BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio III

Tertio quaeritur, utrum cognoscendo

accipiat seu recipiat species a rebus an

formet de se vel habeat in se.

 

―――――――――

 

Quod autem de se formet nec a

rebus recipiat, ostenditur:

 

(1) Augustinus X De Trinitate cap. 5 in fine: “Illas animae partes, quae corporum similitudinibus informantur, etiam cum bestiis sentimus nos habere communes.” Sed intellectus rationalis naturae est proprius, et per hunc homo a ceteris animalibus distinguitur; ergo intellectus non informatur similitudinibus corporum; ergo nec recipit a corporibus sive rebus corporeis species. Sed certum est, quod res corporeas intelligit; ergo species corporearum rerum intelligibiles format de semet ipso.

(2) Item idem eodem capitulo supra immediate: “Quia non potest corpus inferre in regionem incorporeae naturae, imagines convolvit et rapit factas in semet ipsa de semet ipsa. Dat enim eis formandis quiddam substantiae suae; servat autem aliquid, quo de specie talium imaginum iudicet, et hoc est mens vel rationalis intelligentia.” Ergo imagines sive similitudines rerum corporearum anima non recipit, sed facit de se in se et format ex se.

(3) Item Augustinus XII Super Genesim cap. 16: “Nec sane putandum est facere aliquid corpus in spiritu, ut corpori facienti materiae vice subdatur. Omni enim modo praestantior est, qui facit, ea re, in qua aliquid facit; neque ullo modo spiritu praestantius est corpus, immo perspicuo modo spiritus corpore. Quamvis ergo prius videamus aliquod corpus, quod antea non videramus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, quo illud, cum absens fuerit, recordamur; tamen eandem imaginem eius non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se facit celeritate mirabili.” Et post dicit, quod, cum vult recordari, invenit illas imagines factas a se in se; ergo et cetera.

(4) Item idem eodem libro cap. 10: “Eodem momento, quo corpus aliquod sensu corporis tangitur, fit in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit; quod si non fieret, nec sensus ille esset.” Et post: “Neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad formandum in se, quod exterius nuntiatur.” Ergo idem, quod prius.

(5) Item VI Musicae: Diligenter considerandum est, utrum re vera nihil sit aliud, quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri. Sed perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquomodo animam subdere. Numquam est enim anima corpore deterior et omnis materia fabricante deterior. Nullo modo igitur anima fabricatori corpori est subiecta materies; esset autem, si aliquos in ea numeros corpus operaretur. Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iis, quos in sonis cognoscimus.” Et post: “Poterimusne operanti corpori et numeros imponenti animam subdere, ut illud sit fabricans illud, haec autem materies, de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si credimus, deteriorem illam credamus necesse est. Quo quid miserius, quid detestabilius credi potest?” Ergo et cetera.

(6) Item Hugo Didascalion libro I in principio recitans opinionem Pythagoricorum, qui dicunt animam ex omnibus naturis compositam eo, quod simile non apprehenditur nec cognoscitur nisi simili, dicit, quod Pythagoras dicebat animam ex omnibus constare naturis “non secundum compositionem, sed secundum compositionis rationem. Neque enim rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus advenire credenda est, sed potius eam in se et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit”. Ergo et cetera.

(7) Item Philosophus et suus Commentator super III comparat animam sive intellectum materiae; ergo sicut se habet materia ad formas naturales, ita se habet noster intellectus ad species intelligibiles. Sed materia ita se habet ad formas, quod non veniunt in eam ab extra, sed de potentia materiae educuntur; ergo similiter ita se habet intellectus ad species intelligibiles, quod non veniunt in intellectum ab extra, sed potius de ipso formantur, praecipue cum intellectus sit in potentia multo magis actuali respectu specierum quam materia respectu formarum.

(8) Item omne, quod educit aliquid de potentia ad actum, oportet, quod sit ens actu respectu illius, et maxime in generatione univoca. Ergo si intellectus agens educit intellectum possibilem de potentia ad actum et species in phantasia intellectas in potentia facit actu intellectas, oportet, quod sit in actu respectu illorum; ergo oportet, quod habeat species intelligibiles actu. Sed si habet actu, potest illis informare intellectum possibilem; ergo nulla receptio ab extra est necessaria.

(9) Item omnes perfectiones, quae reperiuntur in inferioribus, reperiuntur multo fortius in superioribus. Certum est autem, quod anima rationalis multo sublimior et perfectior est quam caelum. Sed forma caeli adeo est perfecta, quod omnino terminat appetitum et inclinationem materiae suae ita, quod nullo extrinseco indiget. Ergo multo fortius forma nostri intellectus ita perficiet suam materiam, quod ad sui perfectionem nullo indigebit extrinseco in esse intellectuali nec aliquid ab extrinseco recipiet; ergo nec species intelligibiles.

(10) Item lucis ad illuminabile necessaria est proportio. Sed lucis spiritualis sive intellectualis ad speciem sive similitudinem corporalem nulla est proportio, nulla convenientia; ergo intellectus agens, qui est lux spiritualis, nullo modo phantasmata illustrat, ut faciat eas species intellectas in potentia intellectas in actu. Sed aut intellectus possibilis recipit per irradiationem agentis aut habet in se aut intellectus agens facit et format de possibili; sed non recipit per irradiationem eius, ut probatum est; ergo et cetera.

(11) Item si intellectus agens facit speciem intelligibilem in potentia intellectam in actu, aut fit intellecta in phantasmatibus aut in intellectu possibili. Si in phantasmatibus, ergo est intellecta, antequam sit in intellectu, quod est falsum; et cum hoc est impossibile, quoniam in phantasmatibus adhuc est materialis. Si sit intellecta in intellectu possibili, ergo prius est in intellectu, quam sit intelligibilis; ergo in intellectu est materialis, quod est omnino falsum. Si igitur utrumque horum est impossibile, ergo species intelligibilis non abstrahitur a phantasmatibus, sed formatur de ipso intellectu.

