BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio VIII

Octavo quaeritur, utrum intellectus possit elevari.

ad videndam divinam essentiam sine raptu

sive alienatione ab actibus sensitivis.

 

―――――――――

 

Quod sic, ostenditur:

 

(1) Quandocumque aliqua se habent per ordinem ita, quod secunda praesupponunt prima mutatione facta in secundis, non oportet mutationem fieri in primis. Verbi gratia secundum auctorem Libri de causis et suum commentatorem super 1 propositione vivum, sensibile et intellectuale se habent per ordinem, ita tamen, quod amoto intellectivo remanet sensitivum et amoto sensitivo remanet vivum. Sed actus sensus et intellectus se habent per ordinem ita, quod actus sensus prior est quam actus intellectus; ergo facta mutatione in intellectu remanere potest sensus in suo actu. Ergo quantumcumque intellectus elevetur, remanet sensus in actu. Sed rapi est abstrahi animam ab actibus sensuum. Ergo et cetera.

(2) Item maior est adhaerentia et dependentia accidentis ad subiectum quam sensus ad intellectum et e converso. Sed accidens potest esse sine subiecto et habere actum suum, sicut apparet in sacramento altaris. Ergo multo fortius intellectus praeter hoc, quod a sensibus abstrahatur, potest habere actum suum perfectum, hoc est videre Deum. Ergo et cetera.

(3) Item Augustinus II De Trinitate cap. 17 tractans illud Ex. 33, 20 Non videbit me homo et vivet dicit: “Illam faciem, id est Dei formam, in qua Filius non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo Patri, nemo potest videre et vivere, sive quia post hanc vitam, in qua peregrinamur a Domino, videbimus facie ad faciem, sive etiam quia nunc, inquantum Dei sapientiam, per quam facta sunt omnia, spiritualiter intelligimus, in tantum huic mundo morimur, ut deputantes nobis hunc mundum mortuum, nos quoque huic mundo moriamur, dicentes cum Apostolo Ad Galatas 14: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Hanc eandem sententiam et fere eadem verba ponit Gregorius XVIII libro Moralium super illud Iob. 28, 21 Sapientia abscondita est ab oculis omnium viventium. Igitur ad videndam divinam essentiam sufficit mori mundo. Sed mori mundo potest aliquis sine raptu, sicut viri perfecti, qui omnia propter Deum relinquunt. Ergo illi possunt Deum videre sine raptu.

(4) Item multo difficilius est simul ad diversa ferri secundum eandem potentiam quam secundum diversas potentias. Sed natura spiritualis secundum eandem potentiam simul ad diversa fertur; ergo multo fortius anima secundum diversas potentias ad diversa poterit ferri. Ergo simul Deum contemplari et exercere operationes virium inferiorum. – Maior manifesta est. Minor probatur per Augustinum, qui dicit IV Super Genesim cap. 13, quod angeli simul contemplantur rationes creaturarum in Deo, simul vident in propriis generibus, simul in se ipsis et ad laudem referunt creatoris. Et haec omnia simul potest natura angelica mirabili facilitate. Et post: “Simul hoc totum possunt, hoc totum faciunt. Simul igitur habent diem et vesperam et mane.” Certum est nihilominus, quia simul contemplantur et ministrant. Ergo et cetera.

(5) Item maior est colligentia sensus et imaginationis quam sensus et imaginationis ad intellectum. Sed ad elevationem imaginationis ad aliquam visionem imaginariam supra se non oportet abstrahi ab actibus sensuum, immo simul potest videre unum hominem per imaginationem et simul alium per sensum; ergo simul potest Deum videre per intellectum et actu exercere operationes sensus et imaginativae. – Probatio minoris apparet per Augustinum XII Super Genesim, qui dicit cap. 4: “Cum admixtione alicuius spiritus ita corporalium rerum exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur, manente tamen etiam in sensibus corporis intentione; sic videntur, quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus ita, ut simul cernatur et aliquis homo praesens oculis et absens alius spiritu tamquam oculis.” Ergo et cetera.

