BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio IV

Quarto quaeritur, utrum intellectus

humanus intelligat singularia.

 

―――――――――

 

Quod non, ostenditur:

 

(1) Boethius Super Porphyrium dicit, quod “similitudo singularis est in singularibus et similitudo universalis in universalibus”; et post: “Singulare, dum sentitur, universale, dum intelligitur.” Ergo, sicut universale non sentitur, ita nec singulare intelligitur.

(2) Item Augustinus Ad Nebridium epistula in numero epistularum 106, quae sic incipit: Nova tibi scribere, dicit: “Quidquid loco movetur, non esse intelligibile, clarum est; quidquid autem intelligibile non est, intelligi non potest.” Sed omnia singularia, de quibus loquimur, vel moventur vel saltem sunt mobilia secundum locum; ergo singularia non sunt intelligibilia; ergo nec intelliguntur.

(3) Item idem 83 Quaestionum 76 distinguens tria genera credibilium dicit, quod “quaedam sunt, quae semper creduntur et numquam intelliguntur, sicut est omnis historia temporalia et humana gesta percurrens”. Sed certum est, quod ista sunt singularia. Ergo singularia non intelliguntur.

(4) Item Anselmus Proslogion cap. 2: Omne, “quod intelligitur, est in intellectu”. Sed singularia non sunt nec possunt esse in intellectu, nec per se nec per suas species. Ergo singularia non intelliguntur. – Probatio minoris: Quod per se non sint in intellectu, planum est; nam et Philosophus dicit III De anima et Augustinus IX De Trinitate cap. 11, quod “in anima non sunt res ipsae, sed species rerum”. Quod autem non per species suas, quoniam speciem, quae est in intellectu, oportet esse abstractam a materia et condicionibus materialibus, sine quibus non est singulare.

(5) Item, quod semper est intellectum in potentia, numquam est intellectum in actu. Sed singulare semper est intellectum in potentia. Ergo numquam intelligitur in actu. – Probatio minoris est, quoniam aut species manet materialis, et tunc non intelligitur, aut est facta immaterialis, et tunc est universalis.

(6) Item, ut dicit Philosophus VI Ethicorum: “Contingentia si extra speculari fiant, nescitur, utrum sint vel non sint.” Tunc arguo: Duplex est cognitio de re, scilicet an est et quid est; ergo remotis singularibus a conspectu mentis non intelliguntur, an sint; si igitur intelliguntur, intelliguntur, quid sint. Sed in eo, quid est, sive in quiditate non distinguuntur singularia; omnia enim singularia eiusdem speciei conveniunt in ratione quiditatis. Ergo non intelliguntur distincta; ergo nec intelliguntur singularia.

(7) Item secundum sententiam Philosophi II De anima “potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta”. Sed certum est, quod sensitiva et intellectiva sunt diversae potentiae; ergo quod est per se obiectum sensus, non potest esse obiectum intellectus. Sed singulare est per se obiectum sensus. Ergo non potest esse obiectum intellectus.

(8) Item secundum gradum potentiarum sunt gradus specierum magis et minus ab intellectu, quae est potentia suprema, distantium. Sed intellectus non potest intelligere rem singularem, prout est in phantasmate. Ergo multo minus, prout est in sensu aut in re extra. – Probatio minoris est, quoniam, dum est in phantasmate, non est in intellectu possibili nec irradiatur ab agente; ergo non intelligitur, quia nec ad eam pertingit actus agentis nec possibilis.

(9) Item sensus materialis est et permixtus, intellectus omnino immaterialis est et immixtus. Sed quia sensus materialis est et permixtus, nullo modo assurgit ad apprehendendum obiectum intellectus; ergo intellectus, quia immaterialis est et immixtus, non descendit ad intelligendum obiectum sensus. Sed singulare est obiectum sensus. Ergo et cetera.

(10) Item, sicut dicit Philosophus II De anima, “sicut trigonum est in tetragono et tetragonum in pentagono, sic est vegetativum in sensitivo et sensitivum in intellectivo”. Sed forma trigoni nullo modo potest esse forma tetragoni nec tetragoni pentagoni, ergo nec forma sensitivi potest esse forma intellectivi. Sed singulare est forma sensitivae partis; ergo non potest esse forma partis intellectivae. Sed intellectum est forma intellectus. Ergo et cetera.