(12) Item si intellectus recipit species intelligibiles ab extra, hoc non est nisi mediantibus sensibus. Sed mediantibus sensibus non recipit; ergo et cetera. – Probatio minoris: Augustinus 83 Quaestionum 10: “Omne sensibile transmutabile. Sed nullum transmutabile est scientia perceptibile, quia, quod non manet, percipi non potest. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis.” Ergo et cetera.

(13) Item nihil potest recipere intellectus a rebus nisi ministerio sensuum. Sed species intelligibiles non potest recipere mediantibus sensibus seu ministerio sensuum; ergo et cetera. – Probatio minoris: quia in sensibus non cadunt nisi sensibiles qualitates vel earum species. Sed obiectum intellectus est quiditas secundum Philosophum; ergo species quiditatis rerum nullo modo recipit intellectus a rebus.

(14) Item secundum Philosophum II De anima anima se habet respectu corporis in triplici genere causae, scilicet formalis, inquantum perficit, efficientis, inquantum movet, finalis, quia corpus est propter animam et ad illam ordinatur. Sed forma nihil recipit a materia, agens vel efficiens nihil recipit a patiente, finis nihil recipit ab iis, quae sunt ad finem. Ergo anima nihil recipit a corpore.

(15) Item homo dicitur a Damasceno “minor mundus”; idem ergo ordo debet esse in homine, qui est in mundo maiori. Sed in maiori mundo superiora nihil recipiunt ab inferioribus. Ergo in homine intellectus, qui est superior, nihil recipit a sensibus corporis, qui sunt inferiores.

(16) Item nullus effectus excedit naturam suae causae. Sed intellectualis cognitio excedit omnia sensibilia. Ergo intellectualis cognitio nullo modo potest esse causata a sensibilibus. Esset autem causata, si intellectus reciperet ab eis species intelligibiles. Ergo et cetera.

(17) Item omne, quod ducit in alicuius cognitionem, oportet, quod sit unigeneum illi et eiusdem naturae; alias in cognitionem illius non duceret. Sed species intelligibilis existens in intellectu differt plus quam secundum genus a rebus corporalibus. Ergo nullo modo per species potest cognoscere ista corporea. Igitur nec eorum recipit speciem, cum non propter aliud recipiat, nisi ut veniat in eorum cognitionem.

(18) Item nihil potest intelligi vel cognosci ab intellectu, nisi quod prius fuit in memoria. Sed species illa, quae venit a sensu, numquam fuit in memoria retenta. Ergo per illam speciem non potest aliquid intelligi. – Probatio minoris est, quoniam, si species aliqua acciperetur a sensibus, prius esset in intellectu quam in memoria.

(19) Item species in phantasia est corporea et quanta et dimensionata; species intelligibilis est spiritualis, simplex et indivisibilis. Sed ex corporeo non potest fieri incorporeum. Ergo ex specie, quae est in phantasia sive ex phantasmate, nullo modo potest fieri species intelligibilis, et multo minus species corporea potest facere incorpoream. Ergo et cetera.

(20) Item ad actum intelligendi duo concurrunt, scilicet informatio aciei intelligentis a specie intelligibili et passio, quia intelligere quoddam pati est. Modo quaero: Intellectus aut informatur a phantasmate – et hoc est falsum, quia illa species est materialis quanta; materiale autem quantum non potest informare subiectum omnino simplex et spirituale – aut transmutatur in aliquam speciem, quae informet – et hoc est impossibile, quoniam, quemadmodum corpus non transmutatur in spiritum, ita nec species corporalis in spiritualem – aut ex se gignit speciem informantem – et istud pari modo est impossibile, quoniam ex corporeo non potest fieri incorporeum nisi divina virtute, cum sint res diversorum generum. Similiter quaero: A quo patitur? Non a re extra vel specie corporali, quoniam omne agens nobilius est patiente, intellectus autem nobilior est omni corpore et omni specie corporea. Igitur si non informatur phantasmate nec aliquo, in quod phantasma transmutetur, nec aliqua specie genita a phantasmate, nec potest ab illo pati; ergo speciem intelligibilem format et facit, et ex se ipso et a se ipso patitur.

 

 

Contra:

 

(21) Augustinus X libro De Trinitate cap. 7: “Alia, quae mens non corporeo sensu internuntio, sed per se ipsam nosse debet, cum in ea venit, invenit aut in superiori substantia, id est in Deo, aut in ceteris animae partibus, sicut de ipsis imaginibus corporum, cum iudicat; intus enim in anima eas invenit per corpus impressas.” Ergo species rerum cognoscibilium imprimuntur per sensus sive corpus in animam.

(22) Item XI cap. 3: “Pro specie corporis, quae sentitur extrinsecus, succedit memoria retinens illam speciem, quam per corporis sensum combibit anima.” Et cap. 9 in principio: “In hac distributione, cum incipimus a specie corporis et pervenimus usque ad speciem, quae fit in contuitu cogitantis, quattuor species reperiuntur quasi gradatim natae altera de altera: secunda de prima, tertia de secunda, quarta de tertia. A specie quippe corporis, quod cernitur, exoritur ea, quae fit in sensu cernentis, et ab hac, quae fit in memoria; et ab ea, quae fit in memoria, ea, quae fit in acie cogitantis.” Si igitur anima combibit rerum species et species de specie gignitur secundum istos gradus, ergo recipit species intelligibiles ab extra, nec facit aut format de se.”

(23) Item Contra Iulianum Pelagianum libro V: “Rerum corporalium qualitates in res incorporeas transeunt. Quod fit, quando formas corporum, quas videmus, haurimus quodammodo et in memoria recondimus. Nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos quodammodo affectis sensibus transierunt.” Ergo et cetera.

(24) Item X libro Confessionum cap. 3: “In memoria sunt thesauri innumerabilium imaginum de huiusmodi rebus invectarum.” Et post: “Haec omnia recipit recolenda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti et ineffabiles sinus, quae omnia suis quaeque foribus intrant ad animam.” Ergo et cetera.