(6) Item, ut dicit Anselmus De casu diaboli cap. 12 in iis, quae immediate dependent a divina potentia idem est ea posse fieri, quod Deum ea posse facere, et non posse fieri, quod Deum ea non posse facere. Unde idem est mundum posse creari, quod Deum posse mundum creare. Sed elevari ad videndum divinam essentiam in statu viae est opus solius divinae potentiae; ergo non posse Deum videre sine raptu idem est, quod Deum non posse ad hoc elevare intellectum. Sed Deus hoc potest.Ergo sine raptu potest mens elevari ad Deum videndum. – Probatio minoris est, quoniam Deus potest omne illud, quod non implicat contradictionem vel defectum potentiae. Sed hoc non implicat contradictionem, quia fecit hoc in Christo; secundum eandem naturam enim contemplabatur continue divinam essentiam et exercebat operationes sensuales et corporales. Ergo et cetera.

(7) Item Deus potest videri ab intellectu creato per naturam suam; ergo potest videri sine raptu. Consequentia videtur esse manifesta. – Probatio antecedentis est, quoniam, quod aliquid non possit videri, hoc contingit ex duplici causa, scilicet propter defectum praesentiae vel propter defectum evidentiae. Sed Deus est praesentissimus animae; nam, ut dicit Augustinus VIII De Trinitate cap. 7 et III Confessionum cap. 3, Deus est interior intimo nostro et superior summo nostro. Est etiam evidentissimus, cum sit lux clara et pura. Ergo et cetera.

(8) Item Augustinus XIV De Trinitate cap. 8 dicit, quod “anima eo imago Dei est, quo capax eius est et particeps esse potest”, capax et particeps per cognitionem et amorem. Sed imago Dei est per naturam; ergo cognoscere et amare potest per naturam sine gratia. Ergo ad hoc non est necessarium rapi.

(9)  Item Gregorius in II libro Dialogorum cap. 24 narrat, quod, cum beatus Benedictus staret in oratione, “vidit lucem quandam fusam de caelo, ex qua nox sicut dies claruit”; et post dicit, quod in illa visione “totus mundus sub uno solis radio collectus ante oculos eius adductus est”. In illa nihilominus visione vidit animam Germani, Capuani episcopi, ferri in caelum. “Ad istud autem tantum miraculum volens sibi testem adhibere vocavit ter quendam diaconum nomine Servandum, qui vidit adhuc unam illius lucis particulam.” Ergo beatus Benedictus simul fuit elevatus ad visionem Dei et simul habuit visum sensuum, quia fratrem vovavit. Ne autem dicatur, quod Deum tunc non vidit, obviat Gregorius capitulo sequenti respondens Petro quaerenti, quomodo potuit hoc fieri, et dicit, quod “animae videnti creatorem angusta est omnis creatura. Quantumlibet enim parum de illa luce aspiciat, breve fit ei omne, quod creatum est, et dilatato sinu mentis supra totum mundum fit”.

(10) Item, si oportet animam rapi a corporalibus sensibus, hoc non est, nisi quia actus sensuum sunt impedimento actui intellectus. Sed actus sensuum non impediunt actum intellectus. Ergo et cetera. – Probatio minoris est, quia inferior vis non impedit superiorem; sensus est vis inferior intellectu; ergo et cetera.

(11) Item unitur natura corporea animae, unitur anima Deo. Sed natura corporea unitur animae manentibus dispositionibus corporalibus; ergo unitur anima Deo in visione manentibus dispositionibus suis. Sed disponitur per sensibilia, in quibus Deum contemplatur; ergo sic potest Deum videre, quod simul sensibilia contemplari.

(12) Item omnis perfectio secundaria, quo nobilior est, minus impedit subiectum suum quoad suum esse primum. Sed ista visio est secundaria perfectio intellectus. Ergo non impedit subiectum suum quantum ad suum esse primum. Sed suum esse primum est esse in corpore et corpus perficere. Ergo simul potest et Deum videre et corpus non minus perficere, ergo et exercere operationes corporeas.

(13) Item omnis res, quanto minus recedit a sua natura, tanto magis potest in operationes suas. Sed de natura animae est, quod perficiat corpus; ergo quanto magis corpus perficit, tanto magis potest videre Deum, quae est eius operatio praecipua. Ergo non oportet propter hoc alienari a corpore vel rapi.

