BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio VII

Septimo quaeritur, utrum intellectus in statu viae

possit tantum elevari per donum gratiae,

quod videat Deum per essentiam.

 

―――――――――

 

Et quod non, ostenditur:

 

(1) Magis excedunt divina intelligibilia simplicia et incorporalia quam intelligibilia simplicia et incorporalia sensibilia composita et corporalia. Sed secundum Dionysium 1 cap. De divinis nominibus intelligibilia simplicia incorporalia incontemplabilia sunt sensibilibus compositis et corporalibus; ergo multo magis divina intelligibilibus; ergo numquam intellectus tantum potest per gratiam elevari, quod Deum per essentiam videat.

(2) Item divina Scriptura inter alios facit mentionem de Mose in Veteri Testamento et de Paulo in Novo, quod Deum viderint. Sed isti non viderunt; ergo nec aliquis in vita ista, quantumcumque per gratiam elevatus, potest Deum videre. – Probatio minoris: Quod Moses non viderit, dicit Dionysius De mystica theologia 1 cap.: “Divinus Moses audit multarum vocum buccinas et vidit multa lumina, postea a multis segregatur et cum electis sacerdotibus divinarum ascensionum summitatem pertingit, quamvis per hoc quidem non sit cum Deo, et contemplatur non ipsum, sed locum, ubi est.” Quod autem nec Paulus viderit, dicit idem Dionysius in epistula Ad Dorotheum: “Divinus Paulus cognovisse Deum dicitur cognoscens illum super omnem existentem intellectum et cognitionem.” Sed cognoscere Deum existentem esse super omnem intellectum et cognitionem non est ipsum aperte videre. Ergo et cetera.

(3) Item Gregorius Moralium XVIII super illud Iob 28, 21 Sapientia abscondita est ab oculis omnium viventium enumerans Patres Veteris Testamenti dicit, quod “Iacob, qui Deum se vidisse testatur, Deum non nisi per angelum vidit. Moses nihilominus Deum non in se vidit; si enim Deum vidisset, non dixisset: Ostende mihi temet ipsum“. Et post: “Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris Deum, et tamen iuxta beati Iob sententiam Sapientia abscondita est et cetera, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis.“ Ex quo habetur, quod Moses non vidit et quod videri non potest.

(4) Item in quantacumque gratia et quantumcumque perfecta anima separetur, per illam Deum non potest videre; alias gratia viae et patriae essent omnino aequales, cum tamen secundum sanctos et doctores oporteat aut gratiam novam infundi aut eandem gratiam augmentari. Sed anima separata expeditior est in operationibus intellectualibus et efficacior quam anima coniuncta. Ergo per nullam gratiam, quantumcumque perfectam, potest Deum videre in vita ista.

(5) Item status patriae et status viae sunt omnino distincti ita, quod sunt incompossibiles nec simul possunt esse, nisi fortassis in Christo propter unionem naturae divinae cum humana. Ergo quod est proprium unius status, non potest alii statui convenire. Sed videre Deum per essentiam est proprium solius status patriae. Ergo impossibile est per quantumcumque donum gratiae Deum per essentiam videri in via.

(6) Item, quia dicebatur, quod illa visio non ponit in statu, quia conceditur quasi raptim et perfunctorie, et donum illud non per modum habitus manentis, obiciebatur: quoniam, qua ratione Deus potest illud donum ad tempus concedere, potest et continuare et per donum continuatum continuare visionem. Sed visio illa beatum facit; iste autem est status mortalitatis et miseriae; ergo simul et semel esset quis beatus et miser, simul status gloriae et miseriae, quod est inconveniens; ergo et illud, ex quo sequitur. Ergo per nullum donum gratiae potest elevari intellectus, ut Deum per essentiam videat.

(7) Item Damascenus lib. II cap. 24: “Impossibile est substantiam expertem esse propriae et naturalis operationis.” Sed operationes virium inferiorum, ut sensus et imaginationis, sunt incompossibiles cum illa sublimi contemplatione divinae visionis. Ergo, quamdiu anima utitur actibus virium inferiorum, nullo modo potest elevari ad illam visionem. Sed quamdiu intellectus coniunctus est, necesse est animam uti talibus operationibus secundum Damascenum. Ergo et cetera.

