BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio IX

Nono quaeritur, ad quam potentiam magis

pertineat raptus, ad intellectum vel affectum, et

quae magis in raptu elevetur.

 

―――――――――

 

Quod intellectus, ostenditur:

 

(1) Ad illam pertinet actus, ad quam expediendam accommodatur habitus. Sed habitus vel quidquid illud sit, quod se habet per modum habitus, in raptu accommodatur ad expediendum intellectum; ergo raptus pertinet ad intellectum. – Probatio minoris est, quoniam, ut dicit Hugo I De sacramentis parte 10 cap. 1, “oculus contemplationis est excaecatus”, ideo necesse est elevari in raptu; ergo et cetera.

(2) Item raptus dicit quendam motum violentum et quasi contra naturam. Sed motus voluntatis est motus liber et spontaneus; ergo motus raptus nullo modo convenit voluntati. Sed aut pertinet ad voluntatem aut ad intellectum. Ergo et cetera.

(3) Item moveri sursum est per naturam levis; igitur illa potentia, quae levior est et agilior, magis sursum elevatur, et ea, quae est magis pigra, magis infirma, minus. Sed intellectus est magis levis et agilis quam voluntas vel affectus, et affectus sive voluntas magis est pigra et infirma; ergo et cetera. – Probatio minoris apparet per Augustinum super illud Psalmi Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas: “Videmus”, inquit, “nonnumquam, quam utiles sunt iustificationes Dei, sed infirmitate aliqua non desideramus. Praevolat enim intellectus, sequitur aut tardus aut nullus affectus.” Si igitur voluntas est infirma et tarda et intellectus praevolat, ergo et cetera.

(4) Item Augustinus X De Trinitate cap. 1: “Nihil diligitur nisi cognitum.” Certum est autem, quod potest cognosci aliquid non amatum. Sed quandocumque aliqua duo ita se habent, quod unum potest per se et cum alio, aliud non nisi cum alio, illud, quod potest per se et cum alio, efficacius et eminentius est quam illud, quod non potest nisi cum alio. Ergo intellectus multo eminentior, multo efficacior est quam affectus. Ergo magis elevatur. Ergo et cetera.

(5) Item in omnibus motibus animae intellectus est dux affectus. Sed ex duobus habentibus se per modum ducentis et ducti ducens tantum elevatur et amplius quam ductum, quia ubique praeit eum; ergo intellectus altius et magis elevatur quam affectus. Ergo et cetera.

(6) Item, sicut se habent visus et tactus inter sensus corporis, ita intellectus et affectus inter potentias mentis. Sed visus est nobilior inter sensus quam tactus; ergo intellectus inter potentias est nobilior et eminentior quam affectus. Ergo altius et sublimius elevatur.

(7) Item II Cor. 12, 1-4: Veniam ad visiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo raptum usque ad tertium caelum; et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Sed tam visio quam revelatio quam auditus arcanorum verborum ad intellectum spectat. Ergo et cetera.

(8) Item super illud Psalmi Ego dixi in excessu meo vel in ecstasi mea et cetera dicit Glossa: “Ecstasis dicitur hic, quando mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiritatione revelationis sursum assumitur.” Sed assumi ad revelationes – hoc est intellectus, non affectus. Ergo et cetera.

(9) Item illius potentiae est moveri ad aliquem terminum, cuius est illum terminum consequi. Terminus autem, in quem est raptus, de quo modo loquimur, est summum bonum, qui est finis ultimus. Sed consequi finem est intellectus, non affectus. Ergo et moveri in illud non est affectus, sed intellectus. – Maior manifesta est. Minor probatur: quoniam, si voluntas finem vel terminum consequitur, non consequitur nisi per actum suum. Actus autem voluntatis est duplex: Unus est appetere vel desiderare; sed quantum ad istum actum finem non consequitur, quia iste est rei futurae, non habitae, et absentis. Alius actus voluntatis est complacere vel delectari; sed nec quantum ad istum actum consequitur, quia iste praesupponit finem habitum et obtentum; et non nisi per actum intellectus. Ergo et cetera.

(10) Item, quandocumque aliquis actus convenit aliquibus duabus potentiis ita, quod uni per se, alii per aliam, magis et principalius convenit ei, cui convenit per se, quam, cui convenit per aliud. Sed moveri vel elevari convenit affectui per intellectum. Ergo et cetera. – Probatio minoris est, quoniam bonum non movet nisi apprehensum ab intellectu secundum Philosophum. Ergo et cetera.

