Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput IX.
Quomodo admonendi sintimpatientes et patientes.
Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter patientes. Dicendum namque est impatientibus quia dum refrenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt iniquitatum abrupta rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium; et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens. Dicendum quoque impatientibus, quia dum motionis impulsu praecipites, quaedam velut alienati peragunt, vix mala sua postquam fuerint perpetrata cognoscunt. Qui dum perturbationi suae minime obsistunt, etiamsi qua a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundunt, et improviso impulsu destruunt, quidquid forsitan diu labore provido construxerunt. Ipsa namque quae mater est omnium custosque virtutum, per impatientiae vitium virtus amittitur charitatis. Scriptum quippe est: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4). Igitur cum minime est patiens, charitas non est. Per hoc quoque impatientiae vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 14). Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.Per hoc quoque impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit; quia dum despici in mundo hoc quisque non patitur, bona si qua sibi occulta sunt, ostentare conatur, atque sic per impatientiam usque ad arrogantiam ducitur; dumque ferre despectionem non potest, detegendo semetipsum in ostentatione gloriatur. Unde scriptum est: Melior est patiens arrogante (Eccle. VII, 9). Quia videlicet eligit patiens quaelibet mala perpeti quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. At contra eligit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit vel minima perpeti. Quia igitur cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur, recte ad Ezechielem in altari Dei fieri fossa praecipitur, ut in ea videlicet superposita holocausta serventur (Ezech. XLIII, 13). Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura dispergeret. Quid vero accipimus altare Dei, nisi animam justi, quae quot bona egerit, tot super se ante ejus oculos sacrificia imponit? Quid autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia, quae dum mentem ad adversa toleranda humiliat, quasi more foveae hanc in imo positam demonstrat? Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura dispergat: id est, electorum mens patientiam custodiat, ne commota vento impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene autem haec eadem fossa unius cubiti esse monstratur (Ibid.); quia nimirum si patientia non deseritur, unitatis mensura servatur. Unde et Paulus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex quippe Christi est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec cum gravantur excedunt. Audiant impatientes quod scriptum est: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Minor enim est victoria urbium, quia extra sunt quae subiguntur; valde autem majus est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia intra se frenare compellit. Audiant impatientes quod electis suis Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo sit impatientiae culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus possidere quod sumus. Audiant impatientes quod per Salomonem rursum dicitur: Totum 44 spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum (Prov. XXIX, 11). Impatientia quippe impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur; quem idcirco perturbatio citius ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit. Sapiens autem differt et reservat in posterum. Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans parci optat, sed tamen juste vindicari omnia extremo judicio non ignorat.At contra admonendi sunt patientes, ne in eo quod exterius portant, interius doleant, ne tantae virtutis sacrificium quod integrum foras immolant, intus malitiae peste corrumpant; et cum ab hominibus non agnoscitur, sed tamen sub divina examinatione peccatur, tanto deterior culpa doloris fiat, quanto sibi ante homines virtutis speciem vindicat.Dicendum itaque est patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare; ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Unde Paulus cum diceret: Charitas patiens est, illico adjunxit: Benigna est (I Cor. XIII, 4); videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Unde idem doctor egregius cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31), quasi cunctis exterius jam bene compositis ad interiora convertitur, dum subjungit: Cum omni malitia (Ibid.); quia nimirum frustra indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur; et incassum foras nequitia ex ramis inciditur, si surrectura multiplicius intus in radice servatur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI, 27). Virtus itaque est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo, diligere; quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc est quod rursum quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3; Luc. VI, 41)? Pertubatio quippe impatientiae festuca est; malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte vero illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid.). Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare.Evenire etiam plerumque patientibus solet ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel contumelias audiunt, nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant; sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint, ad memoriam revocant, igne se doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Quibus citius a praedicante succurritur, si quae sit hujus permutationis causa pandatur. Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat, alterum provocans ut contumelias laesus reddat. Sed plerumque dum hujus jam victor est qui injuriam persuasus irrogat, ab illo vincitur qui illatam sibi aequanimiter portat. Unius ergo victor quem commovendo subjugavit, tota contra alterum virtute se erigit, eumque obsistentem fortiter et vincentem dolet; quem quia commovere in ipsa contumeliarum jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim quiescens, et secreta suggestione cogitationem lacescens, aptum deceptionis tempus inquirit. Quia enim publico bello perdidit, ad exercendas occulte insidias exardescit. Quietis namque tempore jam ad victoris animum redit, et vel rerum damna, aut injuriarum jacula ad memoriam reducit, cunctaque quae sibi illata sunt, vehementer exaggerans, intolerabilia ostendit; tantoque mentem moerore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse post victoriam captivus erubescat, seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus sunt similes, nisi iis quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leniter veniens recidiva febris occidit? Admonendi sunt igitur patientes, ut cor post victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari moeniis mentis intendant; ut languorem plus reserpentem timeant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quo illa dudum contra se rigida colla victorum calcat. |