Matthaeus ab Aquasparta
ca. 1240 - 1302
|
Quaestiones disputatae de cognitione
|
________________________________________________________________
|
|
Quaestio XDecimo quaeritur, utrum intellectusquantum ad suum actum ligetur per corporisinfirmitatem et ineptitudinem.
―――――――――
Quod non, ostenditur:
(1) Quoniam, si ligatur, non nisi ex duplici causa potest contingere: aut, quia concernit phantasma, aut propter curam corporis. Sed non, quia concernit phantasma, quoniam anima aliqua intelligit sine phantasmate, tu semet ipsam et habitus, qui sunt in ea; ergo saltem quantum ad illa non impeditur. Nec propter curam corporis, quia virtus etiam sensitiva non debilitatur ex corporis defectu. Unde dicit Philosophus: “Si senex acciperet oculum iuvenis, ita videret sicut iuvenis”; ergo multo minus debilitatur intellectiva. Ergo nullo modo intellectus quantum ad actum suum ligatur per corporis infirmitatem vel ineptitudinem.(2) Item sensus est vis magis concreta et alligata corpori quam intellectus. Sed sensus non ligatur per corporis infirmitatem vel laesionem, quod apparet, quia, quantumcumque phrenetici et furiosi, habent usum et actum sensuum. Ergo multo minus ligatur intellectus.(3) Item illud, quod vigorat et roborat intellectum, intellectum non impedit, sed magis expedit in actu suo, quia, quanto potentia est validior, tanto in agendo efficacior. Sed infirmitas corporis vigorat et corroborat mentem. Ergo et cetera. – Probatio minoris est per Apostolum, qui dicit II Cor. 12, 10: Quando infirmior, tunc fortior sum. Et certum est, quod loquitur de infirmitate corporali et fortitudine spirituali. Ergo et cetera.(4) Item illius potentiae, cuius actus impedit actum intellectus, defectus actus non impedit, sed expedit. Sed actus potentiarum sensitivarum impedit actum intellectus. Ergo defectus actus illarum potentiarum expedit actum intellectus. – Probatio minoris est per Augustinum VII Super Genesim, ubi dicit, quod, quando mens vult aliquod verum pure intelligere, avertit se a sensibus corporis tamquam non sibi adiumento, sed impedimento existentibus; et Dionysius De mystica theologia in 1 cap. docet contemplativos relinquere sensus et sensibilia; ergo et cetera.(5) Item inter passiones sensitivae partis somnus non impedit; ergo et cetera. – Probatio minoris est per Augustinum De immortalitate animae cap. 13, qui volens ostendere, quod anima est immortalis et a corpore non dependet, accipit ex hoc argumentum, quod in somnis aliqui contexunt veras rationes; et licet sint falsae circumstantiae, ut locus et persona, cum qua disputatur, tamen verae sunt rationes. Sed rationes contexere est actus intellectus; ergo actus intellectus in somnis non impeditur.(6) Item triplex est gradus potentiarum secundum magis et minus materiae corporali colligatarum et a corpore dependentium, scilicet sensus, imaginatio et intellectus; et sensus, quia maxime alligatus est materiae, ideo propter corporis vel organi laesionem totaliter impeditur in actu suo; imaginatio, quia minus est alligata et magis elongata est a corporali materia, minime impeditur; ergo cum intellectus nullo modo a corpore dependeat, nullo modo per corporis infirmitatem impeditur.(7) Item maior est colligantia et dependentia imaginationis ad sensum quam intellectus ad imaginationem. Sed imaginatio propter impedimentum sensus nullo modo impeditur, immo tunc magis viget; ergo intellectus minus impeditur ex impedimento imaginationis.(8) Item, quia dicebatur, quod phantasia non impeditur, quia retinet speciem imaginabilem corrupto organo sensus, obiciebatur secundum doctrinam Augustini XV De Trinitate cap. 21: “In homine est quaedam memoria, quam pecora non habent, et in ea res intelligibiles continentur, quae nullo sensu in eam venerunt.” Et 5 cap. eiusdem libri dicit, quod memoriae tribuimus omne, quod scimus, si inde non cogitamus, intelligentiae vero ipsam actualem considerationem. Igitur si imaginatio, quia habet species praesentes apud se, potest habere actum suum, ergo multo magis potest habere intellectus.