Matthaeus ab Aquasparta
ca. 1240 - 1302
|
Quaestiones disputatae de cognitione
|
________________________________________________________________
|
|
Quaestio VQuinto quaeritur, utrum animacognoscat semet ipsam et habitus, qui in ea sunt,per essentiam suam an per actus tantum.
―――――――――
Quod per actus tantum, videtur:
(1) Per illud anima cognoscit se et habitus, qui in ea sunt, quod solum facit ad cognitionem et quo remoto non potest cognoscere. Sed actus sive operationes sunt huiusmodi. Ergo et cetera. – Probatio minoris: Si enim cognoscit se et habitus in se existentes per semet ipsam, non per actus, tunc non cognoscit se vel habitus a superiori – hoc suppono – nec ab inferiori – hoc constat, quoniam tunc haec cognitio esset omnibus communis et quilibet posset animam suam cognoscere, quod falsum est –; nam, ut dicit Augustinus XVIII De civitate cap. 18, quidam bibit venenum in caseo et tunc sibi videbatur esse caballus et portare onera inter iumenta; ergo et cetera.(2) Item, si anima se ipsam videret aut intueretur, nullus circa animae naturam erraret. Sed multi circa animae naturam erraverunt, alii putantes eam cor, alii cerebrum, alii sanguinem, alii atomos, alii aerem, alii ignem, ut dicit Augustinus X De Trinitate cap. 7. Ergo anima semet ipsam per semet ipsam non cognoscit neque se videt aut intuetur.(3) Item, quicumque cognoscit rem aliquam per propriam speciem, cognoscit sine discursu, sicut apparet, quoniam visus corporalis sine discursu videt, quia per speciem corporalem rem apprehendit. Sed anima nec se nec habitus, qui in se sunt, cognoscit sine discursu. Ergo non cognoscit se vel habitus, qui sunt in se, per propriam speciem sive per essentiam; ergo per actus.(4) Item actus virium superiorum non impedirentur per impedimentum virium inferiorum, nisi actus inferiorum subministrarent et deservirent actibus superiorum. Sed nos videmus, quod per impedimentum actuum inferiorum actus superiorum impediuntur, sicut apparet, quoniam impeditis actibus inferiorum ligantur vires superiores; ergo subministrant et deserviunt superioribus. Cum igitur intellectus ligetur propter infirmitates et ineptitudinem organorum, quibus actus virium inferiorum impediuntur, ita, quod non potest se vel habitus suos intelligere, ergo actus inferiorum necessarii sunt ad intelligendum. Ergo per actus cognoscit se et habitus in se existentes.(5) Item Avicenna VI Naturalium tractatu 2 cap. 3 dicit, quod vires apprehensivae non apprehendunt, nisi immutentur ab obiectis. Si igitur anima se ipsam aut habitus, qui sunt in ipsa, apprehenderet per essentias suas aut per suas prorpias species, necesse esset animam a se ipsa aut ab ipsis habitibus immutari. Sed istud est impossibile. Ergo et cetera. – Probatio minoris est, quia dicit Philosophus in I De anima, quod intelligere est actus totius coniuncti; ergo quidquid cognoscit, cognoscit mediantibus sensibus et phantasmatibus. Ergo et cetera.(6) Item impossibile est aliquid apprehendi ab aliqua potentia nisi aut obiectum proprium aut mediante obiecto proprio. Quod apparet; nam sensata communia non apprehenduntur nisi mediantibus sensatis propriis. Sed proprium obiectum intellectus est phantasma secundum Philosophum III De anima; ergo intellectus aut nihil intelligit nisi phantasma aut mediante phantasmate. Ergo semet ipsam vel habitus, qui sunt in ipsa, non cognoscit per semet ipsam aut per essentias suas vel per species, sed per actus.(7) Item, qui cognoscit rem aliquam per essentiam suam vel per eius speciem immediate ab ea genitam vel expressam, si illa res sit omnino simplex et indivisibilis, cognoscit omnem motum, omnem operationem, omnia accidentia illius. Sed anima non cognoscit omnem motum, omnem operationem, omnia accidentia sua, et tamen omnino est simplex et indivisibilis; ergo non cognoscit se per essentiam suam vel per speciem immediate a se expressam vel genitam. Sed aut cognoscit se per essentiam aut per actus; ergo et cetera.(8) Augustinus XIII De Trinitate cap. 1: “Non sic videmus fidem in nobis, sicut videmus hominem vivum, cuius animam, etiamsi non videmus, ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum, sicut vivendo didicimus, intuemur etiam cogitando. non sic videtur fides in corde, in quo est, ab eo, cuius est; sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur, quia id, quod credere iubemur, videre non possumus; ipsam tamen fidem, quando inest nobis, videmus in nobis, quia et rerum absentium praesens est fides; et rerum, quae foris sunt, intus est fides; et rerum, quae non videntur, videtur fides.” Non igitur coniciendo ex actibus, sed per semet ipsam fidem intuemur.