(11) Item secundum Philosophum in III De anima “pars, quae intelligit et sapit, est intellectus possibilis”; “intelligere autem quoddam pati est”; ergo intellectus patitur ab obiecto intelligibili. Sed non potest pati a rebus singularibus. Ergo non potest intelligere singularia. – Probatio minoris: Dicit Philosophus III De anima et Augustinus XII Super Genesim, quod “agens est praestantius patiente et principium materia”; ergo et cetera.

(12) Item quaedam sunt singularia corporalia, quaedam sunt singularia spiritualia. Sed intellectus non intelligit singularia spiritualia nec corporalia. Ergo et cetera. – Probatio minoris: Quod non spiritualia, apparet, quoniam secundum Philosophum De sensu et sensato “nihil est in intellectu, quod prius non fuit in sensu”. Sed spiritualia non possunt esse in sensu. Ergo et cetera. – Item, quod nec corporalia, quoniam, quod apprehenditur necessario ut hic et nunc, non potest esse apprehensum ab intellectu. Sed singularia necessario apprehenduntur ut hic et nunc. Ergo et cetera.

(13) Item “omne receptivum debet esse denudatum a natura recepti”, quia “receptivum soni debet esse absonum” secundum Philosophum II De anima. Sed intellectus non est denudatus a singulari. Ergo non recipit singulare; ergo nec intelligit. – Probatio minoris est, quia intellectus in se ipso singularis est; ergo et cetera.

(14) Item intellectus non est nisi necessariorum secundum Philosophum VI Ethicorum. Sed singularia non sunt necessaria, immo possunt esse et non esse. Ergo singularia non sunt intellecta ab intellectu.

(15) Item intellectus non recipit magis et minus, ut dicit Augustinus 83 Quaestionum 34: “Quisquis ullam rem aliter, quam ea res est, intelligit, non intelligit.” Sed, ut dicit Augustinus De Trinitate VIII cap. 8, qui fratrem diligit, “magis novit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit”. Ergo non novit fratrem. Ergo eadem ratione non cognoscit alia singularia.

(16) Item nulla virtus superior circa actum proprium et obiectum infiget adminiculo virtutis inferioris. Sed singularia nullo modo possunt apprehndi ab intellectu nisi mediante sensu. Ergo singularia non apprehenduntur ab intellectu.

 

 

Contra:

 

(17) Avicenna VI Naturalium parte 5 cap. 3 in principio dicit, quod “virtutes animales adiuvant animam rationalem in multis. Primum est, quod ratio separat unum universalium a singularibus abstrahendo eorum intentiones; et considerat, in quo conveniunt et differunt et cuius esse est essentiale et cuius accidentale”. Ex hoc arguitur primo, quod considerat, secundo, quod novit eorum differentias. Sed differentia duorum extremorum non potest cognosci, nisi cognoscatur utrumque extremum, et Commentator dicit hoc super II De anima in fine. Igitur si intellectus novit differentiam universalis et particularis, ergo necessario novit et intelligit particulare.

(18) Item illa proprie intelliguntur, circa quae sunt habitus, qui sunt in intellectu. Sed habitus veridici, ut ars, scientia et prudentia, qui sunt in intellectu, sunt circa singularia. Ergo singularia intelliguntur.

(19) Item, sicut ars se habet ad operabilia, ita intellectus ad intelligibilia. Sed eadem arte cognoscit artifex totum et partes; alias partes non posset ordinare in toto. Ergo eadem ratione intellectus intelligit totum et partes. Sed intellectus syllogizat sic: Omne singulare est hic et nunc; nullum universale est hic et nunc; ergo nullum singulare est universale; ergo cognoscit necessario singulare et particulare.

(20) Item, quidquid cognoscitur, cognoscitur aut sensu aut intellectu. Sed aliqua particularia sive singularia sunt cognita, et non per sensum; ergo per intellectum necessario. – Probatio minoris est per Scripturam IV libro Regum, ubi dicit, quod Eliseus absens vidit, quod Gieziaccepit munera a Naaman, quod fuit quoddam factum singulare; ergo et cetera.