(25) Item Gregorius XXVI libro Moralium non multum post principium tractans illud Ezech. 8, 10 Et universa idola domus Israel depicta erant: “Bene dicitur ‘depicta erant’, quia dum exteriorum rerum species intrinsecus attrahantur, in corde quasi depingitur, quidquid fictis imaginibus cogitatur.” Ergo et cetera.

(26) Item Hugo super illud Eccl. 1 cap. 8 Non satiatur oculus visus, nec auris impletur auditu dicit: “Sane duo sunt, quae ex rerum specie per visum intrant ad animam, et duo, quae ex vocum perceptione per auditum ingrediuntur. Per visum namque ad animi cognitionem ex rebus pervenit substantia et forma, ex vocibus per auditum significatio et melodia.” Ergo et cetera.

(27) Item phantasmata sunt necessario ad cognitionem, hoc certum est, aut igitur ut ex phantasmate abstrahatur species intelligibilis, et tunc habetur proprositum, quod intellectus recipit a phantasmatibus, aut ut excitetur et excitatus formet in se consimilem speciem. Sed tunc quaero: Aut format sciens aut casu et fortuna sive nesciens? Si sciens, ergo non fuit necessaria excitatio a phantasmate; vel si sciens, tunc prius apprehendit speciem; ergo per speciem; et tunc aut oportet abire in infinitum aut oportet dicere, quod ex phantasmate species intelligibilis gignitur. Si casu et fortuna, hoc est inconveniens, cum sit agens secundum rationem et a proposito. Ulterius tunc non magis formaret unam quam aliam. Si igitur ista sunt inconvenientia et phantasmata sunt necessaria, igitur non nisi quia a phantasmatibus recipit species intelligibiles.

(28) Item, si format: aut de nihilo aut de aliqua specie existente in intellectu aut de essentia sua. Non de nihilo, quia hoc solius Dei est aliquid de nihilo facere. Nec de essentia sua, quia tunc potius esset species animae cognoscentis quam rei cognoscibilis et magis illam repraesentaret; et cum hoc non videtur probabile, quod fiant species de essentia animae, quemadmodum fiunt aliqua artificiata de aliqua materia. Nec de aliqua vel aliquibus speciebus, quia secundum Philosophum in III De anima “anima sive intellectus creatur ut tabula, in qua nihil est depictum”, igitur nullo modo. Ergo necesse est ponere, quod recipiat a rebus extra.

(29) Repulso errore famoso Platonis, qui posuit animas, cum ad corpora veniunt, deferre secum artes et scientias et rerum species de alio mundo, in quo per multa milia annorum vixerunt, sed propter impedimentum corporis quasi obliviscuntur; et ideo paulatim reminiscuntur cognita potius quam nova addiscant, et addiscere non est nisi reminisci – quae Augustinus recitat XII De Trinitate cap. 15 et epistula 111 et est Ad Nebridium – repulso nihilominus errore Avicennae et Algazelis, quod anima species a rebus intelligibiles non recipit, sed intelligentia ultima decimi orbis, quae irradiat super animas rationales, imprimit in nostros intellectus, et illa intelligentia est agens intellectus. Quorum primus tollit animarum creationem et ponit animarum circulationem et revolutionem, secundus ponit angelos creatores et derogat nobilitati et dignitati imaginis, ratione cuius intellectus humanus, sicut angelicus, immediate a prima veritate formatur et illuminatur – hoc duplici errore repulso circa istam quaestionem fuerunt et sunt adhuc opiniones inter catholicos doctores et magistros.

(30) Quidam enim dicunt sequentes viam Aristotelis, ut videtur, quod intellectus recipit species a rebus sensibilibus ita, quod res extrinsecae imprimunt suas imagines non tantum in sensum, immo in imaginationem et in intellectum, non tantum coniunctum, immo separatum, non tantum humanum, immo angelicum. Nec hoc dicunt esse inconveniens nec derogare naturae spirituali propter ordinem universi. Omnia enim, quae sunt de universi integritate, habent quandam naturam communem, qua possunt invicem agere et pati, et si non actione transmutante, saltem actione immutante et afficiente, qua mediante communicant sibi suas similitudines. Aliqui etiam addunt, quod res sensibiles non tantum imprimunt suas species, immo educunt eas de potentia intellectus, sicut formae naturales educuntur de materia per agentia extrinseca. – Sed ista positio omnino repugnat sententiae Augustini, sicut apparet per multas auctoritates supra allegatas, ut XII Super Genesim et in VI Musicae, ubi dicit, quod omnino praestantius est agens patiente et quod inconveniens est animam corpori materiam subdere, ut aliquos numeros vel species sive imagines corpus in anima operetur sive fabricetur. Est etiam contra Aristotelem in III De anima, ubi ponit, quod agens est honorabilius patiente et principium materia. Et quod corporeum in rem incorpoream agat aut imprimat actione naturali, non videtur multum consonum rationi, et multum videtur derogare nobilitati substantiae spiritualis.

(31) Ideo alii dicunt, quod anima sive intellectus nihil omnino a rebus recipit nisi solam excitationem. Sed isti bipartiti sunt.

(32) Quidam enim eorum dicunt, quod anima a suae condicionis principio hoc ipso, quod est natura intellectiva, habet sibi concreata, indita et innata quaedam seminaria vel radices et quasi activas potentias respectu omnium specierum intelligibilium omnium artium et scientiarum, quemadmodum materia naturalis habet in se rationes seminales et activas quasdam potentias, quae non sunt de essentia materiae, sed materiae inditae et superadditae in prima mundi formatione ita, quod, sicut formae non adveniunt ab extra in materiam, sed illa quasi semina excitata per agentia extrinseca convenientia prodeunt in actum, ita anima excitata a sensibus virtute sui agentis educit de suo possibili, ubi haec latent, et deducit in actum. Inconveniens enim videtur secundum eos, ut anima intellectiva, quae est ad imaginem Dei, sit nuda, immo, sicut dicit auctor Libri de causis 10 propositione: “Omnis intelligentia plena est formis”; sicut intelligentia angelica, ita et humana. Sed aliter est plena intelligentia divina, aliter angelica, aliter humana. Nam divina intelligentia habet in se actu distinctas species et ideas sive rationes tam universalium quam particularium. Intelligentia angelica universalium tantum habet species distinctas in actu, sed humana intelligentia, quae est postrema in ordine essendi, tantum in potentia, in radice et in quadam confusione.