(8) Item, si Paulus vel aliquis sanctus in vita ista Deum per essentiam vidisset, numquam ab huiusmodi visione fuisset separatus. Sed fuit separatus. Ergo nullus sanctus in vita ista Deum per essentiam vidit. – Probatio consequentiae: Quaero enim causam separationis. Sed non est causa ex parte videntis, quod velit inde separari, quoniam in illa visione satiatur appetitus iuxta illud Psalmi: Satiabor, cum apparuerit gloria tua, nec ex parte Dei, quoniam divina bonitas, quae liberalissima est, numquam donum collatum alicui subtrahit sine culpa. Ergo et cetera.

(9) Item, quod omnino ponit extra statum viae, in statu viae conferri non potest. Sed visio Dei per essentiam omnino ponit extra statum viae. Ergo nullo modo potest in via concedi. – Probatio minoris est per illud, quod dicitur Ex. 33, 20: Non videbit me homo et vivet.

(10) Confirmabatur argumentum sic: Impossibile est simul esse in via et in termino. Sed videns Deum est in termino, quia, ut dicit Augustinus I De Trinitate cap. 8, “illa contemplatio promittitur nobis actionum omnium finis et aeterna perfectio gaudiorum”. Ergo impossibile est, quod existens in via Deum per essentiam videat.

(11) Item, qui videt Deum per essentiam, cognoscit de Deo, quid est. Sed in vita ista non potest de Deo cognosci, quid est. Ergo in vita ista non potest per essentiam videri. – Maior videtur satis manifesta. Minor probatur per hoc, quod dicit Ioannes Damascenus I libro cap. 4, quod “quid Deus est secundum substantiam, omnino incomprehensibile est”. Ergo et cetera.

(12) Item, sicut se habet visus corporalis ad videnda visibilia corporalia, ita se habet visus intellectualis ad videnda visibilia intellectualia. Sed visus corporalis non potest elevari ad videndum aliquid nisi per lumen suum naturale; ergo nec visus intellectualis potest elevari, ut videat aliquid nisi per lumen suum naturale. Sed per lumen naturale nostri intellectus Deus videri non potest. Ergo et cetera.

(13) Item dilectio et cognitio se consequuntur: Tantum enim quis diligit, quantum novit; ubi igitur est cognitio sive visio patriae, necesse est, quod simul sit ibi amor et caritas patriae. Sed in via ista impossibile est haberi caritatem patriae. Ergo impossibile est, quod videatur Deus per essentiam, quae est visio patriae. – Probatio minoris est, quoniam caritas est principium merendi; quamdiu autem quis est in via, est in statu merendi. In patria autem non est status merendi, nec caritas ibi erit principium merendi. Ergo impossibile est in via haberi caritatem patriae.

(14) Item Augustinus XII De Trinitate per totum distinguit duplicem portionem rationis: superiorem, quae deputatur contemplandis aeternis, inferiorem, quae deputatur temporalibus tractandis atque administrandis. Sed quanto anima magis est per gratiam ordinata, tanto melius administrat temporalia; quanto autem magis administrat temporalia, tanto minus contemplatur aeterna. Ergo quanto quis magis habet de gratia in vita ista, tanto minus potest Deum contemplari.

 

 

Contra:

 

(15) Num. 12, 7-8: Quis talis sicut Moses servus meus? Ore enim ad os loquor ei, et non per figuras neque per aenigmata Deum videt. Sed hoc est videre per essentiam. Ergo Moses vidit deum per essentiam, ergo et cetera.

(16) Item Gregorius XVIII libro Moralium: “A quibusdam in hac vita adhuc corruptibili carne consistentibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna dei claritas videri potest.” Ergo per donum gratiae elevantis potest Deus per essentiam videri in vita ista.

(17) Item, quod est alicui par vel aequale in natura, est par et aequale in intelligentia. Sed secundum Augustinum III libro De libero arbitrio “angelus et anima sunt natura pares, officio dispares”; ergo homo est aequalis angelo in intelligentia. Sed sancti angeli vident Deum per essentiam. Ergo homo potest videre Deum per essentiam, etiam ex naturalibus.