(14) Item super illud II Cor. 12, 2 Raptum usque ad tertium caelum dicit Glossa: “Contra naturam.” Tunc quaero: A quo fuit iste raptus? Non ab anima, quoniam anima faciendo contra naturam peccat. Non a Deo, quoniam, ut dicit Augustinus VI Super Genesim et De vera innocentia, “auctor naturae tam non facit contra naturam quam contra semet ipsum non facit”. Ergo impossibile est, quod anima rapiatur; et supponimus, quod per gratiam potest videre Deum; ergo sine raptu.

(15) Item nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed sensus non est intellectui contrarius in actu suo, immo sibi subservit et adminiculatur. Ergo in videndo Deum a sensibus non impeditur; ergo nec oportet a sensibus alienari.

(16) Item si actus divinae visionis impedit actum sensus vel e converso, quanto actus intensior, tanto magis praestat impedimentum. Sed certum est, quod in patria actus divinae visionis erit intensior, et similiter actus sensus, quam possit esse in via. Sed in patria non se impedient invicem; ergo multo minus in via.

 

 

Contra:

 

(17) Richardus in suo Beniamin cap. 50 distinguens triplicem gradum divinae cognitionis quasi triplex caelum dicit: “Aliter siquidem videtur deus per fidem, aliter cognoscitur per rationem atque aliter cernitur per contemplationem. Prima visio ad primum caelum, secunda ad secundum, tertia ad tertium pertinet. Prima est infra rationem, secunda cum ratione, tertia supra rationem. Ad primum itaque et secundum contemplationis caelum homines sane ascendere possunt. Sed ad illud, quod est supra rationem, nisi per mentis excessum super se ipsos rapti numquam pertingunt.” Igitur et cetera.

(18) Item Augustinus XII Super Genesim cap. 11: “Nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, utrum in corpore an extra corpus sit, in illam non rapitur et subvehitur visionem. Ergo idem, quod prius. Idem Ad Paulinam.

(19) Item maior expeditio requiritur ad cognitionem apertam sive per essentiam quam ad cognitionem aenigmaticam. Sed ad cognitionem aenigmaticam, quae est per fidem, necessario requiritur abstractio a naturalibus rationibus. Ergo multo fortius ad visionem per essentiam requiritur abstractio a corporis sensibus.

 

 

Responsio:

 

(20) Cum raptus secundum sui statum completum, prout loquimur hic, sit quidam mentis excessus, quo mens ab omni corpore et corporea similitudine alienata ad videndam divinam essentiam elevatur vi naturae superioris, prout colligitur ex verbis Augustini XII Super Genesim, possumus loqui de ista elevatione duobus modis: vel quantum ad istius elevationis exigentiam vel quantum ad supernaturalem potentiam, cuius virtute fit ista elevatio.

(21) Si quantum ad potentiam supernaturalem, cuius virtute fit ista elevatio, dico sine praeiudicio, quod divina potentia, quae est immensae virtutis et cui non est impossibile omne verbum, posset mentem adhuc in carne mortali existentem elevare ad illam excellentissimam visionem absque omni alienatione a corporis sensibus vel imaginatione ita, quod simul videret Deum et exerceret sensuales et imaginarias operationes. Et quamvis hoc non sit multum bene intelligibile, tamen fatendum est; nam, ut dicit Augustinus Ad Volusianum 2 epistula in numero epistularum: “Fateamur Deum aliquid posse, quod nos fateamur cogitare non posse. In rebus enim mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis.” Et ratio est, quoniam Deus potest omne illud, quod contradictionem non implicat aut potentiae defectum, ut in opponendo dictum est. Hoc autem nec defectum potentiae implicat nec contradictionem, sicut apparet in Christo. Et sicut potuit in Christo, puto, quod posset in puro homine, quoniam anima Christi, quae erat creatura, exercebat illas operationes; nec est tutum limitare divinam potentiam et dicere: ‘Hoc non potest’, praesertim ubi non apparet manifesta contradictio.

(22) Si autem loquamur de ista elevatione quantum ad sui exigentiam, dico, quod, quantum est de sui natura et ratione, impossibile est mentem ad illam visionem excellentissimam elevari, nisi abreptam et alienatam secundum Augustinum ab omni corpore et corporea similitudine, ab omni actu sensus et imaginationis. Istius autem ratio ex quattuor colligi potest.