(33) Huic positioni videtur favere Augustinus II De libero arbitrio, ubi dicit, quod anima habet in se seminaria virtutum. Et in VIII De Trinitate dicit, quod habet impressam humanae naturae notitiam. Et Boethius III De consolatione: “Latet introrsum quoddam semen veri, quod excitatur ventilante doctrina”; et in V: “Excitat interim quiescentes formas.”

(34) Sed ista positio, licet non sit erronea, immo catholicorum et subtilium magistrorum, tamen non videtur multum probabilis: primo, quia omnino videtur contraria Philosopho, qui dicit III De anima, quod intellectus noster creatur ut tabula, in qua nihil est depictum. Secundo, quia non videtur consona dictis Augustini. Non enim dicit, quod habeat talia in se, sed dicit, quod videt haec immutabilia vera in lumine rationum aeternarum sibi praesente; eti deo respondent pueri vera, cum sapienter et ordinate interrogantur. Et quamvis principia artium intellectualium habeat in quadam virtute propter naturale lumen et iudicatorium, per quod statim, cum obicitur vel offertur sibi aliquod verum evidens, statim approbat et iudicat verum esse; tanen non habet materiam sive terminos. Unde non potest scire, quod omne totum est maius sua parte, nisi habeat speciem totius et partis, quam non habet, nisi accipiat per sensus, ut dicit Philosophus II Posteriorum. Et ideo dicit, quod “principia cognoscimus, inquantum terminos”. Tertio vero, quoniam per istum modum non possunt evadere receptionem. Illa enim principia sunt universalia, ut ipsimet dicunt. Ideo numquam ducerent in aliquod determinatum cognoscibile, nisi determinaretur per aliquid ab extra; et illud, quidquid sit, oportet in anima recipi. Et hoc apparet, quoniam ab illo oportet animam immutari, et necesse est animam quodammodo illi applicari. Et ulterius, quomodo potest anima illa specie excitari, nisi illa species immutetur? Quomodo potest immutari, nisi vel illa species attingat ipsam animam vel agat in ipsam et moveat aut aliqua alia species ab illa nata vel genita? Hoc autem necessario ponit receptionem.

(35) Aliorum positio est huic opinioni conformis in hoc, quod non ponit receptionem ab extra, sed solum excitationem sive occasionem formandarum in se specierum; sed in modo ponendi non parum discordant. Dicunt enim isti, quod anima nullas habet tales species inditas vel concreatas tamquam seminales rationes vel radices, sed dicunt, quod anima est omnium similitudo et quantum ad sensum et quantum ad intellectum. Nam, ut dicit Philosophus, intellectus est omnia intelligibilia et sensus omnia sensibilia; et intellectus est species specierum, sicut manus organum organorum. Habet igitur, et quo assimulatur et quod assimulat, et principium assimulandi activum et passivum. Et principium assimulativum est intellectus agens, qui est quasi lux; principium, quo est assimulabilis, est intellectus possibilis. Anima autem sic assimulabilis unitur corpori ut perfectio. Unitur autem secundum rationem diversarum virium et secundum dispositiones diversas. Quando ergo fit aliqua immutatio in organo sensus, puta in organo virtutis visivae, per aliquam speciem alicuius visibilis, anima, quae secundum illam virtutem est perfectio et motrix organi illius, commonita, excitata et pulsata ex organi immutatione, configurat se et assimulat sive coaptat illi motui proportionaliter et immutatur consimili immutatione; et illud est, quod dicitur ‘sentire’, ut videre vel audire. Similiter, quando fit aliqua immutatio in organo potentiae imaginativae per aliquam speciem imaginabilem, anima, quae secundum virtutem imaginativam est perfectio et motrix illius organi, commonita et excitata ad organi immutationem, secundum illius organi dispositionem coaptat, configurat et assimulat se illi motui et immutatur consimili immutatione; et illud est actu imaginari. Quando autem fit immutatio in ultimo organo sensitivo per aliquam speciem, tunc transformat se et configurat illi motui vel in illam speciem secundum intellectum. Et hoc modo videntur sibi salvare illos gradus abstractionis, quos ponit Philosophus, non, quod aliquid extrinsecum ingrediatur in essentiam animae; hoc enim nefas est dicere, sed proportionaliter transformat et assimulat sive configurat et coaptat se secundum gradus organorum, propter naturalem colligantiam et conexionem potentiarum cum organis.

(36) Et innituntur isti suis rationibus. Una est, quia tunc intellectus per receptionem et acquisitionem talium specierum fieret compositior, cum illa species sit materialis; et si gigneretur a re, magis saperet naturam sui principii quam subiecti. – Secunda est, quia derogat multum nobilitati animae rationalis, quod perficiatur re ignobiliori. Omnis autem corporalis species est ignobilior anima. – Tertia est, quoniam ex intellectu et specie intelligibili numquam fieret vere unum, si aliunde sibi adveniret; quod oportet secundum Commentatorem, qui dicit super III, quod verius fit unum ex intellectu et intelligibili quam ex materia et forma. Et hoc dicunt sensisse Augustinum in auctoritatibus praeallegatis.