(18) Item Deus est causa universalis omnium ita, quod sua essentia est causa entium, sua vita causa viventium, sua bonitas causa bonorum; et hoc dicit Dionysius 4. cap. De divinis nominibus. Hoc dicit etiam Augustinus I libro De doctrina Christiana et XI libro Confessionum: “Quia est, sumus; et quia bonus est, boni sumus.” Sed nullus cognoscit effectum, nisi cognoscat causam. Ergo necessario, quicumque videt aliquod entium, videt divinam essentiam; ergo non tantum per gratiam, immo per naturam potest Deus videri per essentiam.

(19) Item philosophi cognoverunt deum per naturam in effectibus suis, ex quibus devenerunt in cognitionem causae. Sed certum est, quod gratia simpliciter clarificat et illuminat intellectum ultra lumen naturale. Ergo per gratiam simplicem potest videri, ultra quam viderunt philosophi per naturam. Sed hoc est videre Deum per essentiam. Ergo et cetera.

(20) Cum quaeritur, utrum per donum gratiae possit elevari intellectus in vita ista ad videndum Deum per essentiam, dico, quod hoc potest intelligi duobus modis, scilicet de lege communi et quantum ad gratiae habitum vel de privilegio speciali sive singulari et quantum ad specialem influxum. Si secundum legem communem intelligatur, per quodcumque donum gratiae intellectus in vita ista ad illam visionem non elevatur, licet ad illam forsitan disponatur. – Ad cuius declarationem intelligendum est, quod Anselmus in libro De libertate arbitrii cap. 3 distinguit quadruplicem potestatem, quae necessario ad visionem corporalem concurrit; et ita conformiter possumus in visione intellectuali intelligere. Ait enim: “Alia est potestas in re vidente, alia in re visibili, alia in medio, alia in impediente vel non impediente.” Verbi gratia: Potestas in re vidente est, quando habet potentiam visivam et organum sanum, quia neque lapis neque caecus videre potest. Potestas in re visibili est, quando obiectum est praesens et non excedit potentiam visivam; si enim sit potentia in vidente et si non sit praesens obiectum, non potest videre, utpote si quis haberet potentiam videndi montem, si mons non esset praesens, non posset mentem videre; eodem modo si obiectum esset improportionale visui, nam oculus vespertilionis lucem solis videre non potest. Potestas in medio est, quando adest medium et est sufficiens. Si enim sit potentia ex parte videntis et praesentia obiecti proportionalis ex parte visibilis, si desit medium, non potest videre, utpote si quis haberet potentiam videndi montem, si mons non esset praesens, non posset montem videre; eodem modo si obiectum esset improportionale visui, nam oculus vespertilionis lucem solis videre non potest. Potestas in medio est, quando adest medium et est sufficiens. Si enim sit potentia ex parte videntis et praesentia obiecti proportionalis ex parte visibilis, si desit medium, non potest videre, utpote si non sit lux; quidquid enim videtur, videtur in lumine, et ideo de nocte et in tenebris non possumus videre. Potestas in non impediente est, quando ex parte videntis est potentia, ex parte obiecti praesentia, ex parte medii vel lucis sufficientia, nec est aliquid prohibens aut impediens. Nam si aliquid interponatur inter rem visibilem et videntem, omnibus aliis concurrentibus non potest videre.

(21) Has quattuor potestates necesse est ad intellectualem visionem concurrere. Nam necessaria est ex parte videntis potentia disposita, ex parte obiecti praesentia proportionata, ex parte medii luminis sufficientia et exparte non impedientis nulla sit resistentia vel prohibentia. Omnes istas tamen potestates oportet intelligi ex parte videntis secundum alium et alium respectum. Sed ad visionem Dei per essentiam sive facie ad faciem ista quadruplex potestas deest; ex qua possunt sumi quattuor rationes.

(22) Et primo sumitur ratio ex defectu potestatis ex parte videntis. Nam etsi adsit potentia, quia intelligentia nata est ad Deum contemplandum et videndum hoc ipso, quod est Dei imago, eo enim imago Dei, quo potest cognoscere eum, a quo facta est, secundum Augustinum XIV De Trinitate, tamen est infirma, et ideo ad illam aeternam lucem contemplandam in sua claritate non est idonea, quia super defectibilitatem naturae superinducta est obscuritas poenae ex peccato originali contractae. Unde dicit Hugo 10 parte I libri, quod “oculus contemplationis est excaecatus”, qui ordinatur ad contuenda et videnda intellectualia et divina. Ista est ratio Augustini XV De Trinitate cap. 26: “Quae causa est”, inquit, “ut lucem illam fixa acie videre non possis – loquitur sibi ipsi – nisi utique infirmitas; et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas?”