(11) Item elevari in Deum est per assimulationem; nam, ut dicit Augustinus VII De Trinitate in fine, “similitudine acceditur ad Deum”. Sed mens magis assimulatur Deo per intellectum vel per actum intellectus quam per affectum vel per actum eius. Ergo magis elevatur in Deum. – Probatio minoris est per Philosophum in XI Metaphysicae, ubi dicit, quod primo non est nobilitas, nisi quia intelligit. Si autem nobilitas Dei est, quia intelligit, ergo nobilitas creaturae Deo conformis est assimulari sibi per intellectum. Ergo et cetera.

(12) Item in raptu est quaedam praelibatio futurae beatitudinis. Sed beatitudo magis consistit in notitia quam in laetitia. Ergo et raptus magis consistit in notitia, quae est actus intellectus, quam in laetitia, quae est actus affectus. – Probatio minoris est, quoniam beatitutdo est illud, quod principaliter et maxime est appetibile; sed notitia magis est appetibilis quam laetitia; ergo et cetera. – Probatio istius est, quoniam magis est appetibilis notitia cum tristitia quam laetitia cum errore. Quilibet enim magis appeteret scire patrem suum mortuum certitudinaliter, de quo tamen tristaretur, quam fratrem suum falso vivere, de quo tamen gauderet et esset deceptus. Tunc arguo: Secundum Philosophum in fine II Priorum vera notitia et error sunt opposita, laetitia et tristitia sunt opposita; et vera notitia cum tristitia est magis appetenda quam laetitia cum errore; ergo vera notitia simplicior magis est appentenda quam laetitia. Ergo et cetera.

(13) Item illa potentia magis rapitur, quae ab obiecto suo alienatur; sed intellectus alienatur, non affectus; ergo et cetera. – Probatio minoris est, quoniam affectus sive voluntas copulat, unit et separat sive disiungit intellectum a specie intelligibili; ergo ad intellectum magis pertinet alienari; ergo et cetera.

(14) Item, ut pluries dictum est, in raptu est quaedam praelibatio et praegustatio futurae beatitudinis. Sed actus beatitudinis et quantum ad incohationem et quantum ad consummationem pertinet ad intellectum. Ergo et cetera. – Probatio minoris: Quod enim quantum ad incohationem ad intellectum pertineat, patet per Avicenna m IX Metaphysicae cap. 2, ubi ponit quadruplicem virtutem inquisitivam boni et dicit, quod “purae bonitatis inquisitor est intellectus”. Quod vero quantum ad consummationem patet per eundem VIII libro in fine, ubi dicit, quod “ultima perfectio animae rationalis est, ut describatur vel fiat in ea saeculum intelligibile”.

(15) Item ad illam vim raptus magis pertinet, quae proprie et magis abstrahitur. Sed intellectus magis abstrahitur quam affectus, sicut patet eo, quod abstrahitur a sensibilibus et phantasmatibus; non sic affectus. Et quanto maior abstractio, tanto maior cognitio; et perfecta abstractio, perfecta cognitio; ergo raptus magis pertinet ad intellectum quam ad affectum et magis in raptu elevatur. Ergo et cetera.

(16) Item super illud Psalmi Ostendam illi salutare dicit Glossa Augustini, quod “visio est tota merces”. Sed, ut idem dicit Ad Paulinam De videndo Deo, “ad illud fuit raptus Mosis, quod filiis repromittitur”; illud autem est merces; ergo raptus est ad visionem potissime. Sed constat, quod visio pertinet ad intellectum; ergo et raptus.

 

 

Contra:

 

(17) Quandocumque aliquis actus vel perfectio convenit duabus potentiis, quarum una est perfectior, alia imperfectior, ille actus sive perfectio magis respicit et pertinet ad perfectionem. Sed elevatio, quae est in raptu, convenit intellectui et voluntati; voluntas autem est potentia sublimior et perfectior. Ergo et cetera. – Quod autem voluntas sit potentia multo sublimior et perfectior quam intellectus, patet per Anselmum De similitudinibus cap. 2, qui dicit, quod “omnes animae et corporis sensus aperiuntur ad imperium voluntatis, ut memoria ad memorandum, cogitatio ad cogitandum, intellectus ad discernendum”. Ergo voluntas sublimior est et perfectior inter ceteras potentias tamquam imperatrix. Ergo et cetera.