(21) Item naturalia numquam possunt separari a materia; nam, ut dicit Philosophus in III De anima, “etsi sit aliud maginitudo et maginitudinis esse, tamen idem est caro et carnis esse”. Sed omne, quod habet materiam, est singulare; ergo omnia naturalia sunt singularia. Sed manifestum est, quod naturalia intelliguntur ab intellectu. Ergo singularia necessario intelliguntur.

(22) Item probabat, quod singulare nullo modo apprehendatur nisi intellectu: Illa vis sola apprehendit aliquid, quae apprehendit causam et rationem illius. Sed sola vis intellectiva apprehendit causam et rationem individui sive singularis. Ergo sola apprehendit et cognoscit singulare sive individuum. – Probatio minoris est per Richardum II De Trinitate cap. 12, ubi distinguit triplicem substantialitatem: universalem, specialem et individualem sive singularem; et omnis substantia est per suam substantialitatem, universalis per universalem, specialis per specialem, individualis sive singularis per singularem; et vocat substantialitatem “formam”, ut substantialitas hominis est humanitas. Sed formam solus apprehendit intellectus. Ergo solus intellectus apprehendit singulare. Ergo nullo modo sensus, qui non apprehendit substantialitatem, singulare apprehendit.

 

 

Responsio:

 

(23) Dicendum indubitanter, quod intellectus noster cognoscit sive intelligit singularia. Et hoc necessario convincit veritas fidei, auctoritas divini praecepti et violentia argumenti.

(24) Veritas fidei hoc convincit, quoniam fides nostra ut in pluribus est circa singularia; et omnes fere articuli de singularibus et particularibus sunt, utpote de incarnatione, passione, morte Christi, sepultura, resurrectione et ascensione et huiusmodi, quae omnia singularia et particularia sunt, quae oportet credere. Credere autem est actus intellectus vero non viso assentientis, quia, ut dicit Augustinus De praedestinatione sanctorum “credere est cum assensione cogitare”. Impossibile est ergo aliquid credi, quod non intelligitur; oportet autem credi singularia; ergo necesse est singularia intelligi.

(25) Secundo hoc convincit auctoritas divini praecepti. Praecipit enim Dominus diligi proximum sicut semet ipsum, Matth. 22, 37-39: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut te ipsum”; et Ioann. 12: “Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem.” Sed, ut dicit Augustinus X De Trinitate et XV cap. paenultimo: “Nullus potest diligere, quod, quid vel quale sit, nescit.” Ergo si secundum praeceptum divinum diligimus fratrem et proximum dilectione et amore, qui est actus voluntatis intellectualis, necesse est fratrem et proximum cognosci cognitione intellectuali. Sed non diligimus fratrem vel proximum in universali, sed in particulari, quia hunc fratrem et hunc proximum; ergo necesse est, quod cognoscamus in particulari et in singulari.

(26) Tertio hoc convincit violentia argumenti, et sumitur primo ratio ex parte potentiae intellectivae. Quoniam in potentiis ordinatis ad invicem, quod potest virtus inferior, necessario potest virtus superior et amplius. Si igitur potentiae sunt invicem ordinatae ita, quod primo est sensus, secundo imaginatio, tertio ratio, quarto intellectus sive intelligentia, necesse est, quod id, quod potest sensus, possit imaginatio et amplius; et quod potest imaginatio, possit ratio et amplius; et quod potest sensus, imaginatio et ratio, possit intellectus et amplius. Si igitur sensus et imaginatio cognoscunt et apprehendunt particulare, non autem universale, ergo ratio et intellectus non tantum universale, sed universale et particulare sive singulare cognoscit. Et hoc est, quod dicit Boethius V De consolatione circa finem: “Superior”, inquit, “ comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet, vel universales species imaginatio contuetur, vel ratio capit simplicem formam, sed intelligentia quasi desuper spectans concepta forma, quae subsunt etiam cuncta, diiudicat; sed eo modo, quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione nec imaginatione nec sensibus utens.” Augustinus etiam XII Super Genesim cap. 5 dicit, quod error potest esse in visione corporali et imaginaria, sed in intellectuali visione error esse non potest: aut enim intelligit, et verum est; aut si non est verum, non intelligit.” Et ideo adhibetur intellectus ad discernendum, quid significent corpora aut corporum imagines; nullo modo autem posset discernere, nisi cognosceret sive intelligeret. Ergo manifestum est, quod intellectus cognoscit singularia.