(9) Item, quia respondebatur, quod, licet memoria habeat et retineat species intelligibiles factas per lumen intellectus agentis intellectas in actu, tamen oportet aspicere phantasma et comparare et conferre speciem rei exteriori, opponebatur: Quoniam secundum Augustinum aliqua sunt in anima per essentiam, quae per nullum corporis sensum ad animam intraverunt, ut patet in auctoritate praeallegata, et hoc idem dicit X Confessionum. Unde dicit, quod grammatica et logica sunt in anima per essentiam suam nec per aliquem sensum in animam venerunt. Ergo illa nullum habent phantasma nec est aliqua res extra, cui oporteat comparari; respicere autem eas in phantasmate alieno potius esset via erroris quam cognitionis. – Rursus species abstracta a phantasmatibus verius repraesentat rem quam phantasma; ergo non oportet aspici phantasma. – Ulterius aspiciendo phantasma aut abstrahitur species aliqua aut non. Si non, non plus cognoscis mediante phantasmate quam sine phantasmate. Si iterum abstrahitur species, hoc falsum est, quia species inde abstracta est; et secundum doctrinam Augustini “ex illa, quae est in memoria, gignitur simillima in acie cogitantis”, et intellectus non ad phantasma se convertit, sed ad speciem, quae est in memoria; ergo potest sine phantasmate intelligere.(10) Item, si intellectus ligatur ex corporis infirmitate, hoc non est nisi, quia est perfectio corporis; sed non est perfectio corporis; ergo et cetera. – Probatio minoris est, quoniam, si est perfectio corporis, aut essentialiter aut accidentaliter. Non accidentaliter, quia tunc forma humana esset forma accidentalis, quod falsum est. Si essentialiter, ergo, si desinit esse perfectio, desinit esse, quia dependet a suo perfectibili; hoc autem falsum est, quia anima est immortalis nec perit pereunte corpore; ergo non est perfectio corporis; ergo et cetera.(11) Item potentia, quae nullum organum seu partem corporis perficit, nullum impedimentum recipit propter organi alicuius laesionem. Sed intellectus nullum organum seu partem corporis perficit; ergo et cetera. – Probatio minoris est per Philosophum in III De anima, qui dicit, quod intellectus nullius partis corporis est actus.(12) Item actum, qui est in potestate et virtute animae, anima potest per se exercere sine corpore ita, quod impedimentum corporis nullum sibi praestat impedimentum. Sed actus intelligendi est in potestate et virtute animae; ergo et cetera. – Probatio minoris est per Avicenna m V Metaphysicae cap. 2, qui dicit, quod “intelligere est in virtute animae”.(13) Item non plus dependet potentia animae a corpore quam essentia. Sed essentia animae propter corporis infirmitatem non impeditur a corporis perfectione; ergo minus impeditur potentia ab operatione. – Maior videtur manifesta. Minor probatur sic: Quoniam certum est, quod homo infirmus non minus est homo quam homo sanus, ergo essentia animae non minus perficit corpus infirmum quam sanum.(14) Item secundum Augustinum anima habet duplicem portionem, scilicet inferiorem et superiorem, ita, quod secundum superiorem est imago Dei. Sed ratio imaginis consistit in actibus memoriae, intelligentiae et voluntatis; ergo secundum illam partem semper est in actu. Ergo si numquam propter infirmitatem aliquam desinit esse imago, ergo secundum illam partem propter nullius corporis infirmitatem vel laesionem desinit memorari, intelligere et velle.(15) Item si intellectus ligaretur propter corporis infirmitatem vel ineptitudinem, maxime ligaretur propter senium, quae est maxima infirmitas. Sed propter senium non ligatur. Ergo nec propter aliquam aliam infirmitatem. – Probatio minoris est per Scripturam sacram Iob 12, 12: In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.(16) Item esse et operari consequuntur se; ergo, quod non dependet ab alio secundum esse, non dependet ab alio secundum operari. Sed anima secundum esse a corpore non dependet; ergo nec secundum operari. Ergo actus eius propter corporis ineptitudinem non impeditur.(17) Item debilitatio et mortificatio corporis valet ad vivacitatem ingenii et intellectus; ergo debilitas vel infirmitas corporis non impedit actum intelligendi. – Consequentia plana est. Probatio antecedentis patet per Commentatorem super X Ethicorum, qui dicit, quod sapienti sufficiunt aqua et olera; ergo abstinentia valet ad sapientiam. Sed certum est, quod abstinentia debilitat organa corporis. Ergo et cetera.(18) Item, quod impedit aliquid per sui indispositionem, vel totaliter illud tollit vel saltem magis impedit per sui corruptionem. Ergo si corruptio non tollit aut impedit, immo potius expedit, ergo nec indispositio impedit. Sed corporis corruptio totalis non tollit nec impedit, immo expedit actum intelligendi, quoniam anima separata vivacius et efficacius intelligit. Ergo infirmitas corporis actum intelligendi non impedit.(19) Item ad actum intelligendi non plus requiritur, quam quod phantasma moveat intellectum, et per lumen intellectus agentis abstrahatur species intelligibilis, qua formetur intellectus possibilis. sed nulla aegritudo impedit, quin phantasma moveat intellectum. Ergo nulla aegritudo impedit actum intelligendi.