(18) Item Dionysius 4 cap. De divinis nominibus: “Ecstasim facit divinus amor non dimittens sui ipsius esse amatores, sed amandorum.” Sed ecstasis idem est, quod raptus. Ergo amor, qui pertinet ad voluntatem, facit ecstasim et raptum; ergo magis ad illam pertinet.

(19) Item, quanto potentia est liberior, tanto efficacior et elevatior. Sed voluntas liberior est quam intellectus, quia intellectus potest cogi per rationem, voluntas autem cogi non potest. Ergo voluntas est elevatior et efficacior potentia quam intellectus; ergo magis elevatur in raptu.

(20) Item, quanto mens est ardentior et purior, magis elevatur; ergo per illam potentiam magis elevatur, ad quam magis pertinet ardor et munditia. Sed ista est voluntas. Ergo et cetera. – Minor videtur esse manifesta. Maior probatur per Augustinum II De Trinitate cap. 17: “Illa est species, quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem, quanto mundiorem, tanto mundiorem, quantum ad spiritualia resurgentem, tanto ad spiritualia resurgentem, quanto a carnalibus morientem.” Ergo et cetera.

(21) Item experientia docet, quod illi, qui interdum rapti sunt et rapiuntur, magis rapiuntur per verba, quae pertinent ad affectum, quam ad intellectum, utpote quando audiunt loqui de passione dominica vel de dulcedine patriae caelestis, quam quando audiunt disputari altas quaestiones de Deo. Ergo videtur, quod raptus magis pertinet ad affectum quam ad intellectum.

(22) Item, quando anima movetur in Deum, aut propter Deum movetur aut propter se. Non propter se, quia ille motus vilis est et mercenarius. Ergo propter Deum. Ergo in eo actu, qui magis placet Deo et quem Deus magis approbat, magis in ipsum movetur. Sed iste est actus amandi, non videndi vel cognoscendi, quia Deus magis vult amari quam cognosci et magis placet sibi et magis approbat. Ergo in illo actu magis elevatur et magis appropinquat ad Deum.

(23) Item beatitudo est summum bonum creaturae rationalis; ergo quod facit magis bonum, facit magis beatum. Sed amare facit magis bonum quam videre vel intelligere; ergo et magis beatum. Ergo in actu amoris magis consistit beatitudo quam in actu cognitionis. – Quod autem amare faciat magis bonum, apparet, quoniam Augustinus XI De civitate Dei cap. 26 dicit: “Non dicitur vir bonus, qui novit, quod bonum est, sed qui diligit.” Et Ad Macedonium epistula 48 in numero epistularum: “Non faciunt bonos vel malos mores nisi boni vel mali amores.” Ergo et cetera.

 

 

Responsio:

 

(24) Circa istam quaestionem sunt plures modi dicendi. Quidam enim magni dixerunt, quod de raptu possumus loqui tripliciter, scilicet quantum ad causam, quantum ad essentiam et quantum ad concomitantiam sive redundantiam. Si quantum ad causam, sic potest pertinere ad vim appetitivam, quia ibi potest habere causam. Ex hoc enim, quod appetitus vehementer afficitur ad aliquid, potest contingere, ut ex violentia affectus ab omnibus aliis alienetur. Si autem loquamur de raptu quantum ad concomitantiam, sic etiam ad appetitum pertinere potest, inquantum in ipsum redundat aliquis effectus ex raptu, quando scilicet delectatur in iis, ad quae rapitur. Si vero loquamur de raptu quantum ad essentiam suam, utpote quantum ad id, in quod aliquis rapitur, sic proprie loquendo raptus pertinet ad intellectivam. Ad affectivam autem pertinere non potest; cuius ratio est, quoniam raptus est praeter propriam inclinationem eius, quod rapitur; ipse autem motus appetitivae virtutis est quaedam inclinatio in bonum appetibile; unde proprie loquendo ex hoc, quod homo appetit aliquid, non rapitur, sed per se movetur; et ideo raptus ad vim appetitivam sive affectivam non potest pertinere.