(23) Secundo sumitur ratio ex defectu potestatis ex parte rei visibilis, quoniam, etsi illa lux, maxime quantum est de ratione sui, sit visibilis tamquam ratio videndi omnia, tamen aut non est praesens in ratione obiecti visibilis aut, si est praesens, omnino est improportionalis intellectui viatoris ipsum in infinitum excedens. Habitat enim lucem inaccessibilem, quam nemo umquam vidit, sed nec videre potest, I Tim. 6, 16; ideo lucem illam in sua claritate non potest intueri. Ista est ratio Anselmi Proslogion cap. 15; quaerens, cur illam lucem videre non possit, ait: “Cur hoc, Domine? Cur hoc? Tenebratur oculus eius infirmitate sua aut reverberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se et reverberatur a te. Utique et obscuricatur sua brevitate et obruitur tua immensitate, vere et contrahitur angustia sua et vincitur amplitudine tua.”

(24) Tertio sumitur ratio ex defectu potestatis ex parte medii, scilicet ex parte gratiae, quae est quasi lumen quoddam, quo Deus videtur, infusum a sole iustitiae, quo videtur Deus. Gratia autem viae ad videndum Deum per essentiam non ordinatur. Unde cum quantacumque gratia anima separaretur, per illam non videret Deum; immo necesse est gratiam per essentiam augmentari, aut aliam novam gratiam ampliorem infundi, ut in opponendo tactum est; alias gratia viae esset aequalis gratiae patriae. Nec gratia vel lumen gratiae ordinatur ad quietandum in termino, sed magis ad dirigendum in motu. – Rursus gratia in statu viae non sufficit reddere oculum intellectualem perfecte luci conformem ad hoc, quod deum in sua videat claritate, et ideo per quantumcumque donum gratiae Deus in via videri non potest. Haec est ratio Augustini Ad Italicam in numero epistularum 6: “In tantum Deum videmus, inquantum similes sumus; in tantum non videmus, inquantum dissimiles sumus. Inde ergo videbimus, unde similes erimus. Tanto autem efficimur similiores illi, quanto magis in eius cognitione et caritate proficimus, ita sane, ut in hac vita, quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus: facie ad faciem”, I Cor. 13, 12.

(25) Quarta sumitur ratio ex defectu potestatis ex parte impedimenti. Nam ut dicitur Sap. 9, 15, corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Quamdiu ergo anima aggravatur corruptibili corpore et sarcina corporis deprimitur, in quantacumque gratia non potest mens elevari ad tam sublimem contemplationem. Unde Ex. 33, 20 dixit Dominus Mosi: Non videbis faciem meam. Non enim videbit me homo et vivet; vivet scilicet carne mortali. Quando autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem, I Cor. 15, 53-54, ubi, “quod fuit sarcinae, erit gloriae”, expeditius feretur in Deum, ut dicit Augustinus XII Super Genesim in fine. Haec est ratio Gregorii IV libro Moralium super illud Obtenebrentur stellae caligine eius, ubi dicit: “Multi in tenebris vitae praesentis, dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper fulgent. Sed quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet igne compunctionis se accendant, nimirum constat, quia, dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum sicut est videre lumen nequaquam possunt.”

(26) Quia igitur ex parte obiecti visibilis est improportionis excessus, ex parte videntis est infirmitatis defectus, ex parte medii gratiae est insufficientia, ex parte corporis corruptibilis est resistentia et prohibentia, ideo dico, quod, quantum est de communi lege, per quantamcumque gratiam in vita ista intellectus Deum videre, sicut est in sua claritate, non potest.