(23) Prima sumitur ex parte obiecti. Obiectum enim, ad quod videndum mens elevatur, est ipsa divina essentia in unitate Patris, Filii et Spiritus sancti, quod est tam altum, tam sublime, ut mentem oporteat supra semet ipsam elevari et super omnem sensibilem aut imaginariam similitudinem. Impossibile enim est mentem simul ferri ad oppositos terminos, sursum scilicet et deorsum, et ideo impossibile est simul ferri in Deum videndum, ad quod, quia supra naturam est, supra semet ipsam mentem elevari oportet et ferri in ista inferiora aut sentienda aut imaginanda. Et ideo dicit Augustinus IV De Trinitate cap. 19: “Cum aliquid aeternum mente capimus, non in hoc mundo sumus.” Et Gregorius II Dialogorum cap. 25 dicit, quod, “quando mens illuc elevatur, dilatato mentis sinu supra totum mundum fit”.

(24) Secunda ratio sumitur ex parte actus. Actus enim ille difficillimus est et arduissimus. Ideo oportet mentem toto impetu, toto conatu, tota virtute in semet ipsam uniri ad actum illum exercendum. Et quia ad actus sentiendi et imaginandi necessaria est intentio voluntatis, quoniam, ut dicit Augustinus XI De Trinitate fere per totum et maxime cap. 8, in actu apprehensionis necessaria est intentio voluntatis copulantis speciem rei apprehensibilis cum acie apprehendentis ita, quod, quando cessat copulatio, cessat et apprehensio sive cognitio, et quamdiu manet copulatio, manet cognitio; propterea in actu illo difficillimo et arduissimo, in quem necesse est tota virtute intendi, necesse est animam abstrahi et alienari ab omnibus his actibus, ubi necessaria est intentio voluntatis. Et idcirco beatus Dionysius De mystica theologia docet Timotheum dicens 1 cap.: “Tu autem, amice Timothee, circa mysticas visiones forti contritione et sensus derelinque et intellectuales operationes et omnia sensibilia et intelligibilia et omnia existentia et non existentia; et sicut est possibile, ignote consurge ad eius unitionem, qui est super omnem substantiam et cognitionem; et excessu tui ipsius et omnium irretentibili et absoluto, munde ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium cuncta auferens et a cunctis absolutus sursum ageris.” – Ulterius ille actus est actus purissimus et serenissimus; ideo necesse est mentem serenari et purgari ab omni eo, quod oculum mentis obnubilat et labefacit. Et quoniam imagines phantasmatum et rerum sensibilium serenitatem mentis obnubilant et sordidant, idcirco in illo actu tam puro tamque sereno necesse est animam abstrahi et alienari ab omni similitudine rerum corporearum ac per hoc ab actu virium sensitivarum. Et ista est doctrina Augustini XI De Trinitate cap. 8 et Dionysii ubi supra.

(25) Tertia ratio sumitur ex parte status. Status enim ille, si liceat statum nominare, quia parum licet ibi immorari, est status summae et omnimodae quietis, tranquillitatis et suavitatis. Ideo necesse est mentem abstrahi et alienari ab omni eo, quod potest eam perturbare et inquietare, ut in summo otio et silentio contempletur faciem Domini et audiat cum Paulo II Cor. 12, 4 arcana verba, quae non licet homini loqui. Et quoniam actus sensus et imaginationis et curae mundanae et forinsecae animam inquietant et perturbant sabbatum mentis, idcirco necesse est ab omnibus iis mentem abstrahi et alienari. Et haec est doctrina Gregorii V Moralium super illud Iob 4 cap. 12: Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius; dicit: “Cum divina aspiratio sine strepitu mentem sublevat, verbum absconditum auditur, quia sermo sancti Spiritus in aure cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus abscondat, interna non penetrat. Occultatur autem, ut audiat, et audit, ut occultetur, quia et substracta a visibilibus in visibilia conspicit et repleta invisibilibus visibilia perfecte contemnit.”