(25) Sed ista positio non habet magnam probabilitatem. Primo, quoniam raptus, ut magistri definiunt, est quaedam mentis elevatio ad aliquid supra naturam vi naturae superioris. Constat autem, quod vis amativa sive affectiva ad aliquid amandum et desiderandum elevatur supra naturam suam et vi superioris naturae; ergo ratio raptus vere et proprie convenit affectui sicut et intellectui. – Praeterea, quod dicit “raptum esse motum praeter propriam inclinationem eius, quod rapitur, iste autem motus non est praeter inclinationem voluntatis, quia sua inclinatione movetur in bonum amatum, intellectus autem est ille, qui praeter propriam inclinationem movetur in terminum raptus”, dupliciter deficit: primo, quia, sicut appetitus naturaliter inclinatur ad bonum amandum, sic intellectus naturaliter inclinatur ad verum cognoscendum, quia omnis potentia naturaliter inclinatur in proprium obiectum tamquam in finem; et sic qua ratione affectus non rapitur, nec intellectus. Deficit etiam, quoniam raptus, si sit praeter inclinationem naturalem potentiae, magis est praeter inclinationem voluntatis quam intellectus. Quod patet, quoniam voluntas magis est infirmata ex peccati originalis corruptione quam intellectus, quod insinuat Augustinus Super Psalmos in auctoritate allegata in contrarium, et cum hoc voluntas in natura corrupta non solum est corrupta corruptione culpabili, sed poenali, ex peccato originali. Ex inolita autem corruptione inclinatur ad bonum ut nunc, ad bonum commutabile. Intellectus autem non sic, et ideo sine gratia philosophi magis potuerunt elevari per naturam quantum ad intellectum quam quantum ad voluntatem, sicut manifeste apparet. Ergo maiori virtute opus est ad elevationem affectus ad amandum summum bonum quam intellectus ad cognoscendum summum verum. Propterea secundum rationem suam raptus magis pertinet ad vim amativam quam cognoscitivam. – Amplius non videtur bene intelligere nomen raptus. Raptus enim nomen in spiritualibus, quamvis sit translatum a raptu in corporalibus, non tamen secundum omnem modum, quia in corporalibus est motus violentus, in spiritualibus autem non est motus violentus, quia nullum violentum est delectabile; in raptu autem mens delectatur praecipue. – Rursus anima rationalis secundum omnem sui potentiam intellectualem nata est ferri in Deum, et ideo nullo modo potest esse motus violentus. Sed est motus, ad quem etsi natura rationalis, ut rationalis est, habet inclinationem, tamen illa inclinatio non sufficit, nisi adiuvetur vi superioris virtutis. Et ideo non inconvenienter dicitur rapi secundum utramque potentiam.

(26) Et propterea dico, quod raptus ad utramque pertinet potentiam, et utraque potentia in raptu elevatur; tamen principalius et perfectius pertinet ad potentiam affectivam sive amativam quam ad intellectivam. Sed ne procedamus in aequivoco, de raptu distinguendum est. Prout autem colligi potest ex verbis Augustini XII Super Genesim, raptus ex triplici causa potest provenire, scilicet ex vehementia passionis, ex vehementia imaginationis, ex vehementia devotionis. Ex vehementia passionis vel corporalis vel spiritualis. Ex vehementia passionis corporalis, sicut ex somno vel perturbatione cerebri alienatur quis et abstrahitur a corporis sensibus. In phrenesi enim et in somno intercluduntur viae spirituum deferentium intentionem sentiendi, et sic anima tanta conversione convertit se super species et similitudines rerum, quod accipit eas pro rebus. Ex vehementia vero passionis spiritualis, ut irae, tristitiae, timoris, gaudii, concupiscentiae. Hae enim passiones tam sunt fortes et vehementes in aliquibus, ut a sensibus corporis alienent. – Secundo contingit ex vehementia imaginationis, quando enim anima tam fortiter, tam vehementer intendit circa alicuius difficilis et ardui imaginationem, ut frequenter a corporis sensibus alienetur, et tanta vehementia convertitur super corporum similitudines, ut pro ipsis corporibus eas accipiat. Sed ad hoc, quod huiusmodi visio sit significativa, assumitur alicuius spiritus superioris virtute. “Cum autem ad hoc bonus arripit spiritus, facit fideles mysteria loquentes vel accedente intelligentia veros prophetas.” De his duobus modis nihil ad praesens, et de primo quidem, quia ex passione magis est casus quam raptus, magis ruina vel depressio quam elevatio mentalis; de secundo vero, quia communis est bonis et malis. – Tertio contingit vel provenit ex vehementia devotionis, ut videlicet, quando anima prae desiderio aeternorum liquescens et languens velut ebria, omnium et sui ipsius oblita et a semet ipsa deficiens secundum doctrinam Dionysii De mystica theologia, elevatur in Deum, alienata non tantum ab omni sensibili, sed ab omni phantastica similitudine, a sensibus et phantasia; sed hoc non virtute propria aut alicuius creati spiritus, sed virtute divina. Iste modus proprius est, et de hoc maxime loquuntur sancti. Hoc modo fuit raptus Paulus usque ad tertium caelum. Iste tantum bonorum est, non quorumcumque, sed perfectorum et perfecte amatorum, qui hoc amore ecstatico a semet ipsis deficientes et transeuntes in Deum possunt dicere: Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus, ut dicit Dionysius 4. cap. De divinis nominibus. Hoc modo dico raptum maxime et principaliter ad vim affectivam sive amativam pertinere. Cuius ratio ex quinque sumi potest.