(27) Secundo sumitur ratio ex parte actus intellectus speculativi. Componere enim propositionem et syllogizare est actus intellectus speculativi. Componit autem frequenter et facit propositionem, in qua necessario est terminus particularis; et syllogizat sic: Omnis homo est animal; Sortes est homo; ergo Sortes est animal. Ergo necessario intelligit et cognoscit singulare. – Rursus intellectus colligit et abstrahit universale ex particularibus sive singularibus; ex incognitis autem nullo modo posset intentionem cognoscibilem colligere; ergo necesse est, quod singularia et particularia cognoscat.

(28) Tertia ratio sumitur ex parte actus intellectus practici. Disponere enim et consiliari de agendis est actus practici intellectus. Sed agenda necessario sunt particularia sive singularia, quoniam “omnis actus et operatio circa singularia” secundum Philosophum I Ethicorum. Ergo, si disponit et consiliatur de agendis, necesse est, quod agenda intelligat sive cognoscat; alias nullo modo posset veram rationem agendorum invenire.

(29) Quarto sumitur ratio ex parte obiecti. Per se enim obiectum intellectus est verum, nec aliqua alia potentia verum apprehendit nisi intellectus. Omne autem ens est verum, quia “verum et ens convertuntur”; ergo hoc ens est hoc verum. Sed hoc verum est cognoscibile ab intellectu; ergo hoc ens est ab intellectu cognoscibile. Igitur oportet necessario ponere, quod intellectus cognoscit singularia. Et hoc dicit Augustinus XXII De civitate cap. 29: “Illam ratiocinationem philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intelligibilia videri et sensu corporis sensibilia et corporalia, ut nec intelligibilia per corporis sensum nec corporalia per se ipsam mens valeat intueri, et vera ratio et prophetica irridet auctoritas. Quis enim ita est aversus a vero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire?” Et tunc allegat auctoritatem Scripturae IV libro Reg. cap. 5, 26, quando vidit Eliseus Giezi accipientem munera a Naaman, quod utique corporaliter gestum est, et tamen ille non per corpus, sed per spiritum vidit.

(30) Quamvis autem hoc indubitanter tenendum sit et contrarium vergat in errorem, tamen modum videre, quo intellectus singularia cognoscat, difficile est. Et circa hoc sunt opiniones magistrorum.

(31) Quidam enim dicunt, quod, quia obiectum intellectus est ‘quod quid est’ et universale, intellectus numquam per se singulare cognoscit, immo abstrahit speciem intelligibilem ab omnibus principiis individuantibus; cognoscit tamen per accidens, cum singularibus se immiscet, inquantum videlicet continuatur viribus sensitivis, quae circa singularia versantur. Haec autem continuatio dupliciter fit: uno modo, inquantum motus terminatur ad mentem, sicut accidit in motu, qui est in rebus, ad animam; et sic intellectus singulare cognoscit per quandam reflexionem, prout scilicet mens cognoscendo obiectum, quod est aliqua natura universalis, redit ad cognoscendum actum suum et ulterius in speciem, quae est actus principium, et ulterius in phantasma, a quo species est abstracta. Et sic accipit aliquam cognitionem de singulari. – Alio modo fit ista continuatio, secundum quod motus, qui est ab anima ad res, incipit a mente et procedit in partem sensitivam, prout regit inferiores vires, et sic singularibus se immiscet mediante ratione particulari, quae est quaedam potentia sensitivae partis componens et dividens intentiones individuales. Haec autem potentia alio nomine dicitur ‘cogitativa’ et habet organum determinatum in media parte cerebri. Universalem vero sententiam, quam mens habet de operabilibus, impossibile est applicari ad actum particularem nisi per aliquam potentiam mediam apprehendentem particulare sive singulare, ut sic fiat quidam syllogismus, cuius maior sit universalis, quae est sententia mentis, minor autem singularis, quae est applicatio singularis rationis, conclusio vero sit electio singularis operis.