Contra:
(20) Algazel tractatu 4 suae Philosophiae dicit, quod virtus intelligibilis impeditur ab apprehendendo propter infirmitatem, quae est in complexione corporis, quia anima occupatur circa curam eius et retrahitur a parte intelligibilium. Ergo et cetera.(21) Item Philosophus I De anima: “Intellectus corrumpitur quodam interius corrupto.” Et certum est, quod non quantum ad essentiam, quae incorruptibilis est. Et hoc idem dicit ibidem Philosophus. Ergo quantum ad actum intelligendi; ergo propter corruptionem organi phantastici corrumpitur actus intelligendi.(22) Item tres distinguuntur cellulae cerebri a medicis et ab illo auctore De differentia spiritus et animae: anterior, quae deservit imaginativae sive phantasiae, et dicitur phantastica; posterior, quae deservit memorativae sive memoriae, et dicitur memorialis; media, quae deservit rationali, et vocatur logistica. Si igitur rationalis habet organum determinatum in media parte cerebri, ergo per laesionem et infirmitatem illius organi impeditur ab actu suo.
Responsio:
(23) Dicendum, quod de intellectu possumus loqui duobus modis: vel derelicto suae naturali virtuti vel assumpto ab aliqua virtute supernaturali. Si assumpto ab aliqua virtute supernaturali, angelica vel divina, non est necesse eum ligari quantum ad actum suum per aliquam corporis ineptitudinem vel indispositionem. Facile enim est angelis, non solum bonis, sed etiam malis, commixtione sui cum spiritu nostro quadam sua praepotenti virtute sua visa nobis communicare; et modus alias explicatus est. Facile est etiam assumere spiritum nostrum ad videnda visa corpori similia; “et si ad hoc bonus arripuerit spiritus, facit fideles mysteria loquentes aut accedente intelligentia veros prophetas; si autem malus, arreptitios vel falsos prophetas.” Sed cum animus assumitur ad talia videnda, ut non corpus, sed corporum similitudines vel visa similia corporibus se noverit cernere, divinae admonitionis indiget adiutorio. Deo autem multo facilius est animam ipsam elevare non tantum ad regionem corporalium visionum, sicut vidit Moses rubum ardere et non comburi, Ex. 3, 2; nec tantum usque ad regionem visionum imaginariarum vel spiritualium, sicut Petrus vidit animalia in disco, Act. 10, 11-12, vel Ioannes vidit illas figuras in apocalypsi, sed etiam sublimare mentem usque ad regionem visionum intellectualium, qua ipsae res intelligibiles intellectualiter pura intelligentia videantur, sicut fuit raptus Paulus usque ad tertium caelum, quo vidit facie ad faciem divinam essentiam, II Cor. 12, 2. Et de iis est doctrina Augustini XII Super Genesim fere per totum. Istae autem revelationes magis solent in somnis fieri, in quo regulariter solet intellectus ligari, quam in vigilia, forte propter quadruplicem rationem. Una est propter animae ad interiora recollectionem; secunda propter sui occultationem: qui posuit tenebras latibulum suum; tertia est propter animae supra se ipsam sublimationem: in somno enim magis agitur homo quam agat, et in tali revelatione anima magis se habet in ratione patientis quam agentis; quarta est propter quandam mortis imaginem: somnus enim, dum medium tenet inter mortem et vitam, similis est morti, in quo est quasi quidam recessus a vita huius mundi, de qua dicitur Ex. 33, 20: Non videbit me homo et vivet.(24) Si autem loquamur de intellectu suae propriae naturali virtuti derelicto, sic manifestum est, quod ligatur in actu suo et impeditur ex corporis ineptitudine, laesione vel mala dispositione, et hoc docet experientia. Sed tamen modum videre et causam difficile est valde et occultum. Quamvis autem multi modi et causae a diversis assignentur, possumus tamen ad praesens quadruplicem assignare rationem: – Quoniam actus intelligendi est actus intimus et unitus, est actus tranquillus et quietus, est actus certus et discretus. – Quia est actus intimus et unitus, ideo impeditur propter animi distractionem et quasi extraneam occupationem. – Quia est actus tranquillus et quietus, ideo impeditur propter animi perturbationem. – Quia est actus certus et disceretus, ideo impeditur propter phantasmatum obnubilationem et confusionem. Animus autem distrahitur, perturbatur et inquietatur, obnubilatur phantasmatibus ex corporis ineptitudine et indispositione vel propter corporalis organi laesionem, propter animae et corporis naturalem colligantiam et unionem ad hominis constitutionem.