(27) Et prima ratio sumitur ex parte obiecti moventis et elevantis potentiam. Obiectum istud est Deus ipse. In Deo autem est veritas et bonitas, et licet in ipso idem sint, tamen bonum sub ratione boni magis movet quam verum sub ratione veri, quoniam verum habet rationem luminis illustrantis, bonum habet rationem dulcedinis afficientis et reficientis; lumen movet spiritualem visum, sed dulcedo movet spiritualem gustum. Et quia amplior et intimior est mutatio, qua movetur gustus dulcedine, quam qua movetur visus lumine, ideo in raptu magis elevatur et intensius movetur affectus quam intellectus.

(28) Secunda ratio sumitur ex parte virtutis motae et elevatae. Vis enim nobilior, altior et principalior altius et elevatius movetur. Affectus autem est nobilior et principalior vis quam intellectus. Quod patet, tum quia ulterior; inter potentias enim tanto aliqua nobilior, quanto ulterior; affectus autem est potentia ulterior, et ad illam ceterae ordinantur, et habet se ad alias in ratione moventis et imperantis et in ratione finis, ut dicit Augustinus et Anselmus 4. cap. De conceptu virginali, qui dicit, quod voluntas ceteris potentiis imperat ut domina, et ideo peccatum omnium aliorum sibi imputatur. Tum ratione habituum perficientium utramque potentiam, quoniam habitus perfectivi affectus sunt nobiliores quam habitus perfectivi intellectus, ut patet de caritate et fide. Tum ratione obiecti, quia ratio boni, quod est obiectum voluntatis, altior est quam ratio veri.

(29) Tertia ratio sumitur ex parte ipsius motus vel ascensus. Hic enim motus, quo mens in Deum elevatur in raptu, non est per situs aut loci mutationem, sed per assimulationem, ut dicit Augustinus VII De Trinitate cap. ultimo: “Similtudine acceditur ad Deum, et dissimiltudine receditur.” Ubi igitur est maior assimulatio, maior est elevatio, sublimatio et accessus seu appropinquatio. Constat autem, quod motus affectus magis est assimulativus quam motus intellectus, immo non tantum assimulativus, sed unitivus et transformativus, ut dicit Hugo De arrha sponsae, quod “ipsa vi amoris transformatur amans in amatum”; et Augustinus VIII De Trinitate cap. 10: “Amor est vita quaedam copulans amantem cum amato.” Dionysius etiam dicit 4 cap. De divinis nominibus, quod omnis amor, sive naturalis sive animalis sive intellectualis, unitiva quaedam virtus est. Ergo per motum affectus magis elevatur mens in Deum quam per motum intellectus.

(30) Quarta ratio sumitur ex parte movendi. Modus enim movendi intellectus est per quandam receptionem et apprehensionem vel speciei intelligibilis vel veritatis intellectae. Modus autem movendi affectus est se in suum obiectum protendere et per quandam protensionem se extra se dilatare; affectus autem sic dilatatus et protensus nimio amore excedit, et hoc amore excessivo rapitur supra semet ipsum et fertur in ecstasim et penetrat et intrat, quo vis intellectiva non attingit, immo affectu ingrediente intellectus foris remanet. Unde Hugo tractans illud 7 cap. Angelicae hierarchiae de Seraphim Mobile eorum semper circa divina et incessabile et calidum et acutum et superfervidum dicit: “Dilectio supereminet scientiae et maior est intelligentia. Plus enim diligit quam intelligit, et intra dilectio et appropinquat, ubi scientia foris stat. Nec mirum, quia semper dilectio amplius praesumit et ingerit se sine cunctatione. Propterea acutum habet et liquidum penetrans omnia et impetum sequens ardentis desiderii nec dissimulare valens, donec ad amatum perveniat.” Dionysius etiam docet De mystica theologia “ignote ascendere”, quia amor excedit intellectus naturam.

