus. Hostis namque Redemptoris est, qui per recta opera quae facit, ejus vice ab Ecclesia amari concupiscit, quia adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per quem sponsus dona transmisit. Qui nimirum amor proprius cum rectoris mentem ceperit, aliquando hanc inordinate ad mollitiem, aliquando vero ad asperitatem rapit. Ex amore etenim suo mens rectoris in mollitiem vertitur; quia cum peccantes subditos respicit, ne erga hunc eorum dilectio torpeat, corripere non praesumit; nonnunquam vero errata subditorum quae increpare debuerat, adulationibus demulcet. Unde bene per prophetam dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ezech. XIII, 18). Pulvillos quippe sub omni cubito manus ponere, est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus mundi se delectatione reclinantes, blanda adulatione refovere. Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Sed haec rectores, qui semetipsos diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. Nam quos nil contra se valere conspiciunt, hos nimirum asperitate rigidae semper invectionis premunt, nunquam clementer admonent, sed pastoralis mansuetudinis obliti, jure dominationis terrent. Quos recte per prophetam divina vox increpat, dicens: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). Plus enim se suo auctore diligentes, jactanter erga subditos se erigunt, nec quid agere debeant, sed quid valeant attendunt; nil de subsequenti judicio metuunt, improbe de temporali potestate gloriantur; libet ut licenter et illicita faciant, et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet agere, et tamen ad haec vult caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui ita vivat, ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo se ipso amplius veritatem desiderat amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci. Hinc etenim Petrus increpationem Pauli libenter accepit (Galat. II, 11); hinc David correptionem subditi humiliter audivit (II Reg. XII, 7); quia rectores boni dum privato diligere amore se nesciunt, liberae puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Sed inter haec necesse est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens cum quaedam recte sentire potuerit, sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Sciendum quoque est quod oporteat ut rectores boni placere hominibus appetant, sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est, ut quamlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Debet ergo qui praeest, et studere se diligi, quatenus possit audiri, et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 33). Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se hominibus placere veritatem quaerit.