(25) Prima igitur ratio est ex eo, quod actus intellectus est intimus et unitus et ad quem maxime necessaria est animae intentio, et ideo impeditur propter distractionem et extraneam occupationem. Ex corporis autem indispositione necessario mens distrahitur et occupatur circa corpus, et circa corpus ferri potest tanta intentione, tantum distrahi et occupari, ut sui et suorum interiorum oblita, actum intellectus nec etiam in sui cognitione possit habere. Unde Augustinus XIV De Trinitate cap. 5 admiratur et alios in admirationem inducit de animabus parvulorum in tanta demersorum rerum ignorantia, ut, etsi se nosse credendae sint, tamen se cogitare non possint. Cuius ratio est, ut ibidem dicit, “propter nimiam intentionem in res corporeas, quas tanto maiori, quanto noviori coepit delectatione sentire”. Signum autem est huius intentionis, quod “sic avida est in sui novitate istius lucis hauriendae, ut, si infans iaceat, ubi possit lumen nocturnum aliquod intueri, vix inde cervix possit inflecti, et ex hoc fiunt pueri frequenter strabones”. Sic igitur, ut ibidem dicit, non solum in hunc, sed “in alios sensus ita se coartant animae parvulorum, ut, quidquid per carnem aut offendit aut allicit, hoc solum abhorreant aut appetant, sua vero interiora non cogitent”. Huius etiam signum est, quod frequenter ratio vehementia doloris aut delectationis adeo absorbetur, ut in actum exire non possit; et hoc apparet in delectatione carnali, quae est in actu coniugali, ubi ratio omnino absorbetur.(26) Secunda ratio sumitur ex eo, quod actus intellectus est actus quietus et tranquillus, et ideo impeditur propter animi perturbationem et inquietationem. In sedendo enim et quiescendo fit anima sciens et prudens. Ex infirmitate enim et laesione vel passione seu turbatione corporis tamquam naturalis et proprii organi et instrumenti anima perturbatur adeo, ut actum illum tam tranquillum omnino exercere non possit. Hoc apparet in parvulis propter cerebri fluxibilitatem, in dormientibus propter turbationem cerebri ex fumositatibus et vaporibus ad cerebrum ascendentibus; apparet maxime in furiosis, in quibus propter cerebri laesionem et turbationem anima adeo turbatur, ut ab actu intelligendi omnino impediatur. Hoc ostendit elegantissime Augustinus VII Super Genesim cap. 6 dicens: “Cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento impediri offenditur; et haec offensio dolor vocatur.” Et post: “Denique cum haec eius tamquam ministeria vitio quolibet seu turbatione omnino deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et ministris movendi, tamquam non habens, cui adsit, abscedit. Si autem non ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur eius intentio tamquam conantis redintegrare labentia nec valentis. Et in quibus rebus turbatur, inde cognoscitur, quae pars ministeriorum in causa sit, et si potuerit, medicina succurrat.” Hanc eandem rationem ponit Algazel tractatu 4 suae Philosophiae, ubi dicit, quod occupata circa curam corporis infirmi retrahitur a parte intelligibilium, et ideo impeditur in actu intelligendi. Si autem quaeratur, quare magis ex laesione cerebri quam alterius membri turbatur, ratio est, quia cerebrum est nobilissimum membrum et instrumentum motuum et actionum animalium.(27) Tertia ratio sumitur ex eo, quod actus intellectus est actus certus et discretus, et ideo impeditur propter phantasmatum confusionem et obnubilationem. Est autem certus actus intellectus, ut dicit Augustinus 83 Quaestionum quaest. 34: “Quisquis aliquam rem aliter, quam ea res est, intelligit, non intelligit.” Et hoc ipso discretus est; nam si non est discretus, non est certus. Nullus enim cognoscit rem, quid est, nisi sciat pariter, quid non est. Ex dispositione autem corporis phantasmatibus perturbatis et confusis versatur anima circa phantasmata et adeo confunditur et obnubilatur, ut discernere nequeat similitudines rerum a rebus nec species a corporibus, immo omnino accipiat similitudines et species pro rebus. Et hoc dicit Augustinus X De Trinitate cap. 6: “Viget quippe in ea iudicium discernendi corpus, quod foris relinquit, ab imagine, quam de illo secum gerit, nisi cum ita exprimuntur eaedem imagines tamquam foris sentiantur, non intus cogitentur, sicut dormientibus vel furentibus accidere solet.” In dormientibus enim ac furiosis adeo exprimuntur ex memoria species sive imagines rerum et sic expressae obiciuntur animi aciei, “ut nec ratio eas discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogitetur”, ut dicit Augustinus XI De Trinitate cap. 4. – Rationem autem istius assignat Augustinus