(37) Ista positio magnorum magistrorum est et multum subtilium; tamen hanc videntur sequi aliqua inconvenientia. Primum est, quoniam est contra beatum Augustinum expresse in quadam epistula Ad Nebridium in numero epistularum 111, ubi dicit, quod “nihil est aliud imaginatio quam plaga inflicta per sensus, quibus non, ut tu asseris, commemoratio quaedam fit, ut talia formentur in anima, sed ipsa huiusmodi falsitatis illatio sive, ut expressius dicatur, impressio”. Ergo talis falsitatis, id est imaginis impressio, fit per sensus in animam et non tantum excitatio sive commemoratio. – Est etiam contra Anselmum, qui dicit Monologion cap. 11, quod nullam speciem potest anima de novo formare, sed per illas species, quas in memoriam attraxit, potest componendo, ordinando, dividendo fingere aliquid. Et hoc dicit Augustinus De vera religione et in illa epistula Ad Nebridium supra allegata. Et inde fingit imagines in somnis. – Praeterea, si anima format de se talem speciem sive similitudinem, per talem similitudinem potius deveniret in cognitionem sui quam in cognitionem rei, quia similitudo ab aliquo originata magis repraesentat suum originale principium quam aliquid aliud. Et cum hoc Augustinus non dicit, quod anima transformet se in speciem, sed potius, quod species sive imagines transformat seu format in se.

(38) Et ideo est alia positio fortassis magis concors dictis beati Augustini et Philosophi, quae medium tenet inter istas. Dico ergo, quod duo sunt genera rerum cognoscibilium, scilicet corporearum et incorporearum. Incorporearum rerum notitiam anima a sensu corporis non accipit nec recipit, sed aut in semet ipsa videt, dum ad semet ipsam se movet, inquantum est conexa regulis immutabilibus, aut in regulis illis. Et inde est, quod huiusmodi etiam imperiti vera respondent quaerentibus, dum prudenter interrogantur, ut dicit Augustinus I libro Retractationum cap. 4 et 8 et XII De Trinitate cap. 15. Corporearum vero rerum notitiam per sensus corporis colligit. – Hanc distinctionem ponit Augustinus IX De Trinitate cap. 2 et Ad Nebridium epistula 106.

(39) Colligit autem notitiam rerum corporearum et sensibilium non ab ipsis rebus aliquid patiendo, ut eis vice materiae subdatur, tamquam aliquos numeros corpus in ipsa fabricetur, quia hoc perabsurdum est, ut dicit Augustinus et Philosophus, quoniam omnino praestantius et honorabilius est agens patiente. Sed anima colligata est corpori ut perfectio, non pars parti, sed tota toti et tota cuilibet parti, colligata, inquam, et copulata secundum aliquam dispositionem, qua stante et manente stat unio et colligatio, cessante cessat. Et colligatur diversis organis secundum diversas sui vires et diversas dispositiones excepta intellectiva, quae nullius partis corporis est actus, ut dicit Philosophus. Quando autem fit immutatio in aliquo organo corporeo per aliquam speciem, non potest latere animam secundum illam potentiam organi perfectricem et motricem, sed statim percipit eam; percipiendo vero format eam in se secundum illius organi proportionem ita, quod vel sensibilem vel imaginabilem. Nam, ut vult Augustinus et videtur velle Avicenna, potentiae sensitivae non tantum sunt passivae, immo et activae.

(40) Est autem talis ordo: Primo defertur species rei visibilis, puta coloris vel lucis, virtute luminis abstrahentis usque ad pupillam; nec stat in superficie, ut ibi visio perficiatur, sed transit per humidum glaciale usque in profundum. Immutato igitur organo vis visiva, quae ibi viget et vivificat oculum, transformat eam in se et facit in se spiritualiori modo, quam sit in organo, illi tamen proportionatam. Et istius signum est, quod frequenter organo visus immutato non videmus distracta in aliud intentione, ut dicit Augustinus XI De Trinitate; sed intentione adhibita consummatur visio; et tam diu stat, quamdiu manet intentio copulans et tenens aciem videntis cum specie rei visae. – Deinde a sensu particulari per nervum opticum defertur usque ad sensum communem, ad quem deferunt sensus particulares sua sensata tamquam ad iudicem, ut dicit Augustinus II De libero arbitrio. Habet enim iudicare de omnibus obiectis sensuum particularium et de differentiis ipsorum eo, quod omnibus praesidet tamquam iudex. – Postmodum vero immutato organo phantasiae sive imaginativae vis imaginativa, quae ibi viget et organum illud vegetat, quae, quamvis corpus non sit, imagines tamen corporum capit et transformat in se celeritate mirabili. Fit autem ista delatio mediantibus spiritibus subtilissimis, qui deserviunt viribus illis et sunt subtiliores et minus subtiles secundum exigentiam et naturam organorum ita, quod species, quanto magis ascendit per organa diversa delata spiritibus illis subtilissimis, tanto magis illa species simplificatur; non tamen est eadem species, sed, ut dicit Augustinus XI De Trinitate, est species nata altera de altera. Quando autem est in ulimo sensitivo, in quo est ultimum organi complementum, quod est dispositio, qua mediante unitur intellectus corpori, illa species est in ultima dispositione simplicitatis et depurationis secundum exigentiam organi corporalis; et tunc est quodammodo apta intellectui, et dicitur esse “intentio intellecta in potentia” a Commentatore. Intellectus agens, quo est omnia facere, transformat eam in intellectum possibilem et facit eam actu intellectam; et illud vocat Philosophus ‘abstrahere’. – Non igitur patitur anima aliquid a rebus sensibilibus sive corporeis, sed potius facit ex illis et de illis et format sibi species aptas et proportionatas secundum exigentiam organorum et virium, quousque det sibi esse intelligibile et coaptet eam et formet sive transformet eam in intellectum possibilem, quo est omnia fieri.

(41) Sed attendendum est hic, quod de illa specie possumus loqui duobus modis: aut secundum quod species aut secundum quod sensibilis, imaginabilis sive intelligibilis. Quod sit species, hoc habet a suo principio originali, quoniam quaelibet res nata est suam speciem diffundere et multiplicare. Sed quod sit sensibilis aut imaginabilis aut intelligibilis, hoc habet a virtute animae, quae facit eam in se et proportionat sibi. Unde non tam recipit a rebus, quam accipit vel rapit vel format, non de se, ut dictum est, sed ex illis et de illis.

(42) Ratio autem ad istius intelligentiam multiplex potest esse. Prima ex parte intellectus agentis, quoniam actus intellectus agentis est abstrahere species a phantasmatibus secundum Philosophum et facere intentiones intellectas in potentia intellectas in actu secundum Commentatorem. Cuius comparatio ad phantasmata est sicut lucis ad colores, ad possibilem sicut ad oculum. Iste autem actus non haberet locum in anima, nisi anima caperet, acciperet vel raperet aliquid a rebus extra.