(32) Sed iste modus ponendi non videtur multum bene intelligibilis; et primo, quod ponit mentem sive intellectum cognoscere singulare per reflexionem ad phantasma. Aut enim cognoscit singulare in phantasmate aut in semet ipso. Non in phantasmate, quia in phantasmate non est intelligibile in actu, et adhuc in phantasmate non potest cognoscere, quia oportet cognitum esse in cognoscente, phantasma autem non est in intellectu. Si cognoscit in se ipso, ergo singulare est in intellectu, quod falsum est secundum eos, quia species, quae est in intellectu, abstracta est ab omnibus principiis et condicionibus individuantibus; et si cognoscit per speciem illam universalem, non cognoscit nisi in universali, et sic singulare non cognoscitur. – Secundum vero, quod ponit intellectum sive mentem cognoscere singularia, prout movet vires inferiores mediante ratione particulari sive cogitativa ita, quod fit unus syllogismus, cuius maior est universalis, quae est sententia mentis, minor autem particularis, quae est applicatio cogitativae virtutis, et tunc sequitur conclusio, quae est electio singularis operis, non videtur intelligibile: primo, quia, quod duae potentiae unum syllogismum componant, non videtur multum probabile; secundo vero, quia, etsi maior propositio sit mentis, minor cogitativae virtutis, cuius igitur erit conclusio? Si intellectus, et conclusio est singularis, ergo cognoscit singulare; si cogitativae, ergo illa eligit, quod falsum est, quia electio est actus voluntatis deliberativae; tertio, quoniam impossibile est minorem sub maiori assumi nisi ab illa potentia, quae apprehendit maiorem. Cum ergo maior sit universalis, tunc cogitativa apprehendit universale, quod est absurdum. Ulterius necesse est in minori propositione replicari aliquem terminum, qui fuit in maiori propositione universalis; verbi gratia: Bonum est faciendum; hoc est bonum; ergo est faciendum. Certum est, quod bonum est universale. Quod si ista sunt inconvenientia, iste modus nullo modo potest stare.

(33) Et ideo alii dixerunt, quod intellectus vere et proprie et per se intelligit singulare et per speciem suam, quae fit apud intellectum. Eadem tamen est species, qua cognoscit singulare et universale, quoniam universale non est realiter nisi in singularibus; nec differt re a singularibus, immo eadem res est universalis et singularis. Cum ergo ab aliqua re multiplicatur species et defertur usque ad intellectum, eadem species illius rei est ratio cognoscendi universale, ut universale est, et singulare, ut singulare est. Unde per eandem speciem, per quam ego cognosco Sortem, cognosco hominem.

(34) Sed et iste modus non videtur sufficiens, quoniam speciem universalis oportet esse abstractam a condicionibus individuantibus, speciem autem singularis oportet esse concretam, dicamus ita, cum illis condicionibus. Impossibile autem videtur, quod una species sit simul abstracta et concreta. – Praeterea per speciem hominis, ut homo est, cognosco omnem hominem, ut homo est; ergo ad cognoscendum omnem hominem, ut homo est, sufficit una species, sicut omnes homines conveniunt in hoc, quod est esse hominem. Secundum autem istam positionem oporteret tot species hominum habere, quot homines cognosceret. – Et praeterea secundum Augustinum Ad Nebridium epistula in numero epistularum 105, quae incipit Recentissimis litteris tuis, apud Deum alia ratio est, per quam cognoscit hominem et per quam cognoscit hunc hominem; ergo multo fortius apud humanum intellectum.

(35) Propterea dicendum sine praeiudicio, quod re vera intellectus cognoscit et intelligit singularia per se et proprie, non per accidens, ita, quod singularia cognoscit per species singulares, universalia per species universales; nec species universalis sufficit ad cognoscendum singularia. Et fortassis, licet prius in habitu cognoscat hominem universalem, quia impressam habet humanae naturae notitiam, ut dicit Augustinus VIII De Trinitate, tamen prius actu cognoscit hunc hominem. Prius igitur defertur species singularis ad intellectum et ex illa colligit intentionem universalem, quam ipsum universale intelligat. Oportet enim cognoscere ea, ex quibus intentionem cognoscibilem colligit sive abstrahit, ut praedictum est. Is est ergo modus, quod per speciem universalem hominis vel cuiuscumque omnem hominem cognoscit, inquantum homo est. Sed ad hoc, quod cognoscat et intelligat hunc hominem, necesse est, quod species huius hominis singularis fiat apud intellectum ita, quod, quot homines vel quot cognoscit singularia, tot species habet differentium singularium. Acquirit autem primo notitiam singularis per sensus, quibus mediantibus defertur species singularis ad intellectum. Sed specie habita et facta apud intellectum absque omni sensu et phantasmate potest illud singulare cognoscere.