(27) Quamvis autem hoc non possit de lege communi et per gratiae habitum, potest de privilegio speciali et per specialem influxum sive donum. Hoc ideo dico, quoniam, ut puto sine praeiudicio, aliqui ampliorem et maiorem habitum gratiae habentes ad hanc contemplationem non sunt elevati et aliqui minorem gratiae habitum habentes per aliquod speciale donum vel influxum ad hanc contemplationem provecti sunt. Supponimus enim, sicut iam videbitur, ad hoc assumptos Mosen et Paulum, quibus fortassis Petrus et Ioannes in gratia impares non fuerunt, quod ad istum contemplationis gradum assumptos non legimus; et ideo hoc non attribuimus gratiae habitui, sed speciali influxui, per quem quidem influxum et specialis gratiae donum et auxilium, dico indubitanter Deum in vita ista per essentiam posse videri. Cuius rationem sumo ex tribus.

(28) Primo ex parte divinae potentiae, quae in creatura potest, quidquid vult, quod non implicat contradictionem nec derogat suae potentiae et sapientiae. Unde sicut ex corporibus potest, quas voluerit qualitates substrahere aliis remanentibus, ut ex igne calorem remanente luce et ex corporibus terrenis remanente corporeitate auferre gravitatem vel simpliciter vel ad tempus, ut dicit Augustinus Ad Consentium in numero epistularum epistula 87, ita ex spiritibus potest, quas voluerit auferre et detrahere proprietates contrarias et alias superinducere, ut detrahere obscuritatem et superinducere claritatem, remanentibus aliis, et hoc ad tempus, ac per hoc assumere animas, quas dignas et idoneas iudicaverit ex causis, quas ipse novit, ad istam excellentissimam visionem.

(29) Secunda ratio est ex parte humanae intelligentiae, quae, ut praedictum est, hoc ipso, quod est ad imaginem Dei, ordinata est ad Deum videndum tamquam obiectum beatificum, in quo recipit suae naturae complementum. Quia igitur ad hoc habet naturalem aptitudinem, Deus ad hoc potest eam elevare, sopitis ad tempus et suspensis actibus virirum inferiorum.

(30) Tertia ratio est ex parte gratiae. Nullus enim est defectus naturae, quem gratia supplere non possit, ut nullum afferat impedimentum operationibus intellectualibus. Et ideo intellectui coniuncto adhuc in via existenti per speciale donum et influxum gratiae elevantis et sopientis et quodammodo ad tempus quietantis vires inferiores, potest concedere, ut elevetur ad Deum per essentiam atque in sua claritate, sicut est, contemplandum. Et supponimus hoc fuisse concessum Mosi et Paulo, legislatori et praecipuo ministro et praedicatori Evangelii. Et de Paulo dicit Augustinus Ad Orosium paenultima quaestione: “Ob id raptus fuerat Paulus in tertium caelum, id est intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa veritas, cerneret. Ad hoc profecto pervenerat Paulus, ut Deum sic in ista vita videret, sicut sancti post hanc vitam.” In XII quoque Super Genesim cap. 12: “Cur non credamus, quod tanto apostolo, doctori gentium, rapto usque ad illam excellentissimam visionem, voluerit deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam vivendum est in aeternum? Et cur non dicatur hoc paradisus paradisorum?” Et in 14 cap.: “Tertium caelum intelligitur illud genus visionis, quo anima abrepta a sensibus corporis atque mundata, ut ipsam Dei substantiam Verbumque Dei, per quod facta sunt omnia, in caritate Spiritus sancti ineffabiliter valeat videre atque audire. Non inconvenienter arbitramur illuc raptum esse apostolum Paulum.” Idem in epistula Ad Paulinam de videndo Deo in numero epistularum 62 dicit hoc idem. De Mose autem dicit in epistula eadem: Cum quaereret a domino Ex. 33, 13: Ostende temet ipsum mihi manifeste, “accepit in praesenti congruum responsum, quod faciem Dei videre non posset, quem nemo potest videre et vivere, hoc modo Deo significante alterius posterioris vitae hanc esse visionem”. Et post: “Desiderio eius illud, quod petierat, concessum est in libro Num. cap. 12, 6-8, ubi dicit aliis prophetis in visione se apparere, ubi addit dicens: et gloriam Domini vidit.” Et post: “Quemadmodum concupivit, sic vidit Deum, sicuti est, quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur.”