(26) Quarta ratio sumitur ex conexione et ordine potentiarum ad invicem. Vires enim sensitivae et intellectivae aut radicantur in eadem essentia, ut plerique dicunt, aut saltem ad invicem ordinantur ita, quod vis intellectiva omnibus imperat, omnes movet et secundum sententiam Philosophi III De anima cap. De movente et secundum doctrinam Anselmi De concordia gratiae cum libero arbitrio. Et ideo necesse est secundum Avicenna m, ut, quantum intenditur actus unius potentiae, nisi inquantum alteri subministrat et adminiculatur, actum alterius potentiae remitti. Quia igitur in actu illo divinae visionis intenditur actus potentiae intellectivae summa intensione, prout possibile est, necesse est omnino suspendi actum cuiuslibet potentiae sensitivae. Nam quantum anima intenderet in actum illum, tantum oporteret remitti actum alterum, scilicet divinae visionis. Hoc dicit plane Augustinus XII Super Genesim cap. 12 parum supra locum praeallegatum sic: “Tertium genus visionis, quod superius est non solum omni corporali, quo per corporis sensus corporalia sentiuntur, verum etiam omni illo spirituali, quo similitudines corporum spiritu et non mente cernuntur, tertium caelum appellavit Apostolus. In hoc videtur claritas Dei, cui videndae corda mundantur: non per aliquam corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem, sed facie ad faciem, qua Deus est, quidquid est, quantum eum mens ab omni terrena labe et ab omni corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest.” Idem dicit in epistula Ad Paulinam De videndo Deo in numero epistularum 62: “Potest”, inquit, “movere, quomodo ipsa Dei substantia videri potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud, quod dictum est ad Mosen: Nemo potest faciem meam videre et vivere, Ex. 33, 20, nisi quia potest humana mens divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam, antequam per istam mortem communem carne solvatur. Sic enim raptus est, qui audivit arcana verba, quae non licet homini loqui; ubi usque adeo facta est ab huius vitae sensibus quaedam intentionis aversio, ut sive in corpore sive extra corpus fuerit, nescire se diceret. Unde necesse est ab hac vita abstrahi mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur.”

(27) Sic ergo dico, quod, si loquamur de ista elevatione quantum ad divinam potentiam, quod Deus posset mentem ad illam visionem elevare et cum hoc anima inferiores operationes exercere. Si autem secundum illius elevationis actus exigentiam, dico, quod necesse est animam abripi et alienari ab actibus sensitivarum potentiarum, utpote imaginativae et sensitivae, quia in iis necessaria est intentio voluntatis; in actibus vero vegetativae, quia pure naturaliter movetur, nec intentio voluntatis necessaria est nec illi actus ita sunt propinqui et cognati actibus intellectualibus, ideo ab huiusmodi actibus non oportet fieri abstractionem, nisi quatenus aliquo modo redundant in organa sensitiva; utpote cum vel per nimiam exinanitionem per actum caloris naturalis agentis in proprium subiectum et consumentis humidum radicale debilitantur organa ita, quod interdum efficiuntur aliqui furiosi per nimiam abstinentiam, vel cum propter superfluitatem ascendunt fumi et vapores ad cerebrum et perturbant caput et imaginationem, ut apparet in crapula et ebrietate.

 

 

Iis visis ad argumenta in contrarium

respondendum:

 

(28) Ad primum dicendum, quod mutatio illa potest duobus modis intelligi, scilicet secundum defectum et secundum excessum. Si secundum defectum, dico, quod facta mutatione in intellectu non oportet fieri mutationem in sensu; unde impedito actu intelligendi adhuc manet actus sentiendi. Si autem secundum excessum, quoniam virtutes sunt conexae et radicatae in eadem essentia animae rationalis aut saltem ad invicem ordinatae ita, quod inferiores subsunt superioribus et ad actus earum necessario requiritur intentio voluntatis, cum mens ad superiora elevatur, necesse est suspendi actus virium inferiorum. – Exemplum autem illius commentatoris non bene applicatur, quoniam non intelligit illam amotionem secundum rem, ut amoto intellectivo in eodem maneat sensitivum vel vivum, quia videmus contrarium; sed secundum intellectum, quoniam per intellectum possumus abstrahere intellectivum a sensitivo et intelligere sensitivum intellectivo amoto. Et tamen male exemplificat, quoniam auctor loquitur de causis primis et secundis, quia subtracta influentia causae secundae remanet influentia causae primae; et ipse exemplificat de formis, quarum una ab alia dependet et una ad aliam essentialiter ordinatur. Utrum autem in homine intellectivum, sensitivum et vegetativum sint diversae substantiae aut potentiae, non est praesentis inquisitionis.