(43) Secunda ratio est ex parte intellectus possibilis, qui secundum Philosophum creatus est ut tabula, in qua nihil est depictum, et ideo est potentia omnino nuda, et ideo est in potentia omnia intelligibilia. Cum igitur non habeat species concreatas nec recipit a superiori nec ipse per essentiam potest esse species, quia tunc informaretur a semet ipso, cum intellectus possibilis informetur speciebus, nec intellectus potest esse materia, de qua species formetur, sicut cultellus de ferro, ergo necesse est, quod ab extra per virtutem agentis recipiat. Obiectum enim intellectus possibilis sunt phantasmata, quorum comparatio est ad intellectum possibilem sicut color ad visum. Et hoc dicit plane Philosophus II De anima, quod sensus est susceptivus specierum sensibilium sine materia, et in principio III dicit, quod intellectum oportet esse impassibilem, susceptivum autem speciei. Et Ioannes Damascenus II libro cap. 21: “Anima sensibilia quidem per sensus suscipit, et fit opinio, intelligibilia vero per intellectum, et fit intelligentia.”

(44) Tertia ratio est ex parte phantasmatis, quoniam ibi non stat actus animae, immo ordinatur ad actum perfectiorem; iste autem est actus intelligendi. Omnes enim potentiae inferiores subministrant intellectui. Ordinatur autem phantasma tamquam obiectum motivum, quemadmodum color ad visum, secundum Philosophum, non tantum sicut excitativum, quoniam, cum intellectus sit praesens sensui sicut phantasiae, ita posset excitari per sensum sicut per phantasma. Quodsi istud est falsum et contra sanctos et philosophos, manifestum est, quod ex phantasmatibus sive intentionibus imaginatis accipiuntur intentiones intelligibiles.

(45) Quarta ratio est ex parte rei intelligibilis, quoniam res non intelliguntur per essentiam, sed per species suas, nec res sunt in anima, sed species rerum. Species autem rerum gignuntur ab ipsis rebus, et ideo in cognitionem ducunt ipsarum rerum. Si autem illa species de intellectu formaretur, magis duceret in cognitionem sui quam in cognitionem rei. Et cum hoc, etsi posset dici imago, quemadmodum pictor pingit aut sculpit alicuius rei imaginem, tamen species dici non posset, et magis esset fictio quam aliquid vere intellectum. Et hoc dicit Augustinus IX De Trinitate cap. 12: “Omnis res, quamcumque cognoscimus,, congenerat in nobis sui notitiam. Ab utroque enim notitia paritur: et a cognoscente et a cognito.” Hoc idem dicit Anselmus Monologion cap. 62.

(46) Quinta ratio est ex parte rationis cognoscendi. Ratio enim cognoscendi unamquamque rem est species vel similitudo eius, ut dicit Augustinus IX et XV De Trinitate. Similitudo autem duplex est, scilicet originativa rei, sicut idea archae in mente artificis est causa productiva et causativa archae in materia. Alia est similitudo originata a re, sicut ille, qui nescit facere archam, cognoscit archam per speciem ab ipsa archa originatam. Similitudo igitur, quae est ratio cognoscendi in humano intellectu, certum est, quod non est causativa rerum, quia talis est ratio idealis in summo artifice, nec est deducta sive impressa immediate ab illa, quia talis est angelica; ergo oportet, quod sit originata a rebus. Ergo necesse est, quod intellectus accipiat species intelligibiles a rebus extra nec format de se.

(47) Sexta ratio est ex conexione potentiarum et virium ad invicem, quae ita sunt conexae, ut nihil fiat in superiori, quod prius non fuit in inferiori. Unde dicit Philosophus De sensu et sensato et Augustinus IV Super Genesim et X Confessionum, quod nihil fit in intellectu, quod prius non fuerit in sensu. Hoc autem fit medante phantasmate, quod, ut dicit De vera religione, est figmentum attractum per sensum. Et ideo impossibile est caecum a nativitate fingere imaginem coloris aut surdum fingere imaginem soni, ut dicit Augustinus in epistula praeallegata et VI Musicae. Ergo necesse est, ut in cognitione talium species accipiat a rebus sensibilibus, quae ita se habent gradatim natae altera de altera, quousque fiant in acie cogitantis, sicut et potentiae ipsae sunt invicem ordinatae. Istius autem signum est, quod intellectus obnubilatur a phantasmatibus, quod non esset, nisi ab ipsis acciperet species intelligibiles. Unde Augustinus IX De Trinitate cap. 6: “Phantasias rerum corporalium per sensum corporis haustas et quodammodo infusas memoriae, ex quibus ea, quae non visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, approbare vel reprobare quibusdam regulis supra mentem positis nititur. Sed claret desuper iudicium veritatis, sed corporalium imaginum nubilo subtexitur.” Unde intelligentia constituta est inter lucem et tenebras.

(48) Sic igitur dico sine praeiudicio, quod anima sive intellectus accipit sive capit species a rebus extra non virtute rerum corporalium agentium in animam vel intellectum, sed intellectus sua virtute facit et format. Huic sententiae Augustinus concordat in auctoritatibus adductis in opponendo; concordat nihilominus Philosophus. Et ideo huic positioni ad praesens adhaereo.

 

 

Ad argumenta in contrarium

facile est respondere:

 

(49) Ad primum dico, quod de similitudinibus corporum possumus loqui duobus modis: uno modo, ut corporum sunt, utpote sub dimensione, figura et ceteris accidentibus corporalibus; et hoc modo illae partes, quae talibus imaginibus informantur, sunt communes nobis et bestiis; et illa vis, quae maxime iis deputatur, est phantasia, quam Augustinus vocat “spiritum”. – Alio modo possumus loqui de corporum similitudinibus ut abstractis dimensionibus, figura et huiusmodi, et omnino factis intellectis in actu; et tunc dico, quod intellectus informatur similitudinibus corporum.