(31) Asserendum est ergo indubitanter per speciale donum et gratiae influxum intellectum posse elevari ad Deum in sua claritate videndum. – Quod istis duobus, scilicet Mosi legislatori et Paulo Evangelii praedicatori, duplici ratione fortassis concessum est: una propter utriusque Testamenti auctoritatem et confirmationem. Congruum enim videtur et consonum rationi, ut ille, qui legem tulit vel potius promulgavit, et ille, qui principaliter et praecipue inter gentes recepturas Evangelium praedicavit, ad Legis et Evangelii confirmationem de ipso veritatis fonte immediate uterque hauserit et ibi uterque viderit salutis praecepta. – Alia ratio est propter nostram consolationem, quia Evangelium et Lex non tantum continet praecepta, immo et promissionem illius beatissimae visionis, sed Lex implicite, occulte et involute, Evangelium aperte et manifeste; et ideo ad consolationem credentium et in solatium peregrinorum dignum fuit et congruum, ut ista gloria repromissa saltem praecipuis praedicatoribus revelaretur Legis et Evangelii.

(32) Sed notandum ad intelligentiam obiectorum, quod illud gratiae lumen vel ille specialis influxus potest duobus modis intelligi: vel ut habitus manens, et hoc modo nulli fuit concessum in vita ista; sic enim beatum facit et omnino ponit extra statum viae; vel ut passio raptim afficiens et transiens, et hoc modo, quamvis elevet ad participationem alicuius actus conformis et similis gloriae, non tamen facit beatum nec extra statum viae ponit, licet statum viae pro illo momento excedat.

 

 

Iis visis pro magna parte patet

responsio ad obiecta:

 

(33) Ad primum dicendum, quod illud argumentum procedit ex falso intellectu auctoritatis. Non enim vult dicere Dionysius, quod creatura intellectualis non possit per gratiam immaterialia, simplicia et intellectualia contemplari et quod ista non sint contemplabilia et cognoscibilia creaturae rationali, sed vult dicere, quod materialia et composita et sensualia non perfecte ducunt in cognitionem immaterialium, simplicium et intellectualium, quamvis aliquo modo ad illa cognoscenda manuducant. Unde illi ablativi potius dicunt habitudinem et rationem medii quam agentis.

(34) Ad secundum, quod primo obicit de Mose, dico, quod secundum Augustinum Moses vidit Deum per essentiam, sed, ut ipse dicit in supra dicta epistula et XII Super Genesim et II De Trinitate cap. 16, ubi movet ipsam quaestionem, dicit, quod primo in monte Sinai, quando Legem accepit, Deum per essentiam non vidit, sed “in subiecta creatura”; et in hoc concordat Dionysius. Et sic vidit per figuram. Quod ostendi sibi petiit faciem Domini vel divinam substantiam: Si, inquit Ex. 33, 13, inveni gratiam coram te, ostende mihi temet ipsum. Dicitur et ibi loqui ore ad os, sicut homo solet loqui ad amicum suum, quia in creatura subiecta per angelum ita voces modificabantur, quasi essent amici loquentis ad amicum. Sed postea vidit Deum facie ad faciem, sicut concupivit et petiit a Domino, ut narratur Num. 12, 8 et Augustinus dicit expresse in epistula supra dicta et pluries explicatum est. De ista autem visione Dionysius mentionem non facit. – Quod obicit de Paulo, dico, quod indubitanter tenendum est Paulum in raptu Deum per essentiam vidisse, ut Augustinus asseverat. Nec hoc Dionysius negat, sed dicit tantum, quod dicitur cognovisse, ‘cognoscens illum existentem super omnem intellectum et cognitionem’, non tantum cognoscens, quia talis, sed talem cognovit, qui est super omnem cognitionem, ipse tamen cognovit. Et hoc dicit in commendationem Pauli.

(35) Ad tertium iam patet responsio, quoniam, quantum est de lege communi, nec Patres Testamenti Veteris nec Novi Deum per essentiam viderunt. Tamen Gregorius non negat, immo concedit, quod per donum gratiae specialis videri possit, sicut apparet per verba sequentia superius allegata. – Quod autem dicit de Mose, intelligendum est de visione in monte Sinai, quando fuit Lex data, ut supra expositum est; qui licet tunc non viderit, tamen postmodum vidit, sicut petiit, ut dicit Augustinus.