(29) Ad secundum dicendum, quod nec est similis adhaerentia nec est similis dependentia sensus ad intellectum et e converso et accidentis ad subiectum; et cum hoc potius videtur argumentum concludere oppositum quam propositum. Volumus enim, quod intellectus possit esse, immo sit sine actu sensus. – Ulterius, si per divinam potentiam ad invicem separarentur ita, quod per se subsisterent, haberent actus suos per se, sicut accidentia habent in sacramento altaris.

(30) Ad tertium dicendum, quod Augustinus et Gregorius non assignant causam totam et praecisam, sed causam remotam. Ex hoc enim, quod mens per contemptum mundanorum et carnalium quasi spiritualiter mundo moritur, disponitur, ut ad illam visionem elevetur. Sed hoc non sufficit, nisi cum hoc mens ab imaginatione et sensibus alienetur, ut dicit Augustinus.

(31) Ad quartum dicendum, quod non est simile de natura angelica per lumen gloriae elevata et dilatata quodammodo, ut possit plura sinul capere et actu considerare, et non tam vi sua quam vi Verbi illustrantis ad omnem cognitionem, et de natura humana adhuc misera, licet ad momentum ex dono spirituali elevata et evecta ad illum gradum sublimem contemplationis. – Adhuc non est simile, quoniam, licet ibi sit una potentia, illa libera est nec sibi ipsi repugnat, et ideo per gratiam consummatam sublimata potest in diversa. Sed in homine sensus adversantur intellectui, ut dicit Apostolus Gal. 5, 17: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem, et haec sibi invicem adversantur; et ideo necesse est ad hoc, quod intellectus vacet operationibus intellectualibus, abstrahi ab operationibus sensualibus.

(32) Ad quintum dicendum, quod non est simile. Quamvis enim magis sint istae duae potentiae ad invicem colligatae, tamen actus ille intellectus, de quo loquimur, multo est sublimior et difficilior quam actus imaginationis, et propterea magis requirit animae intentionem; quam dum ad superiora convertit, oportet, quod eam abstrahat ab inferioribus. – Alias potest dici, quod non plene convertebatur, nec ad speciem imaginatam nec ad speciem visam, sed semiplene. Posset autem ita vehementer converti et intendere in aliquod imaginarium visum, quod nihil posset corporaliter videre.

(33) Ad sextum dicendum, quod, ut dictum est in principali solutione, Deus de plenitudine potestatis suae utique posset facere in quolibet homine puro, sicuti fecit in Christo; sed non est ita congruum fieri in quolibet. – Alias posset dici, quod non est simile, quoniam operationes suppositorum sunt, non naturae. In Christo autem unum solum fuit suppositum, in quo sustentabatur utraque natura et quod agebat omnes operationes secundum utramque naturam. Non est autem mirum, si Deus vel suppositum divinum, secundum diversas potentias animae sibi unitae, simul et semel agebat diversa.

(34) Ad septimum dicendum, quod, licet Deus sit praesentissimus animae et evidentissimus, quantum est de se, tamen non est neque praesens neque evidens in ratione obiecti visibilis, sicut nec lux praesentissima oculo caeci et evidentissima est praesens vel evidens in ratione obiecti; nec requiritur tantum ad visionem praesentia et evidentia ex parte obiecti, sed dispositio ex parte potentiae visivae.

(35) Ad octavum dicendum, quod anima eo, quod est imago Dei, habet potentiam cognoscendi et amandi Deum: potentiam, inquam, passivam sive receptivam, et hoc videtur dicere nomen capacitatis. – Habet et potentiam activam, sed insufficientem, nisi adiuvetur a potentia superiori, qua adiuta potest. Et ideo non inconvenienter dicimur posse; dicimur enim non inconvenienter posse, quod auxilio alterius possumus.