(50) Ad secundum dicendum, quod diligenter consideranti seriem verborum s. Augustini illa auctoritas magis est ad oppositum quam ad propositum. Vult enim dicere sanctus, quod animus, qui adamavit corpora, vellet intus ferre corpora ipsa, quae adamavit, in regionem incorporeae naturae, hoc est in ipsam mentem, sed non potest. Et ideo imagines corporum convolvit et rapit factas in se de se. Vis autem illa, quae deputata est talibus imaginibus, est phantasia, quam Augustinus vocat “spiritum”. Igitur factas de se, hoc est de memoria phantastica, ubi tales imagines conservantur; in se, hoc est in intellectu possibili per virtutem agentis. Id autem, quod dat eis formandis, est ipsemet intellectus possibilis, non sicut materiam, ut de qua vel ex qua fiant, sed in qua, sicut dicitur subiectum dari formandis accidentibus. Id, quod servat, quo de talibus imaginibus iudicet, est mens sive intelligentia, quae discernit eas a rebus. Et huic concordat textus sequens. Sequitur enim, quod illae partes, quae talibus imaginibus informantur, sunt nobis communes cum pecoribus.

(51) Ad omnes alias auctoritates Augustini patet responsio per solutionem principalem.

(52) Ad auctoritatem Hugonis dici posset, quod ipse loquitur recitans opinionem Pythagorae et ex verbis suis elicit intellectum, qui potest inde saniori modo haberi, non tamen loquitur tamquam asserens et astruens modum illum. – Vel posset dici, quod, ut dictum est, dicit non advenire ab extrinseco, scilicet corporeo, tamquam efficiente, sed anima sua potentia et vi nativa, id est innata, capit. Et hoc ipso, quod dicit “capit”, dat intelligi, quod non facit de se ipsa, sed aliunde accipit.

(53) Ad septimum dicendum, quod et similiter se habent et dissimiliter. Similiter se habent, quia, sicut materia est in potentia, ita et intellectus possibilis, et nullam habet formam in actu. dissimiliter autem, quia multo est in potentia actualiori anima sive intellectus possibilis quam materia, quoniam materia nullum habet intra se principium activum, quod agat et educat formas in actum, sed anima habet intra se suum activum, quod sua virtute et lumine format species intelligibiles et informat possibilem, non tamen de se, ut dictum est.

(54) Ad octavum dicendum, quod intellectus agens est in actu respectu specierum abstrahandarum a phantasmatibus et respectu intellectus possibilis informandi per illas. Tamen non oportet, quod sit in actu consimili, sed sufficit, quod sit in actu nobiliori, sicut sol facit potentia calidum actu calidum. Oportet ergo, quod sit in actu, sed non calidus, quia est in actu nobiliori.

(55) Ad nonum dicendum, quod anima rationalis re vera perfectior est et nobilior quam caelum. Et sicut forma caeli terminat totum appetitum et inclinationem materiae, multo magis forma animae rationalis materiam suam, si habet. Sed ‘esse’ duplex est. quoddam esse primum, et de hoc verum est, quod tam forma haec quam illa suam materiam terminat et eius appetitum et inclinationem figit. Est aliud esse secundum et accidentale, et de hoc neutrum suam materiam perficit. Nam anima acquirit scientias et virtutes, et caelum movetur ab intelligentia.

(56) Ad decimum dicendum, quod illius lucis ad phantasmata, etsi non sit proportio naturalis convenientiae, est tamen proportio moventis et moti. Quia enim intellectus est motor et perfectio corporis, sicut agit in corpus, potest agere in phantasmata, et illud vocatur ‘illuminare’. Est et alia proportio, quoniam illud organum est vicinissimum spiritui et fortassis est illud, quo mediante animae unitur, et ideo magis potest recipere actionem intellectus.

(57) Ad undecimum dicendum, quod non est ibi talis ordo. Simul enim, dum fit intellecta, est in intellectu et e converso. Nec est prius fieri intellectam quam esse in intellectu vel e converso, sed simul sunt, sicut anima simul creatur et infunditur nec prius est creari quam infundi. Dum enim species est in ultimo sensitivo, est in ultima dispositione ad hoc, quod fiat actu intellecta. Et ideo intellectus agens sua virtute format et coaptat eam intellectui possibili et facit eam intellectam in actu, simul tamen utrumque.

(58) Ad duodecimum dicendum, quod veritas sive veritatis notitia non concipitur a sensibus effective vel formaliter, tamen concipitur materialiter et quasi ministerialiter; inde enim aliquid ministratur, quod est cognitionis materia. Propter quod intelligendum, quod ad notitiam veritatis concurrunt tria, scilicet species accepta a sensibus quasi materiale; et lumen naturale intellectus agentis quasi efficiens secundarium et species facta actu intellecta per actum eius quasi formale, sed incompletum; tertium est lumen divinum irradians quasi efficiens primarium et principale et lumen ab eo fluxum formale completivum et consummativum, ut in quaestione praecedenti visum est. His tribus vel quattuor concurrentibus concipitur perfecta veritatis notitia.

(59) Ad tertium decimum dicendum, quod cadere aliquid in sensum est duobus modis: vel tamquam sensu perceptibile vel apprehensibile; et sic non cadit in sensum nisi qualitas sensibilis. Vel tamquam inde transiens, sed involutum et investitum illis qualitatibus sensibilibus; et sic species quiditatis cadit in sensum; simul enim cum speciebus accidentium multiplicatur species substantiae. Sed sicut substantia investitur accidentibus, ita et species substantiae speciebus accidentium. Utrisque igitur speciebus multiplicatis sensus apprehendit, quod suum est, donec veniat usque ad intellectum, qui abstrahit speciem quiditatis, quae est per se obiectum eius. Et hoc dicit Hugo in auctoritate allegata in opponendo. Dicit enim, quod per visum ad animi cognitionem intrant substantia et forma.