(31) Quinta ratio sumitur ex parte finis. Raptus enim videtur ordinari ad duo, scilicet ad cognitionem, non tantum ad speculativam et visualem, sed practicam et experimentalem, et ad degustationem et quandam praelibationem divinarum dulcedinum et ad experiendum aliquid illius futurae felicitatis, quietis et pacis, quae exsuperat omnem sensum, Phil. 4, 7. Introducitur enim mens in sanctuarium Domini, in cubiculum et thalamum sponsi, ubi astringitur castissimis eius amplexibus et degustat, quam suavis est Dominus, atque inebriatur ab ubertate domus Dei, ut raptim quasi praelibans et degustans vehementius et ardentius feratur in amorem et desiderium aeternae beatitudinis, quia illa dulcedo similis illi est et illius generis. In istius autem designationem non tantum fuit raptus Paulus usque in tertium caelum, id est intellectualem visionem, sed etiam in paradisum, id est in illam ineffabilem divinae dulcedinis degustationem. Unde potest dici raptus vel, quia raptim et quasi momentanee afficiens mentem nec ibi potest diu immorari, vel, quia non virtute propria, sed vi superiori, id est divina, trahitur et elevatur supra semet ipsam. Et hoc dicit Augustinus XII Super Genesim cap. 11: “Porro, si quemadmodum raptus est a corporeis sensibus, ut esset in illis similitudinibus corporum, quae spiritu videntur, ita et ab iis rapiatur, ut in illam quasi regionem intellectualium visionum subvehatur, ubi sine corporis similitudine perspicua veritas cernitur.” Et post: “Una ibi et tota virtus est amare, quod videas, et summa felicitas habere, quod amas. Ibi beata vita in fonte suo bibitur, unde aspergitur aliquid modicum huic humanae menti.” – Sed omni auctoritate et ratione circumscripta experientia docet hoc idem. Experiuntur enim sancti, elevati et exercitati his mentalibus sursum-actionibus se magis elevari et mente excedere secundum affectum quam secundum intellectum. Docet nihilominus experientia, quod viri contemplativi interdum elevantur, rapiuntur et alienantur non solum a sensibus, sed etiam ab imaginatione, nec tamen in illa elevatione aliquam novam suscipiunt revelationem, sed tamen experiuntur et degustant divinae bonitatis dulcedinem; et dum redeunt, dicunt se nihil vidisse, sed tantum fuisse absorptos quadam suavitate.

(32) Propterea dico indubitanter, quod raptus, prout provenit ex vehementia devotionis, non tantum pertinet ad intellectum, sed potius et principalius et perfectius ad affectum, non solum per causam aut per concomitantiam aut redundantiam, sed per essentiam.

 

 

Ad argumenta:

 

(33) Ad primum argumentum in contrarium dicendum, quod, quidquid sit illud, quod in raptu infunditur, vel habitus vel quidquid sit, non tantum accommodatur ad expeditionem et elevationem intellectus, sed affectus, et magis. Et propterea actus vel motus ille non tam ad intellectum pertinet quam ad affectum. – Quod obicit de Hugone, quod “oculus contemplationis est excaecatus”, dico, quod, sicut oculus intellectus est excaecatus, ita pes affectus est obliquatus et incurvatus; et ideo, sicut intellectus indiget illuminatione, ita affectus rectificatione et inflammatione et elevatione.

(34) Ad secundum dicendum, quod, ut dictum est, raptus in spiritualibus non dicit motum violentum et contra vel praeter inclinationem naturae, sed supra. Elevatur enim mens ad illud, ad quod naturaliter inclinatur. Sed quia non potest per se et ex sua virtute, ideo vi potentiae superioris adiuvatur et attollitur sive assumitur, et hoc est rapi.

(35) Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur pro statu indevotionis et infirmitatis. Voluntas enim eo, quod est principium et causa peccati, ex peccato magis est infirmata quam aliae potentiae rationales. Et ideo contingit interdum, quod intellectus videt, quid faciendum sit, sed voluntas infirma et tepida non desiderat, quod videt agendum vel diligendum. Tamen voluntas de natura sua magis est nata moveri in Deum quam ratio vel intellectus, et ideo spiritus fervore concepto multo altius quam intellectus elevatur, ut visum est. Tamen perfecta illuminatio intellectus non est sine perfecto amore, sicut nec obscuritas aeris illuminatur, donec calor solis vapores consumat.