eleganter ibidem et XII Super Genesim cap. 8. Quamvis enim talis deceptionis “causa sit a corpore, tamen non ea corpus exhibet: Nec enim habet vim, ut formet aliquid spirituale, sed sopitis viis intentionis, vel ab interiori compage turbatis seu etiam interclusis per somnum vel per aliquam cerebri laesionem, viis, inquam, intentionis dirigentis motum sentiendi, ut ad exteriora sentienda ferri non possit; quoniam anima a motu suo cessare non potest nec amittit vim suam, tanta expressione format sibi similitudines corporum et adeo super ipsas corporum imagines convertitur, ut non possit discernere species a rebus, immo similitudines et rerum species pro rebus accipiat et dormiens vigilare sibi videatur”. – Quare autem magis cum sopitis sensibus, ut oculis, quam exstinctis vel clausis ita exprimuntur huiusmodi imagines, et intentio sic convertitur super ipsas, ratio est, quam Augustinus assignat ibidem, quoniam in vigilante, quamvis oculi sint exstincti vel clausi, et ideo non patet aditus ad exteriora sentienda, “sola impeditur corporalium perceptio”, et “quia non intercluditur via sentiendi , quae a cerebro dirigitur usque ad oculos, quia non est causa in sede cerebri, cum usque ad loca oculorum pervenerit, quia non exseritur foras, ibi remanet ita, ut vigilare se sentiat”. Et ideo non impeditur iudicium discernendi speciem a re neque imaginem corporis a corpore, et idcirco “cogitantur imagines corporum, sed nullo modo pro eis habentur corporibus, quae exterius per oculos sentiuntur. In dormiente vero, quia via sentiendi in cerebro consopitur, quae intentionem ducit ad sensum, ideo in aliud aversa et in species sive similitudines rerum corporalium vehementer conversa, tamquam species corporales assumit, ut sibi dormiens vigilare videatur et similitudinem a re vel speciem a corpore non possit discernere”. Ita confunditur et impeditur iudicium discernendi, et inde est, quod magis dormientes quam vigilantes vident. Ergo, ut dicit Augustinus ibidem, dupliciter potest esse in corpore et ex corpore impedimentum corporalia sentiendi. “Si enim non sit nisi in ipsis aditibus et quasi ianuis sensuum, velut in oculis, in auribus ceterisque sensibus, sola impeditur perceptio corporalium, non autem intentio sic avertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum. Si autem causa est intus in cerebro, unde diriguntur viae ad ea, quae foris sunt sentienda, ipsius intentionis sopiuntur, turbantur vel intercluduntur viae, quibus nititur anima in ea, quae foris sunt intuenda vel sentienda, quam vim quoniam anima non amittit, tanta expressione format sibi similia, ut imagines corporum vel rerum corporalium a corporalibus discernere non valens, utrum in illis an in istis sit, nesciat. Tantum valet ipsa animae intentio, utrum perducatur usque ad sensus, licet clausos, an in ipso cerebro, unde in hoc nititur anima, alia causa existente, in aliud avertatur.” Eadem ratio et causa est in phreneticis et in dormientibus, et consimiles sunt visiones phreneticorum et somniantium. Nam utriusque causa in cerebro est, licet diversimode.(28) Quarta ratio est propter naturalem animae et corporis unionem ad hominis constitutionem, et ista est causa radicalis et originalis omnium aliorum. Ideo enim anima ex dispositione corporis aut distrahitur aut turbatur aut confunditur vel obnubilatur phantasmatibus, quia ad corpus naturaliter inclinatur, cum quo constituit vere unum, quod est unum per essentiam; propter quod omnes operationes sunt coniuncti, licet aliquae conveniant coniuncto ratione alterius partis. Quaedam enim conveniunt homini ratione animae, sicut ratiocinari, intelligere et iis similia; quaedam ratione corporis, sicut uri, secari, augeri: non enim augetur nisi corpus; quaedam ratione utriusque, ut sentire. Nam, ut dicit Augustinus XII Super Genesim cap. 10, “sentire non est animae vel corporis, sed animae per corpus”. Illas igitur operationes, quae sunt coniuncti ratione utriusque partis, ita anima exercet in corpore, quod non nisi in corpore et per corpus; ideo corpori communicantur. Unde dicimus: Oculus videt, et auris audit, et manus tangit. Illas vero operationes, quae sunt coniuncti ratione alterius partis, ut animae, sicut ratiocinari et intelligere, non communicantur corpori, et sic anima exercet eas in corpore, quod non per corpus sive per organum corporeum, et ideo sine corpore. Unde homo intelligit et anima, non corpus. Tamen, quia, ut dictum est, anima corpori unitur ut substantialis perfectio, ad