(36) Verumtamen quia species in intellectu et etiam in imaginatione non repraesentat rem esse vel non esse, sed rem tantum simpliciter, ut imago Herculis repraesentat Herculem, non mortuum vel vivum, tunc est verum, quod dicit Philosophus, quod, “si singularia contingentia extra speculari fiant, nescitur, utrum sint vel non sint”. Cognoscit tamen intellectus singulare illud absolute, utpote quendam hominem cum talibus condicionibus, cum talibus circumstantiis, quibus differt a quolibet alio homine; sed hic non determinamus de causa individuationis. Sed illud idem singulare non potest cognoscere esse, ut scilicet ipsum intueatur vel speculetur, nisi per sensus, quibus mediantibus defertur species eius et loci et actus usque ad intellectum, in qua intueatur ipsum. Iterumque autem amoto a conspectu mentis remanet sibi notitia illa absoluta, qua cognoscit talem hominem. Sed non cognoscit eum esse vel esse hic vel ibi, sed per species, quas accepit, potest recordari etiam intellectualiter eum fuisse in tali loco, in tali tempore, et hoc vel illud fecisse. Hoc modo faciliter possunt vitari omnia inconvenientia.

(37) Tamen ad intelligentiam ampliorem quaestionis et quorundam argumentorum distinguendum est, quod ‘intelligibile’ vel ‘intelligi’ potest aliquid dici duobus modis. Uno modo dicitur aliquid ‘intelligibile’ vel ‘intelligi’, quod scitur per demonstrativam rationem; et hoc modo non intelliguntur singularia, quae demonstrari non possunt; ac per hoc nec de iis potest esse scientia, cum sint contingentia et transeuntia, sed tantum est de universalibus, quae sunt principia artis et scientiae. Alio modo potest dici aliquid ‘intelligibile’ vel ‘intelligi’, quod intellectu percipitur vel apprehenditur; et sic singularia et, quidquid est vel habet esse, potest intelligi et est intelligibile.

 

 

Iis visis facile est responderi

ad omnia obiecta:

 

(38) Ad primum dicendum, quod sensus apprehendit tantum singulare, ad universale autem apprehendendum non assurgit; sed intellectus apprehendit et universale et particulare. Hoc autem, quod dicit Boethius, dictum est cum praecisione ex parte sensus, non ex parte intellectus, quia sensus alterum tantum, intellectus utrumque apprehendit.

(39) Ad secundum posset dici, quod ista mobilia dicuntur ab Augustino non intelligibilia eo, quod de eis non potest esse scientia, quae tantum est de intransmutabilibus; sed tamen intelligibilia sunt, quia intellectu apprehendi et percipi possunt. – Vel dicendum secundum mentem Augustini, quod, quae moventur loco, ut corporalia, non sunt intelligibilia ab intellectu per se solum, sed ministerio sensuum, quibus mediantibus defertur species usque ad intellectum. Et hoc dicit postmodum Augustinus ibidem, quod intelligere duobus modis in nobis fit: “Uno modo commonitione a corporis sensibus, ut intelligimus esse corpus; alio modo ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, sicut intelligimus esse ipsum intellectum.”

(40) Ad tertium patet responsio, quoniam hoc ipso, quod creduntur, intellectu percipiuntur et apprehenduntur. Sed dicuntur non intelligi, quia non possunt demonstrative sciri. Et hoc patet per hoc, quod ibidem subdit Augustinus, quod “aliqua primo intelliguntur et postea creduntur, ut sunt ea, quae pertinent ad disciplinas, in quibus argumentum facit fidem; aliqua sunt, quae primo creduntur et postea intelliguntur, ut ea, quae de divinis intelligimus, in quibus fides aperit viam intellectui, quia, ut dicitur Is. 7, 9: Nisi credideritis, non intelligetis”.