(60) Ad quartum decimum posset responderi per interemptionem minoris. Nam et forma aliquid accipit a materia, sustentamentum scilicet et fundamentum; et agens physicum etiam patitur a patiente; et finis non ultimus, sed finis sub fine aliquid recipit ab iis, quae sunt ad finem illum. Nam homo, qui est finis creaturarum inferiorum, recipit auxilia ab inferioribus creaturis. – Possumus tamen dicere ad propositum, quod, ut dictum est, anima non recipitur, tamquam a corpore patiatur, sed potius ipsa facit ex ipso et agit in ipsum.

(61) Ad quintum decimum dicendum, quod in maiori mundo superiora non recipiunt ab inferioribus tamquam agentibus et moventibus ipsa, sed tamquam ministrantibus. Unde non recipiunt tamquam agentibus per dominium, sed potius tamquam obsequentibus per ministerium. Sicut dictum est, quod homo recipit ministerium ab omni creatura tamquam sibi deserviente, similiter vires inferiores in anima ministrant superioribus.

(62) Ad sextum decimum dicendum, quod cognitio intellectualis non causatur a sensibilibus effective et principaliter sive formaliter, sed tantum materialiter et ministerialiter, quia materiam cognitionis accipit anima a sensibus; hoc autem non est inconveniens.

(63) Ad septimum decimum posset responderi per interemptionem maioris, quoniam aliqua ducunt in aliorum cognitionem, quae non sunt eiusdem naturae cum illis; sicut patet, quod imago depicta vel formata ducit in cognitionem rei omnino differentis secundum genus; et circulus ducit in cognitionem vini appensus ante tabernam et tamen differt in natura a vino. – Aliter potest dici, quod species in intellectu vel quomodocumque, quia non est res aliqua fixa, non est in genere proprie; tamen per reductionem est in genere illius rei, cuius est species, tamquam ab ea originata de substantia sua.

(64) Ad duodevicesimum dicendum, quod duplex est actus intellectus: unus in via acquisitionis et adeptionis, alius post acquisitionem et adeptionem; quod quidam vocant ‘intelligere ad habitum et ab habitu’. Quantum ad actum intellectus, qui est post adeptionem sive ab habitu, verum est, quod nihil intelligitur, nisi quod prius in memoria retinetur. Quantum ad actum vero intellectus, qui est in via acquisitionis sive ad habitum, dico, quod falsum est, sed tunc ipsum phantasma est loco memoriae. – Vel posset dici, quod hoc verum est, quod nihil intelligitur, nisi quod prius est in memoria, quia memoria secundum essentiam est intellectus possibilis differens solum secundum rationem.

(65) Ad undevicesimum posset dici, quod species in phantasia non est quanta nec dimensa nisi per accidens ratione subiecti, quia organum est quantum. Et hoc dicit Hugo Super Ecclesiasten: “Purum”, inquit, “atque sincerum hoc alimentum in refectionem animae transit, quia, licet emanet a specie corporali et per corporis sensus transeat, non potest tamen retineri a corpore, quia corporeum nihil habet nec ingerit corpulentum.” – Rursus si esset corporea, nullo modo possent esse in eodem puncto medii plures species corporum; alias essent plura corpora in eodem loco. Si tamen dicatur, quod sit quanta, adhuc nullum est inconveniens. Non enim corporea quanta fit non quanta, quoniam non est eadem species numero in phantasia et in intellectu; in illa autem, quae est in phantasia, est aliquid, quod non est quantum, ipsa scilicet species quiditatis, quae latet, ut dictum est, quae simul cum speciebus accidentium multiplicatur et quae nata est esse in intellectu. Praeterea, quod inconveniens, si de quanto fiat non-quantum, cum de non-quanto fiat quantum, sicut de semine, quod nullo modo tumet, producitur res maximae molis, ut dicit Augustinus De vera religione.

(66) Ad vicesimum patet responsio, quoniam intellectus non informatur phantasmate nec phantasma transmutatur in aliquam speciem, quae informet intellectum; sed ex phantasmate gignitur species illa, quae intellectum informat; nec spirituale gignitur ex corporali proprie, quia non virtute sua, sed virtute agentis. – Ulterius, licet illa species sit corporalis, aliquid tamen ibi latet, quod non est corporale, sed intellectuale; et ideo illa species est intellecta in potentia, quae, dum abstrahitur et depuratur, fit intellecta in actu, nisi dicatur corporale, quia species corporis. Hoc modo semper remanet corporalis; etiamsi ab ipsa anima formaretur, posset dici corporalis.

(67) Ad argumenta alterius partis responsum est, quia non patitur a corpore sive re corporali, sed potius anima agit in phantasma faciendo et formando sibi ex ipso speciem intelligibilem; patitur tamen possibilis ab agente. Unde anima secundum aliam sui vim agit et secundum aliam patitur hoc modo passionis.

(68) Ad paenultimum argumentum in contrarium oportet responderi, quoniam argumentum est cornutum et posset fieri ita ad oppositum sicut ad propositum. Ideo dicendum, quod, ut praedictum est, non est ibi ille ordo, ut possit dici: aut cognoscens aut non. Intellectus enim agens, qui semper est in actu, statim, cum obicitur sibi aliquod phantasma, irradiando super illud abstrahit inde speciem intelligibilem. Per quid autem determinatur ad abstrahendum plus unum quam aliud? Dico, quod non per cognitionem intellectivam, sed quodammodo experimentalem. Praecedit enim quidam tactus, quo anima ipsa tangitur a specie in organo existente. Anima autem tacta agit in illam per vim suam activam et recipit per vim suam passivam. Quod autem hoc magis tangat quam illud, aliquando est ex superiori virtute, utpote angelica, quae movet illud phantasma plus quam aliud, aliquando est ex rememoratione sensus, utpote quando audimus aliquid, incipimus inde cogitare, aliquando ex assuefactione, quia sumus assueti circa aliquid unum, et tunc redimus ad illud, aliquando ex specie et voluntate: Ista enim, ut dicit Philosophus De problematibus, faciunt visiones somniorum magis de uno quam de alio et eodem modo in vigilia.