quod naturaliter inclinatur, cum quo facit et constituit vere unum, cuius sunt omnes operationes, sicut esse pendet ab utroque, sic et operari. Quamvis igitur esse animae a corpore simpliciter non dependeat, tamen esse in corpore, cum quo unum facit, ex corpore dependet, quoniam exigit debitam dispositionem ex parte corporis, utpote debitam harmoniam et complexionem, qua soluta et corrupta anima abscedit et desinit esse homo. Ita, quamvis intelligere non dependeat simpliciter ex corpore, quia non per corpus, immo sine corpore praedictam exercet operationem, tamen, quamdiu anima est in corpore faciens et constituens cum corpore vere hominem, qui intelligit, requirit et exigit debitam dispositionem, qua corrupta vel turbata desinit intelligere, ut, sicut congrua dispositio respondet existentiae, ita debita dispositio respondeat operationi intellectuali. Illa autem dispositio consistit et attenditur quantum ad nobilissimos spiritus, qui sunt in organis nobilissimis corporis, cuius modi est cerebrum, quod, ut praedictum est, est instrumentum omnium actionum et motuum animalium. Et sicut prius est esse quam operari et prius aliquid desinit operari quam esse, ita prius est dispositio in corpore ad esse quam ad operari et prius solvitur dispositio ad operari quam ad esse. Prius enim anima est in corpore, quam intelligat, sicut prius est homo quam intelligens, de lege communi, et prius desinit intelligere, quam desinat esse homo, quia prius solvitur dispositio ad operari quam ad esse, sicut apparet in infantibus et senibus. Quod autem actus intelligendi exigat dispositionem ex parte corporis, signum est, quoniam secundum corporis dispositiones et aptitudines diversas, et maxime cerebri, sunt homines expeditiores et impeditiores in actu intelligendi et hebetiores et acriores, obtusiores et perspicaciores. Et propterea, ut dictum est, propter ineptitudinem vel infirmitatem corporis et laesionem maxime cerebri et perturbationem impeditur et ligatur intellectus quantum ad operationem suam intellectualem, prout dispositio congrua tollitur ad illum actum vel simpliciter vel ad tempus, quod contingit in parvulis, dormientibus, furiosis et phreneticis.
Iis visis patet responsioad argumenta pro magna parte; sedtamen in eorum solutione declarabiturmelius veritas quaestionis:
(29) Ad primum dicendum, quod, ut dictum est, istud impedimentum vel ligatio non contingit propter concretionem vel aspectum ad phantasmata, quia intellectus habet actum aliquem sine phantasmatibus, nec propter debilitationem virtutis intellectivae, sed propter distractionem, occupationem, perturbationem et obnubilationem ex corporis infirmitate et phantasmatum deordinatione.(30) Ad secundum dicendum, quod minor argumenti illius est falsa; sensus enim ligatur ex laesione organi, sicut visus oculo eruto vel exstincto; quantum ad sensum tactus redditur homo stupidus ex laesione nervorum. – Vel dicendum, quod hoc non est solum propter potentiae alligationem, sed propter operationis perfectionem. Quanto enim operatio perfectior, tanto facilius recipit impedimentum, et quia operatio intellectus perfectior est quam sensus, ideo citius impeditur suppositis causis praedictis.(31) Ad tertium dicendum, quod spiritus roboratur ex corporis infirmitate per accidens; nam corpore manente in naturali dispositione quanto fortius, tanto aptius ad operationes animae. Sed quia, ut dicit Apostolus Gal. 5, 17, caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem, et haec sibi invicem adversantur eo, quod ex debilitate corporis enervatur et remittitur concupiscentia, quia debilitatur caro, quae est hostis spiritus, per accidens dicitur spiritus roborari. Et huic attestatur Avicenna et Algazel, qui dicunt, quod “post quadraginta annos vigorantur vires intellectuales”. Sed hoc est propter diminutionem passionum, quae, quia abundant in iuvenibus, impediunt actum intelligendi.(32) Ad quartum dicendum, quod actus virium sensitivarum et sunt adiumento et sunt impedimento: adiumento quidem in via acquisitionis; sine actu enim illarum virium nullam notitiam acquireret in corpore existens; impedimento autem in perfecta operatione, quia actus virium illarum distrahunt et obnubilant mentis serenitatem. Et tunc dico, quod defectus potest duobus modis contingere: aut virtute mentis, utpote quando vigore quodam assurgit et attollit se usque in apicem sui, et iste defectus expedit. Alio modo contingit ex laesione vel infirmitate organi corporalis, et hoc modo impedit, quoniam anima, quae est perfectio corporis, necessario intendit corpori infirmo, et ideo distrahitur et perturbatur, et propterea impeditur.