(36) Ad quartum dicendum, quod, ut dictum est, quod mens elevetur ad Deum videndum in vita ista, non est ex habitu gratiae, sed ex speciali influxu, qui non manet, sed statim transit et quasi raptim animam tangit. Et ideo, in quantacumque gratia anima separetur, Deum videre non potest, nisi amplior gratia infundatur. Si tamen ponatur, quod in illo instante, quo mens illo influxu gratiae vel illo lumine tangitur et afficitur, separaretur, non esset fortassis inconveniens, quod per illam gratiam Deum immediate contemplaretur.

(37) Ad quintum dicendum, quod status re vera sunt incompossibiles. Tamen non est inconveniens, quod aliquis in statu viae existens illum statum ad aliquod momentum excedat et aliquem actum alterius status participet. Ergo visio Dei, prout est propria statui patriae, non competit statui viae, quia nec viatori ut viatori conceditur, sed inquantum statum illum excedit; nec ut est propria illi statui, quia propria est illi statui ut manens et continuata, et hoc modo facit beatum. Illa autem quasi raptim et perfunctorie conceditur.

(38) Ad sextum dicendum, quod fortassis Deus non posset illud donum continuare statu manente, quia tunc sequeretur statuum confusio, et quod simul esset quis beatus et miser, mortalis et immortalis; bene posset tamen tantam plenitudinem gratiae infundere, quod omnino mortalitatem et miseriam absorberet et in alium statum transferret. Sed hoc melius videbitur quaestione sequenti.

(39) Ad septimum dicendum, quod operationes possunt duobus modis intelligi, scilicet in habitu vel in virtute et in actuali usu et exercitio. Si in habitu et in virtute, nulla substantia est expers propriae operationis nec ea umquam privatur, quia potest exire in actum suum loco et tempore. Tamen non oportet, quod semper sit in actuali usu et exercitio; non enim oportet, quod semper intellectus intelligat actu; et ideo non est inconveniens ad tempus suspendi actus virium inferiorum, quando anima elevatur ad illam excellentissimam contemplationem.

(40) Ad octavum dicendum, quod Paulus et aliquis alius, quicumque ad illum gradum contemplationis fuit assumptus, ab illa fuit subtractus vel illa sibi subtracta, etsi sine culpa, non tamen sine causa: sine culpa quidem, quia, sicut non meruit ad illam assumi, sed gratis ad illam fuit elevatus, ita nec eam sibi subtrahi demeruit; non tamen sine causa, quoniam non fuit concessa nisi ad tempus, nec ut habitus manens. Et ideo eadem ratione et causa, qua concessa fuit pro illo instante, eadem fuit subtracta.

(41) Ad nonum dicendum, quod illa visio, etsi statum viae excedat, non tamen ponit omnino extra statum viae, quia, ut saepe dictum est, actus transiens statum non facit nec in statu ponit, sed habtius manens. Illa autem visio et illud donum fuit concessum magis ut passio raptim afficiens quam habitus continue manens. – Ad id autem, quod dicit de illa auctoritate Exodi: Non videbit me homo et vivet, respondet Augustinus II De Trinitate cap. 17 dicens: “Faciem illam nemo potest videre et vivere, sive quia post hanc vitam, in qua peregrinamur a Domino et corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, tantum videbimus, sive etiam, quod nunc inquantum Dei sapientiam, per quam facta sunt omnia, spiritualiter videmus, in tantum carnalibus morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos quoque ipsi huic mundo moriamur.” Hanc eandem sententiam ponit Gregorius XVIII libro Moralium super illud Sapientia abscondita est ab oculis omnium viventium.

(42) Ad decimum dicendum, quod videns Deum per essentiam sic non est in termino, quamvis aliquo modo, ut dictum est, statum viae excedat. Nec ad illam contemplationem fuit assumptus tamquam ad finem completum et ultimatum, quia non habet rationem finis, nisi ubi manet et continuatur, non ubi momentanee et raptim animum afficit et transit.