(41) Ad quartum etiam patet responsio. Dico enim, quod singularia sunt in intellectu non per se, sed per suas species. – Quod vero dicit, quod “species, quae est in intellectu, est abstracta a materia et condicionibus materialibus”, dico, quod verum est de specie universali et quae est ratio cognoscendi universale, non de specie singulari et quae est ratio cognoscendi singulare, nisi fortassis vocet abstractionem, quia facta est actu intellecta et intellectu apprehensa, et quae erat in phantasia quanta et dimensa, ut quidam volunt, facta est non quanta; sed tamen species non quanta ducit in cognitionem quanti et species non dimensa in cognitionem dimensi.

(42) Ad quintum dicendum, quod singulare intelligitur per speciem, quae est apud intellectum, quae quidem quodammodo manet materialis, quodammodo fit immaterialis. Materialis quidem manet, quia repraesentat et ducit in cognitionem totius aggregati ex materia et forma; fit autem immaterialis, quia abstrahitur a re extra nec habet esse in materia. Unde frequenter vocat Philosophus ‘materiale vel immateriale’, non prout dividitur contra formam, sed prout dicimus materiale esse reale extra animam, immateriale esse intentionale apud animam sive intellectum.

(43) Ad sextum patet responsio, quoniam, ut dictum est, quamvis amoris a conspectu mentis singularibus, nesciatur, utrum sint vel non sint, tamen manent apud intellectum species diversorum singularium, quibus distincte cognoscantur. – Quod autem arguit: ‘Non cognoscit, an sint, ergo quid sint tantum, in eo autem quod quid est non distinguitur, quia eadem est quiditas’, dico, quod, quamvis eadem sit quiditas, sicut eadem forma specifica – “eadem” dico in specie –, alia tamen et alia est forma individualis et secundum Richardum de S. Victore alia substantialitas; et pro tanto fortassis non est inconveniens, quod alia quiditas singularis. Unde quiditas generalis hominis est humanitas, quiditas Danielis est Danieleitas, ut dicit Richardus II libro cap. 12. Et si velim explicare per nomen, dicam, quod homo est animal rationale, Daniel autem est homo in tali gradu participans humanam naturam et cum talibus condicionibus.

(44) Ad septimum dicendum, quod, si intelligatur, quod singulare sit per se obiectum potentiae sensitivae, hoc est non per accidens, verum est. Si autem per se intelligatur praecise, hoc est non alterius potentiae, falsum est, quoniam, ut visum est, superior potentia complectitur obiectum potentiae inferioris, non e converso; et ideo singulare potest esse obiectum intellectus, sed universale non potest esse obiectum sensus.

(45) Ad octavum dicendum, quod intellectus intelligit singulare et ut in re extra et ut est in sensibus et phantasia; sed tamen singulare extra intelligit ministerio sensuum et phantasmatum ministrantium sibi speciem ipsius, quae species est in intellectu et est ratio cognoscendi singulare.

(46) Ad nonum dicendum, quod, si sit argumentum a simili, non est simile, quoniam intellectus est sublimior et efficacior potentia quam sensus. Et ideo, licet sensus non possit assurgere propter sui alligationem et permixtionem ad apprehendendum obiectum intellectus, tamen intellectus, qui complectitur obiectum inferioris potentiae tamquam superior, potest apprehendere illud. Nec obstat, quod illud est materiale, intellectus immaterialis, quia intellectus immaterialiter potest materialia cognoscere, hoc est per species immateriales eo modo, quo dictum est. – Si autem sit argumentum a commutata proportione, ut: sicut se habet sensus ad suum obiectum, ita se habet intellectus ad suum, ergo permutatim: sicut sensus ad obiectum intellectus, ita intellectus ad obiectum sensus; sed sensus non apprehendit obiectum intellectus; ergo et cetera, dico, quod ibi non est commutata proportio. In commutata enim proportione debet fieri comparatio primi ad tertium et secundi ad quartum; unde sic deberet commutari, quod ‘sicut se habet sensus ad intellectum, ita obiectum sensus ad obiectum intellectus’; et tunc nihil sequitur ex hoc.

(47) Ad decimum dicendum, quod duplex est forma perficiens, scilicet in esse primo et in esse secundo. Sicut ergo trigonum non potest esse forma tetragoni nec tetragonum pentagoni, ita nec id, quod est in sensu, potest esse forma intellectus in esse primo et substantiali, potest tamen in esse secundo et accidentali, et hoc non est inconveniens. – Vel potest dici, quod argumentum verum concludit, quia forma, quae est in sensu, dum est in sensu, non est forma intellectus, nec illa umquam migrat a sensu ad intellectum, sed species de illa nata. Singulare autem per se non est forma nec sensus nec intellectus, sed per suam speciem.