(33) Ad quintum dicendum, quod in somno ligatur actus intellectus; propter quod nihil imputatur dormienti, ut vult Augustinus XII Super Genesim. Sed aliquando contingit, quod homo non plene dormit nec viae intentionis a cerebro ad sensus plene sunt consopitae; et tunc, sicut potest quis, licet non plene, habere actum sensuum, sicut dicit Philosophus De somno et vigilia, quod in somnis aliqui audiunt, sic habent semiplene actum intellectus. Aut si ponamus eos plene dormire, quod contexant veras rationes et versus conficiant, hoc non est ex actu deliberato, sed vel ex naturali inclinatione vel casu; quod apparet, quoniam, si aliquando veras rationes et versus edant, tamen frequentius deficiunt.(34) Ad sextum dicendum, quod argumentum illud deficit in pluribus: – primo, quoniam, sicut sensus est virtus alligata organo et ab eo dependens, ita et imaginativa; – secundo, quoniam, sicut ex laesione organi impeditur actus sensus, ita et actus imaginationis; unde sicut corrupto organo sensus, sensus totaliter impeditur, laeso, aliquo modo impeditur: ita corrupto organo imaginativae omnino amittitur usus imaginationis, si esset possibile manente vita, tamen aliquo modo impeditur ex organi laesione; et quamvis videatur habere aliquem actum, ille actus est confusus et inordinatus nec debet nomine actus censeri; – tertio, quoniam non est simile dato, quod ita esset: eo enim, quod actus intellectus est perfectior, facilius impeditur, ut dictum est.(35) Ad septimum posset responderi, quod non est tanta colligantia imaginationis ad sensum, quanta intellectus ad imaginationem. Quamvis enim imaginatio nihil possit imaginari nisi, quod accepit per viam sensus, aut quantum ad totum aut quantum ad partes, quoniam, ut dicit Augustinus VI Musicae, impossibile est, quod caecus fingat imaginem coloris; tamen, quia organum phantasiae est instrumentum omnium actionum et motuum animalium, et in quo est dispositio, quae requiritur ad esse animae et operari in corpore, propterea secundum hunc respectum magis colligatur intellectus imaginationi quam imaginatio sensui. – Vel posset dici, quod, quamvis imaginativa nihil possit imaginari nisi, quod per corporis sensum recepit, tamen, quia habet vim retentivam specierum absente re potest negotiari circa illas, quantumcumque sensus laedatur.(36) Ad octavum dicendum, quod re vera secundum doctrinam Augustini oportet ponere memoriam intellectualem, in qua species intelligibiles continentur, et corpore existente bene disposito anima per illas species potest intelligere sine recursu ad phantasmata. Dum ex illis gignuntur simillimae in acie intelligentiae, unum verbum formatur, quod ad nullius linguam pertinet; tamen, quia, ut praedictum est, illo organo laeso et phantasmatibus perturbatis eo, quod phantasmata importune ingerunt se intellectui, confuse et inordinate, anima etiam propter curam corporis et occupationem, quia necessario intendit in corporis passionem, retrahitur a parte intelligibilium, non potest habere iudicium discretum nec actum completum.(37) Ad nonum patet responsio. Concedo enim, quod sine phantasmate potest intelligere, postquam species intelligibiles factae intellectae per lumen intellectus agentis repositae sunt in memoria intellectuali; nihilominus anima impeditur in actu intelligendi, quoniam non est illa ratio impedimenti, quia intellectus non intelligit sine phantasmate, sed aliae, quae assignatae sunt.(38) Ad decimum dicendum, quod intellectus est perfectio corporis essentialiter. Sed tunc distinguo, quod perfectio essentialiter potest duobus modis intelligi: uno modo essentialiter, id est quia non habet esse nisi ex eo, quod corpus perficit, sicut animae brutorum, quae cum corpore prodeunt et cum corpore intereunt; et hoc est falsum. Nam anima rationalis immortalis est, nec secundum essentiam a corpore dependet. Alio modo dicitur esse perfectio essentialis eo, quod per ipsam suam essentiam est perfectio corporis, non per aliquod accidens; et sic est verum. Propterea argumentatio non valet: In maiori enim accipit “essentialiter” primo modo, in minori secundo modo; et ideo non sequitur conclusio. – Vel potest dici, quod essentialis perfectio est et essentialiter, nec desinit esse perfectio. Quamvis enim actu non perficiat, tamen semper habet essentialem inclinationem ad perficiendum; ideo separata non habet perfectum naturae suae modum, immo propter istam inclinationem retardatur, “ne totaliter feratur in ipsum summum caelum”, ut dicit Augustinus XII Super Genesim in fine.