Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars tertia
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XXXV.
Quomodo admonendiqui mala clam et bona palam faciunt;ac qui versa vice.
Aliter admonendi sunt qui mala occulte agunt, et bona publice; atque aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Admonendi enim sunt qui mala occulte agunt, et bona publice, ut pensent humana judicia quanta velocitate evolant, divina autem quanta immobilitate perdurant. Admonendi sunt ut in fine rerum mentis oculos figant, quia et humanae laudis attestatio praeterit, et superna sententia, quae et abscondita penetrat, ad retributionem perpetuam convalescit. Dum igitur occulta mala sua divinis judiciis, recta autem sua humanis oculis anteponunt, et sine teste est bonum quod publice faciunt, et non sine aeterno teste est quod latenter delinquunt. Culpas itaque suas occultando hominibus, virtutesque pandendo, et unde puniri debeant abscondentes detegunt, et unde remunerari poterant, detegentes abscondunt. Quos recte sepulcra dealbata speciosa exterius, sed mortuorum ossibus plena Veritas vocat (Matth. XXIII, 27), quia vitiorum mala intus contegunt, humanis vero oculis quorumdam demonstratione operum, de solo foris justitiae colore blandiuntur. Admonendi itaque sunt, ne quae agunt recta despiciant, sed ea meriti melioris credant. Valde namque bona sua dijudicant, qui ad eorum mercedem sufficere humanos favores putant. Cum enim pro recto opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur. De quo videlicet pretio percepto Veritas dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2, 5). Admonendi sunt ut considerent quia dum pravos se in occultis exhibent, sed tamen exempla de se publice in bonis operibus praebent, ostendunt sequenda quae fugiunt, clamant amanda quae oderunt, vivunt postremo aliis, et sibi moriuntur. At contra admonendi sunt qui bona occulte faciunt, et tamen quibusdam factis publice de se mala opinari permittunt, ne cum bona semetipsos actionis rectae virtute vivificant, in se alios per exemplum pravae aestimationis occidant; ne minus quam se proximos diligant, et cum ipsi salubrem potum vini sorbeant, intentis in sui consideratione mentibus pestiferum veneni poculum fundant. Hi nimirum in uno proximorum vitam minus adjuvant, in altero multum gravant, dum student et recta occulte agere, et quibusdam factis, ad exemplum de se prava seminare. Quisquis enim laudis concupiscentiam calcare jam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat, si bona quae agit, occultat; et quasi jactato semine germinandi radices subtrahit, qui opus quod imitandum est, non ostendit. Hinc namque in Evangelio Veritas dixit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ubi illa quoque sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Quid est ergo quod opus nostrum et ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt, ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera nostra praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non suam, sed superni Patris gloriam quaerit, quod fecit abscondit; quia solum illum testem habuit, cui placere curavit. Et qui in secreto suo bono opere deprehendi ac laudari concupiscit; et nullus fortasse vidit quod exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit. Cum vero prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente non tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde et plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant; sed tamen per eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinquant. Hinc est quod Paulus immunda quaedam sine pollutione comedentibus, sed imperfectis tentationis scandalum sua hac comestione moventibus dicit: Videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis (I Cor. VIII, 9). Et rursus: Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (Ibid., 11, 12). Hinc est quod Moyses cum diceret: Non maledices surdo, protinus adjunxit: Nec coram caeco pones offendiculum (Levit. XIX, 14). Surdo quippe maledicere, est absenti et non audienti derogare: coram caeco vero offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed tamen ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere. |