(43) Ad undecimum potest responderi per interemptionem maioris et minoris: per interemptionem maioris, quoniam non omnis, qui videt aliquam rem, novit quiditatem sive ‘quid est’, sicut docet experientia; per interemptionem minoris, quoniam in vita ista potest de Deo sciri ‘quid est’, non tantum privative, sed positive, non tamen plene et perfecte, sed semiplene et imperfecte, notitia utcumque apprehensiva, non comprehensiva, ut quod Deus est summum ens, summum bonum, aeternum et iis similia. Et hoc dicit Damascenus ibi, quod ‘quid est’ de Deo secundum substantiam est incomprehensibile.

(44) Ad duodecimum dicendum, quod non est simile de visu corporali et intellectuali, quoniam visus corporalis habet obiectum suum comproportionatum et collimitatum, quod non excedit facultatem suae naturae, sed visus intellectus propter sui excellentiam ordinatur ad aliquod obiectum, quod omnino excedit facultatem suae virtutis et luminis naturalis, et ideo ad hoc, quod ad illud videndum elevetur, indiget auxilio et adiutorio luminis supernaturalis.

(45) Ad tertium decimum dicendum, quod, sicut mens elevatur ad participandum aliquem actum visionis beatificae, non habitum manentem, ita simul elevatur ad participandum aliquem actum illius caritatis et dilectionis, non tamen habitum manentem, qui facit beatum. Nam, ut dicit Augustinus I De Trinitate in fine, illud est tale bonum, quod non potest videri et non amari. – Quod obicit, quod caritas est principium merendi, dico, quod, quamvis sit principium merendi, non oportet, quod semper actu mereatur et maxime pro illo instante, in quo statum viae excedit, et ideo pro tunc illo non meruit.

(46) Ad quartum decimum dicendum, quod duplex est status gratiae, status scilicet activorum et contemplativorum; et contemplationi secundum Augustinum deservit portio rationis superior, actioni inferior. Quanto igitur quis plus habet de gratia in statu activorum, tanto melius administrat temporalia; quae quidem tamen administratio, quanto ordinatior est, non, ut supponebat, retrahit a contemplatione aeternorum, licet administrando contemplari non possit quis actu, sed magis ad contemplationem disponit secundum Gregorium, quia actio ordinatur ad contemplationem. Quanto autem aliquis plus habet de gratia in statu contemplationis, tanto serenius et sublimius contemplatur aeterna.

 

 

Ad argumenta pro alia parte:

 

(47) Prima duo argumenta pro altera parte concedanda sunt, quia verum concludunt.

(48) Ad tertium dicendum, quod paritas non dicit ibi naturae aequalitatem, sed magis conformitatem eo, quod ordinantur ad eundem finem. Ulterius angeli sancti per naturam non vident Deum per essentiam, quia sic viderent daemones, sed per habitum gloriae, quomodo et anima potest videre Deum, scilicet per lumen gloriae in patria vel per aliquid illius generis in via.

(49) Ad quartum dicendum, quod in illo argumento sunt multi defectus: primus, quia non oportet, quod, qui cognoscit vel videt effectum, cognoscat vel videat causam aperta contuitione, sed tantum, quia est vel quid est, imperfecte tamen, sicut docet experientia. – Secundus est, quia dato, quod, qui videt effectum, videret causam, non oportet, quod videret causam primam et universalem, sed causam propriam et proximam in genere, non causam extra genus. – Tertius est, quoniam duplex potest intelligi cognitio effectus, scilicet plena et perfecta, et de hac concedo, quod, qui cognoscit perfecte effectum, quod perfecte cognoscit causam, quia numquam cognoscitur effectus perfecte nisi in causa perfecte cognita secundum Augustinum. Sed quamdiu sumus in vita ista, numquam perfecte cognoscimus naturam alicuius effectus, nec etiam minimae formicae, minimae muscae aut vermis. Et ideo non oportet, quod eius causa perfecte et immediate videatur.

(50) Ad quintum dico, quod illud argumentum nihil valet: Magis cognoscitur per gratiam quam per naturam, ergo tantum magis. Philosophi enim per naturalem investigationem potuerunt pervenire ad aliqualem notitiam communium, sed fideles per gratiam perveniunt ad notitiam propriorum; illi ad aliquam notitiam speculativam, sed isti ad notitiam experimentalem et sapientialem, quod est multo magis.