Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Liber regulae pastoralis
Pars secunda
|
_________________________________________________________
|
|
Caput X.
Quae esse debet rectorisdiscretio correptionis et dissimulationis,fervoris et mansuetudinis.
Sciendum quoque est quod aliquando subjectorum vitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda; aliquando et aperte cognita, mature toleranda, aliquando vero subtiliter et occulta perscrutanda; aliquando leniter arguenda, aliquando autem vehementer increpanda. Nonnulla quippe, ut diximus, prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda; ut cum delinquens et deprehendi se cognoscit et perpeti, has quas in se tacite tolerari considerat, augere culpas erubescat, seque se judice puniat, quem sibi apud se rectoris patientia clementer excusat. Qua scilicet dissimulatione bene Judaeam Dominus corripit, cum per prophetam dicit: Mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns (Isaiae LVII, 11). Et dissimulavit ergo culpas, et innotuit, quia et contra peccantem tacuit, et hoc ipsum tamen quia tacuerit dixit. Nonnulla autem vel aperte cognita, mature toleranda sunt, cum videlicet rerum minime opportunitas congruit, ut aperte corrigantur. Nam secta immature vulnera deterius infervescunt, et nisi cum tempore medicamenta conveniant, constat procul dubio quod medendi officium amittant. Sed cum tempus subditis ad correptionem quaeritur, sub ipso culparum pendere patientia praesulis exercetur. Unde bene per Psalmistam dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3). In dorso quippe onera sustinemus. Supra dorsum igitur suum fabricasse peccatores queritur, ac si aperte dicat: Quos corrigere nequeo, quasi superimpositum onus porto.Nonnulla autem occulta subtiliter sunt perscrutanda, ut quibusdam signis erumpentibus, rector in subditorum mente omne quod clausum latet, inveniat, et interveniente correptionis articulo, ex minimis majora cognoscat. Unde recte ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8). Ubi mox idem propheta subjungit: Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete (Ibid. 9, 10). Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi acutis inquisitionibus duritiam cordis aperire? Quem cum fodisset, apparuit ostium; quia cum cordis duritia vel studiosis percunctationibus, vel maturis correptionibus scinditur, quasi quaedam janua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic sequitur: Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic (Ibid.). Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui, discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illicite cogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio (Ibid.). In reptilibus cogitationes omnino terrenae signantur, in animalibus vero jam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent, animalia autem magna parte corporis a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationes volvuntur in mente, quae a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; et per semetipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete (Ezech. VIII, 10). Scriptum quippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Recte ergo post animalia, idola describuntur, quia etsi honesta actione nonnulli jam quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur, Depicta erant; quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, quasi in corde depingitur quidquid fictis imaginibus deliberando, cogitatur. Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum occulta abominatio demonstratur; quia nimirum uniuscujusque peccati prius signa forinsecus, deinde janua apertae iniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur Nonnulla autem sunt leniter arguenda: nam cum non malitia, sed sola ignorantia vel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno moderamine ipsa delicti correptio temperetur. Cuncti quippe quousque in hac mortali carne subsistimus, corruptionis nostrae infirmitatibus subjacemus. Ex se ergo debet quisque colligere qualiter alienae hunc oporteat imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi si ad increpationis vocem ferventius rapitur, oblitus sui esse videatur. Unde bene Paulus admonet, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Ac si aperte dicat: Cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quod es; ut in increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat timet.Nonnulla autem sunt vehementer increpanda, ut cum culpa ab auctore non cognoscitur, quanti sit ponderis, ab increpantis ore sentiatur. Et cum sibi quis malum quod perpetravit levigat, hoc contra se graviter ex corripientis asperitate pertimescat. Debitum quippe rectoris est supernae patriae gloriam per vocem praedicationis ostendere, quanta in hujus vitae itinere tentamenta antiqui hostis lateant aperire, et subditorum mala quae tolerari leniter non debent, cum magna zeli asperitate corrigere; ne si minus contra culpas accenditur, culparum omnium reus ipse teneatur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem (Ezech. IV, 1). Statimque subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Eique ad munitionem suam protinus subinfertur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem. Cujus enim Ezechiel propheta nisi magistrorum speciem tenet? Cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.Sancti quippe doctores sibi laterem sumunt, quando terrenum auditorum cor, ut doceant, apprehendunt. Quem scilicet laterem coram se ponunt, quia tota illud mentis intentione custodiunt. In quo et civitatem Jerusalem jubentur describere; quia praedicando terrenis cordibus curant summopere quae sit supernae pacis visio demonstrare. Sed quia incassum gloria patriae coelestis agnoscitur, nisi et quanta hic irruant hostis callidi tentamenta discantur, apte subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Sancti quippe praedicatores obsidionem circa laterem, in quo Jerusalem civitas descripta est, ordinant, quando terrenae menti, sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Nam cum unumquodque peccatum quomodo proficientibus insidietur ostenditur, quasi obsidio circa civitatem Jerusalem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum debent innotescere qualiter vitia impugnent, verum etiam quomodo custoditae nos virtutes roborent, recte subjungitur: Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae virtutes quibus resistant vitiis demonstrat. Et quia, crescente virtute, plerumque bella tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis tentationis enuntiat. Et contra Jerusalem castra erigit, quando rectae intentioni audientium hostis callidi circumspectas et quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Atque arietes in gyro ponit, cum tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et virtutum murum perforantes innotescit. Sed cuncta haec licet subtiliter rector insinuet, nisi contra delicta singulorum aemulationis spiritu ferveat, nullam sibi in perpetuum absolutionem parat. Unde illic adhuc recte subjungitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem. Per sartaginem quippe frixura mentis, per ferrum vero increpationis fortitudo signatur. Quid vero acrius doctoris mentem, quam zelus Dei frigit et excruciat? Unde Paulus hujus sartaginis urebatur frixura, cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Et quia quisquis zelo Dei accenditur, ne damnari ex negligentia debeat, forti in perpetuum custodia munitur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et civitatem ponitur; quia cum nunc fortem zelum rectores exhibent, eumdem zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent; ne tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione dissoluti. Sed inter haec sciendum est quia dum ad increpationem se mens doctoris exasperat, difficile valde est ut non aliquando et ad aliquid quod dicere non debet erumpat. Et plerumque contingit ut dum culpa subditorum cum magna invectione corripitur, magistri lingua usque ad excessus verba pertrahatur. Cumque increpatio immoderate accenditur, corda delinquentium in desperatione deprimuntur. Unde necesse est ut exasperatus rector, cum subditorum mentem plus quam debuit percussisse considerat, apud se semper ad poenitentiam recurrat; ut per lamenta veniam in conspectu veritatis obtineat, ex eo etiam quod per zeli ejus studium peccat. Quod figurate Dominus per Moysen praecipit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet; ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur et apprehendat eum, et percutiat animam ejus (Deut. XIX, 4, 5). Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta convertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit et occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat; quia si ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit; quia cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo proculdubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus venia fides, spes, et charitas abscondit. |