|
Conspectus quaestionum
|
I.
|
Quaestio est, utrum ad cognitionem requiratur ipsius rei existentia aut non-ens possit esse obiectum intellectus.
|
II.
|
Secundo quaeritur, utrum, quidquid certitudinaliter cognoscitur cognitione intellectuali, cognoscatur in aeternis rationibus vel in lumine primae veritatis.
|
III.
|
Tertio quaeritur, utrum cognoscendo accipiat seu recipiat species a rebus an formet de se vel habeat in se.
|
IV.
|
Quarto quaeritur, utrum intellectus humanus singularia intelligat.
|
V.
|
Quinto quaeritur, utrum anima cognoscat semet ipsam et habitus, qui in ea sunt, per essentiam suam an per actus tantum.
|
VI.
|
Sexto quaeritur, utrum intellectus coniunctus possit intelligere sive cognoscere substantias separatas.
|
VII.
|
Septimo quaeritur, utrum intellectus in statu viae possit tantum elevari per donum gratiae, quod videat Deum per essentiam.
|
VIII.
|
Octavo quaeritur, utrum intellectus possit elevari ad videndam divinam essentiam sine raptu sive alienatione ab actibus sensitivis.
|
IX.
|
Nono quaeritur, ad quam potentiam magis pertineat ratus, ad intellectum vel affectum, et quae magis in raptu elevetur.
|
X.
|
Decimo quaeritur, utrum intellectus quantum ad suum actum ligetur per corporis infirmitatem et ineptitudinem.
|