(48) Ad undecimum responsum est quaestione praecedenti. Non enim intellectus aliquid patitur a rebus, ut eis vice subdatur materiae, tamquam ex ipsa vel in ipsa aliquas species operentur; sed intellectus potius sua virtute ex illis facit et format in se species, ut plenius fuit supra declaratum.

(49) Ad duodecimum dicendum ad praesens, quod cognoscit singularia spiritualia, ut fidem et spem et alios habitus in se existentes et semet ipsam et singularia corporalia. – Sed quod dicit: ‘Nihl est in intellectu, quod prius non fuit in sensu’, dic, quod verum est de iis, quae animus novit ex rebus corporalibus, quae non cognoscit nisi ministerio sensuum secundum viam naturae; sed non est verum de intelligibilibus et incorporeis, quae mens nata est nosse per semet ipsam. Unde dicit Augustinus IX De Trinitate cap. 2, quod “sicut mens rerum corporearum notitiam per sensus corporis colligit, ita incorporearum per semet ipsam, quia est incorporea”. – Quod ulterius obicit: ‘Quod apprehenditur necessario ut hic et nunc, non potest esse apprehensum ab intellectu’, dico, quod falsum est, quia intellectus apprehendit et singulare et hic et nunc et quidquid est; verum tamen est, quod intellectus universalis abstrahit ab iis.

(50) Ad tertium decimum dicendum, quod intellectus est denudatus a singulari, quod recipit, nec illud habet; et quia ipse singularis est, semet ipsum non recipit, nisi quantum a semet ipso accipitur ut absens in ratione intelligibilis; et tunc recipit speciem sui ipsius. Hoc tamen spectat ad quaestionem sequentem.

(51) Ad quartum decimum iam patet responsio, quoniam, ut intellectus dicit notitiam demonstrativam, sic non est nisi necessariorum et intransmutabilium aut, si de transmutabilibus, inquantum habent rationes intransmutabiles. Sed prout dicit apprehensionem certam cuiuscumque, sic est non tantum necessariorum, immo etiam contingentium et universalium et singularium.

(52) Ad quintum decimum dicendum, quod ‘aliter’ vel ‘plus et minus’ possunt esse modi determinantes actum intelligendi ex parte rei intellectae. Et sic verum est, quod dicit Augustinus, quod ‘quisquis aliter aliquam rem, quam est, intelligit, non intelligit’; aut plus aut minus, ut si intelligit asinum equum vel hominem capram. – Possunt etiam esse modi determinantes actum intelligendi ex parte intelligentis. Et sic non est verum, quia eandem rem alius et alius clarius et perspicacius intelligit, et unus et idem prius quidem minus clare et postea magis unam et eandem rem intelligit. Unde sunt multi gradus in cognitione unius et eiusdem veritatis, unus tamen est intellectus perfectissimus, qui perfectissime intelligit omnia; et ille non recipit magis et minus.

(53) Ad sextum decimum dicendum, quod maior illius argumenti est falsa. Nam vires ordinatae sunt, et inferiores ministrant superioribus, et superiores ministerio inferiorum utuntur.

(54) Ad paenultimam pro alia parte dicendum, quod naturalia non possunt separari a materia naturali simpliciter, sed tamen abstrahi a materia hac. Et ideo, licet caro non possit abstrahi a commixtione tali elementorum, potest tamen ab hac. – Ulterius, quod dicit: “Omne, quod habet materiam, est particulare”, non est verum; nam secundum Philosophum VII Metaphysicae partes hominis sunt materia et forma ut universaliter, ut Sortis vero haec forma et haec materia.

(55) Ad ultimum argumentum dico, quod maior illius argumenti similiter est falsa. Multi enim cognoscunt rem, qui tamen non cognoscunt rationem vel causam eius. Unde distinguendum est, quia est cognitio ‘propter quid’, et de illa verum est, quod, qui cognoscit rem, cognoscit causam, propter quam res est; et est cognitio ‘quia’, et de hac non est verum.