(39) Ad undecimum dicendum, quod verbum Philosophi intelligendum est, quod “intellectus nullius partis corporis est actus”, id est non habet determinatum organum aliquod in corpore tamquam instrumentum, per quod operetur, immo habet operationem absolutam; tamen, quia est perfectio corporis, cum quo facit vere unum, ac per hoc operatio est coniuncti, exigit debitam dispositionem ex parte corporis secundum spiritus nobilissimos, qua impedita vel turbata necessario impeditur actus intellectus, ut visum est.(40) Ad duodecimum dicendum, quod actus intelligendi ita est in virtute animae, quod, licet non exserat illum per organum corporale, tamen eo, quod anima est perfectio corporis, ad quod naturaliter inclinatur, necessario recipit impedimentum ex corpore, propter curam, propter occupationem, propter perturbationem et propter indispositionem, ut praedictum est.(41) Ad tertium decimum respondendum est per interemptionem maioris. Quia enim ista tria secundum Dionysium 5 cap. De angelica hierarchia se habent per ordinem, substantia, virtus et operatio, et unum addit ad aliud, ideo plura requiruntur ad operationem quam ad potentiam et ad potentiam quam ad essentiam; et ulterior et amplior dispositio requiritur ad operari quam ad perficere; et ideo illa dispositione turbata aut impedita sic impeditur in operatione, quod non in perfectione.(42) Ad quartum decimum dicendum, quod ratio imaginis radicaliter et originaliter consistit in potentiis. promovetur in habitibus, completur in actibus; tamen non in actibus, ut actus sunt tantum, sed in ordine potentiarum ad actus; et quoniam, quantumcumque anima otietur vel impediatur ab actibus, semper remanet ordo et aptitudo ad actus, semper remanet ratio imginis.(43) Ad quintum decimum dicendum, quod immo in senibus ligatur et debilitatur actus intelligendi; quod patet, quia sunt multo hebetiores et fiunt aliquando omnino immemores. Incipit autem ista debilitatio in senio circa quadragesimum quintum annum. Quod autem dicit Iob senes et antiquos esse sapientes, hoc non est propter vigorationem virtutis aut actus intelligendi, sed magis propter sedationem passionum et propter longiorem experientiam.(44) Ad sextum decimum potest duobus modis responderi: primo, quia, ut dictum est, operari addit ad esse, plus requiritur ad operari quam ad esse; secundo, quoniam, sicut operari animae in corpore dependet a corpore eo, quod in corpore exigit debitam dispositionem, ita et esse debitam dispositionem requirit, qua soluta abscedit a corpore, et sicut separata habet esse, ita habet operationem.(45) Ad septimum decimum dicendum, quod ceteris paribus, quanto corpus sanius et fortius et robustius, tanto aptius est, quantum est de se, ad operationes animae; cuius signum est, quia in patria erit aptissimum et nullum praestabit animae impedimentum. Potest tamen contingere propter passiones, quae regnant in statu naturae corruptae magis in corpore sano et forti, quod impediatur anima in actibus intellectualibus; et ideo temperata abstinentia, quia valet ad exstirpandas passiones et concupiscentiam enervandam, per accidens valet ad actum intelligendi; abstinentia tamen immoderata, quia debilitat organa sensitiva, impedit actum intelligendi; unde vidimus propter immoderatam abstinentiam aliquos incurrere amentiam et factos furiosos.(46) Ad duodevicesimum dicendum, prout dictum est: Quamdiu anima est in corpore, sicut esse eius a corpore dependet et exigit in corpore debitam dispositionem, qua soluta abscedit, et tunc habet esse sine corpore, ita operatio animae, quamdiu est in corpore, quia est coniuncti, exigit in corpore debitam dispositionem, qua sublata operari non potest; si autem totaliter corrumpatur, quia separatur a corpore secundum esse, separatur secundum operari, et tunc operatur sine corpore.(47) Ad undevicesimum dicendum, quod, quamvis phantasmata importune se ingerant et offerant intellectui in aegritudine vel organi laesione, tamen confuse et inordinate; et quia impeditis viis, quibus intentio dirigitur ad exteriora sentienda, aversa anima ab exterioribus, tanta conversione convertit se super phantasmata, ut non possit discernere species vel similitudines a rebus, ideo impeditur iudicium, nec potest habere actum discretum et certum; et ideo nec actum intelligendi proprie, qui non est sine discretione. |