(36) Ad nonum dicendum, quod beatus Benedictus fuit elevatus usque ad contuitum divinae essentiae, ut videtur Gregorius insinuare, in illa ecstasi sive raptu. Dico tamen, quod visio divinae essentiae momentanea existit et modicum fuit in ea immoratus; in illo autem momento totum mundum sub se conspicere potuit. Dum autem fuit in illa visione, pro illo momento fuit abstracta mens eius ab omni actu virium sensitivarum, nec tunc aut vidit aut vocavit diaconum, sed visione elapsa, quia adhuc remanserat lux corporea, in qua vidit animam illius sancti episcopi ferri in caelum, ad testimonium miraculi vocavit illum suum diaconum Servandum.

(37) Ad decimum potest dici, quod minor illius argumenti est falsa. Frequenter enim superius ab inferiori impeditur, sicut rex ab uno comite. Posset tamen dici, quod superius et inferius interdum non habent conexionem nec colligantiam, sicut rex et miles alterius regni; et in iis inferior superiorem non impedit. Aliquando autem habent conexionem et colligantiam, et tunc, etsi non unde inferius, tamen unde colligatum et conexum cum superiori, impedit superius; ita est in sensu et intellectu.

(38) Ad undecimum dicendum, quod quaedam sunt dispositiones in fieri, quaedam in esse. Dispositiones in fieri non manent re completa sive perfecta, sicut non manet embryo adveniente anima et corpore perfecte formato. Dispositiones in esse manent, sicut manet organizatio et complexio. Ita dico ex parte ista, quod dispositio in esse contemplationis manet, sicut gloria et influentia divina; dispositiones autem, quibus anima manuducitur ad illam, non manent, ut consideratio creaturarum et similia.

(39) Ad duodecimum dicendum, quod perficere corpus non est primum esse animae; alias anima non haberet esse a corpore separata. – Amplius anima videns Deum non minus perficit corpus in esse primo, quia perficere, cum sit essentiae animae naturale, non exigit animae intentionem; sed exercere operationes sensitivas, quia intentionem animae necessario requirunt, cum anima elevatur ad Deum videndum, necesse est intentionem ab iis averti et abstrahi ac per hoc huiusmodi operationes suspendi.

(40) Ad tertium decimum dicendum, quod de corpore humano possumus loqui secundum duplicem statum, scilicet pro statu perfectae sanitatis et incorruptionis, cuius modi erit status gloriae; et pro illo statu habet veritatem, quod, quanto anima magis corpus perficiet, clarius Deum contemplabitur, quia nulla erit dispositio ex parte corporis, quae operationi animae repugnet, immo, “quod fuit sarcinae, erit gloriae”, ut dicit Augustinus XII Super Genesim. Si autem pro statu istius corruptionis et mortalitatis, in quo corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, ut dicitur Sap. 9, 15, non habet veritatem. Quanto enim anima magis intendit circa curam corporis, tanto minus potest ferri ad superiora, ut visum est.

(41) Ad quartum decimum dicendum, quod raptus ille non fuit contra naturam, sed supra naturam, nisi fortassis contra inclinationem naturae infirmae et corruptae. Alias argumentum non valet, quoniam id, quod dicit Augustinus: “Deus non facit contra naturam”, intelligendum est, quoniam, quidquid facit in natura, totum est naturale. Naturale enim est creaturae, ut in ea fiat, quidquid auctor naturae voluerit, “cuius utique voluntas cuiusque rei creatae natura est”, ut dicit Augustinus XXI De civitate cap. 8, quamvis interdum faciat supra usitatum cursum naturae.

(42) Ad quintum decimum dicendum, quod intellectus non impeditur a sensu in actu, in quo sibi adminiculatur et subministrat; impeditur tamen in actu illo, in quo intellectus supra semet ipsum elevatur nec a sensu adiuvatur; immo, quia necesse est intentionem mentis toto impetu illuc ferri, propterea necesse est ab actu sentiendi mentem abstrahi.

(43) Ad sextum decimum dicendum, quod actus sensus non impedit actum intellectus vel actus intellectus excludit actum sensus, quia actus, sed quia actus animae in corpore gravi et corruptibili; ideo, dum intentio animae illuc fertur, a superiori deflectitur, et dum ad superiora elevatur, ab inferiori avertitur. Ubi etiam erit corpus omnino oboediens operationibus animae, perfecte sanum et incorruptum, tunc actus sentiendi in nullo impediet actum intelligendi nec e converso, ut dictum est.