(36) Ad quartum patet responsio per Hugonem. Nam quamvis non possit aliquid diligi nisi cognitum, hoc est nisi aliquo modo cognitum, non tamen oportet, saltem in via, quod tanta sit cognitio, quanta dilectio, quoniam “dilectio semper magis praesumit et ingerit se sine cunctatione”. – Alias potest dici, quod minor est falsa, quoniam, sicut nihil diligitur nisi cognitum, ita nihil cognoscit vel cogitat animam, nisi velit cogitare et nisi voluntas imperet, quae imperat omnibus, secundum Anselmum; ac per hoc, sicut nihil voluntas diligit nisi intellectu dirigente, ita nec intellectus aliquid actu intelligit nisi voluntate movente et imperante.

(37) Ad quintum dicendum, quod intellectus et affectus simul currunt, et quamvis intellectus praeeat et affectus sequatur, tamen intellectus non intrat, immo foris remanet. Affectus autem ostenso sibi et indicato obiecto digibili praecedit, immo excedit intellectum et penetrat, ingreditur et unitur dilecto. Unde dicit Apostolus Phil. 4, 20: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum. Ideo docet beatus Dionysius “ignote ascendere”, et beatus Antonius dicebat, quod monachus non bene orat, si semet ipsum intelligit. – Vel dico, quod, quamvis intellectus sit dux affectus quantum ad cognitionem speculativam, quia necessario cognitio speculativa amorem praecedit, tamen affectus est dux intellectus quantum ad cognitionem practicam, quia affectus necessario praecedit experientiam.

(38) Ad sextum dicendum, quod non est simile de visu et tactu corporali et spirituali. Cuius ratio est, quoniam obiectum tactus corporalis est corporale et ideo materiale, obiectum autem visus immaterialius est. Propterea tactus depressior est quam visus. Sed obiectum tactus spiritualis et affectualis, maxime circa summum bonum, ita est immateriale sicut obiectum visus vel intellectus. Et quoniam ulterius magis intus penetrat et intimatur et adhaeret, propterea efficacius et elevatius movetur. Unde affectus animae dicit illud Cant. 1, 1: Osculetur me osculo oris sui.

(39) Ad septimum patet responsio, quoniam Apostolus utrumque circumlocutus est, et quod fuit ex parte intellectus, scilicet revelationes, visiones et iis similia, et quod fuit ex parte affectus et gustus, ut paradisum; sed de hoc minus locutus est, qui indicibilius est et plus experitur, quam possit cogitare vel exprimere.

(40) Ad octavum dicendum, quod Glossa illa, licet ponat inspirationem vel revelationem, quae respicit intellectum, tamen non excludit devotionem, degustationem vel exsultationem, quae respiciunt affectum.

(41) Ad nonum dicendum, quod argumentum illud supponit falsum, scilicet quod non sit nisi duplex actus voluntatis, scilicet appetitus, qui est non habiti, et delectatio vel complacentia, quae supponit iam habitum et obtentum. Quoniam principalis actus voluntatis est amare, qui est alius a desiderio et a delectatione, quoniam amor est causa delectationis; unde habent se sicut causa et effectus. Et hoc actu voluntas pertingit ad finem et consequitur, unitur et adhaeret ei perfectius quam per intellectum, immo nec actus intellectus potest esse perfectus circa Deum vel circa finem, nisi compleatur per actum affectus. Unde dicit Augustinus 83 Quaestionum quaest. 35: “Bonum, quod non amatur, nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse, quantum bonum sit, quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat, nec habet igitur, quod amandum est, qui non amat.” Ac per hoc ista consecutio vel obtentus summi boni incohatur in cognitione, sed perficitur in amore.

(42) Ad decimum dicendum, quod, ut iam dictum est, in omni actu adiuvant se et invicem subministrant intellectus et affectus, et secundum diversam rationem utraque potentia se habet aliquo modo per modum moventis et motae. Nam intellectus movet affectum per modum luminis dirigentis, sed affectus movet intellectum per modum domini imperantis et per modum ponderis inclinantis.

(43) Ad undecimum dicendum, quod, ut visum est, magis assimulatur Deo mens per affectum quam per intellectum, quia affectus habet vim non tantum assimulativam, sed transformativam. – Ad auctoritatem Philosophi dico, quod, cum dicit Philosophus: “Non est ei nobilitas, nisi quia intelligit”, illud “nisi” potest teneri consecutive vel exceptive. Si consecutive, tunc propositio est vera, et est sensus: Non est ei nobilitas, nisi quia intelligit, id est: Si non intelligeret, non esset ei nobilitas. Si autem exceptive, tunc est propositio falsa; est enim sensus: Non est ei nobilitas, nisi quia intelligit, id est solum propter hoc et propter nihil aliud est ei nobilitas; et hoc falsum est, quia in primo diligere est actus nobilis sicut intelligere. Et est simile, si ego dico: Creatura rationalis non est imago Dei, nisi quia intelligit. Si ‘nisi’ accipiatur consecutive, sensus est: Si non intelligeret, non esset imago Dei. Et istud est verum, quia, si non intelligeret, nec diligeret nec reminisceretur. Si autem exceptive, sensus est: Non est imago Dei propter aliquid aliud, sed solum propter hoc, quod intelligit. Hoc autem est falsum, quia alii actus sunt de ratione imaginis, scilicet meminisse et amare.

(44) Ad duodecimum dicendum, quod illa argumentatio in Deo non habet locum neque pro illo statu, quoniam ibi est perfecta notitia sine errore et perfecta laetitia sine tristitia, perfecta nihilominus laetitia sine errore et perfecta notitia sine tristitia. Et ideo non concludit, quod vera notitia summi boni sit magis appetenda vel eligenda quam eiusdem perfecta laetitia, quae est actus voluntatis.

(45) Ad tertium decimum dicendum, quod voluntas magis alienatur quam intellectus, quoniam per actum voluntatis quasi inebriatur mens et alienatur a semet ipsa. – Quod obicit: “Voluntas separat et coniungit intellectum cum suo obiecto”, dico, quod non quaelibet separatio est alienatio vel facit raptum. In illa autem separatione, qua intellectus ab omni corpore et corporea similitudine alienatur, quae est proprie raptus, ita alienatur affectus ab omni amore carnali et temporali. Et istud est non tantum alienari, sed etiam spiritualiter mori secundum Augustinum. Non nego tamen, quin ex parte voluntatis sit causa raptus, quoniam “ecstasim facit divinus amor” secundum Dionysium.

(46) Ad quartum decimum dicendum, quod beatitutdo incohatur, ut dictum est, in actu cognitionis. Unde concedenda est illa propositio Avicenna e, quae dicit, quod “intellectus est inquisitivus purae bonitatis”, sed tamen consummatur in actu amoris, ut dictum est. Quod ergo dicit Avicenna, quod “perfectio animae est, ut describatur in ea saeculum intelligibile”, dico, quod “saeculum intelligibile” vocat bona intelligibilia, prout complectuntur et bona pertinentia ad intellectum, ut cognitio Dei et substantiarum separatarum et nihilominus dilectionem et amorem verae pulchritudinis; sicut et intellectus aliquando nominat potentiam distinctam contra voluntatem, aliquando totam regionem superiorem, prout distinguitur contra partem sensitivam et complectitur intellectum et voluntatem. Vel dico, quod philosophi, quia nihil habuerunt de amore divino, nec aliquid gustaverunt spiritualium et affectualium consolationum, aliquid autem habuerunt de cognitione divinorum, propter hoc nullam fecerunt mentionem de felicitate affectiva, sed tantum speculativa.

(47) Ad quintum decimum dicendum, quod minor illius argumenti est falsa. Non tantum enim abstrahitur intellectus a phantasmatibus, sed abstrahitur affectus a carnalibus et mundialibus, quae non tam abstractio quam avulsio potest dici.

(48) Ad sextum decimum dicendum, quod, cum dicit Augustinus: “Visio est tota merces”, visio non accipitur praecise, sed prout complectitur et habet dilectionem annexam. Nam, ut dicit Augustinus I De Trinitate cap. ultimo, illud est tale bonum, quod non potest videri et non amari. Ideo autem magis attribuitur visioni quam dilectioni, quia est actus primus et praeambulus, ad quem alii actus sequuntur; et quia visio sola est propria illius status, dilectio autem est communis statui viae et patriae. Sed hic incohatur, ibi perficitur. Unde fides evacuabitur, sed caritas semper manebit, I Cor. 13, 8. – Alias potest dici, quod visio dicitur “tota merces” non per exclusionem amoris, sed visionis et cognitionis aliarum rerum quamrumcumque, quae non facit bonum nec beatum. Unde Augustinus V libro Confessionum cap. 3: “Numquid, Domine Deus veritatis, quisque novit illa, iam placet tibi? Infelix homo, qui scit illa omnia, te autem nescit. Beatus autem, si te scit, etiamsi illa omnia nesciat. qui autem te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te tantum beatus.”