(9) Item idem in epistula Ad Paulinam De videndo Deum in numero epistularum 62 distinguit duplicem sensum, sensum scilicet corporis et sensum mentis: “Et sensu corporis videt anima corporalia, quae extra nos sunt, cum ipsis sensibus corporis praesto sunt. Sensu autem mentis videt spiritualia, quae intra nos sunt, quae praesto sunt sensibus mentis. Primo sensu videmus montes, arbores, lucem, colorem; secundo sensu, scilicet mentis, videmus vitam nostram, voluntatem, inquisitionem, scientiam, fidem et huiusmodi; haec enim intuitu mentis conspicimus.” Et post: “Sicut lucem corpoream corporis sensu, sic voluntatem meam plane video, quia praesto est animi mei sensibus atque intus mihi praesens est.” Et multa similia ponit ibi de hoc. Ergo et cetera.(10) Item idem Ad Nebridium in numero epistularum 106: “Intelligere duobus modis in nobis fit”, scilicet “ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, ut cum intelligimus esse ipsum intellectum; aut admonitione a corporis sensibus, ut cum intelligimus esse corpus.” Igitur intellectus intelligit semet ipsum per semet ipsum sine admonitione a sensibus corporis. Ergo nec per actus.(11) Item idem VII Super Genesim cap. 6: “His nuntiis, scilicet sensibus, accipit anima, quidquid eam corporalium non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam est, ut cum vult intelligere divina vel Deum vel omnino se ipsam suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat, ab hac ipsa quoque se luce oculorum avertat eamque ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollat.” Et post: “Habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae non nisi intellectu atque ratione conspicit, quo nullus carnis sensus aspirat.” Ergo non per sensus aut phantasmata, quae magis sunt impedimento quam adiumento, sed per semet ipsam conspicit se et suos habitus.(12) Item, ubi nullus sensus aut usus sive actus sensus, nullum est phantasma. Nam, ut dicit Augustinus VI Musicae, impossibile est caecum natum fingere imaginem coloris. Sed anima semet ipsam intelligeret, si nullum usum vel actum sensus alicuius haberet; ergo non intelligit se mediante phantasmate. – Probatio minoris apparet per Avicennam VI Naturalium tractatu 1 cap. 1 in fine, ubi dicit, quod, si crearetur unus homo suspensus in aere ita, quod eius membra quasi essent omnino disiuncta nec se aliquo modo contingerent, nec aliquid omnino sentiret, non dubitaret “affirmare se esse”. Et post dicit, quod “non eget corpore ad hoc, ut sciat animam et percipiat eam”; ergo et cetera.
Quod autem nullo modo cognoscatper actus, ostenditur sic:
(13) Augustinus VIII De Trinitate cap. 6 dicit, quod animus cernit speciem rei in se ipso. Certum est autem, quod non in memoria, ergo in acie intellectus. Sed habitus scientiae est in ipso intellectu. Ergo habitum scientiae cernit. – Quod autem habitus scientiae sit in intellectu, probatio: quia eius est habitus, cuius est actus, et e converso. Sed certum est, quod actus scientiae est actus intellectus; ergo habitus est in intellectu. Ergo absque omni actu potest illum habitum cernere.(14) Item secundum Augustinum X De Trinitate cap. 3 in fine et 4 in principio anima actum suum nullo modo cognosceret neque suum esse, nisi primo se nosset. Dicit enim: “Ubi suum esse novit, si se non novit?” Et: “Cum se nosse mens quaerit, mentem se esse iam novit; alioquin utrum se quaerat, ignorat.” Si ergo prius novit se mens, quam noverit suum actum vel suum esse, ergo non cognoscit se per actum suum.(15) Item omne illud, per quod aliquid scitur vel cognoscitur, est immediatius cognoscenti quam cognitum ipsum vel scitum. Sed certum est, quod actus nullo modo est immediatior animae quam ipsa sibi. Ergo non cognoscit se per actum suum.
Quod autem cognoscat per essentiam ita,quod non per speciem aliquam mediam,ostenditur sic:
(16) Tria concurrunt ad cognitionem, scilicet cognoscens, cognitum et ratio cognoscendi sive, quo res cognoscitur. Sed anima in cognitione sui est cognoscens, cognitum et ratio sive quo cognoscitur. Ergo sic per semet ipsam cognoscit, quod non per actus. – Probatio minoris: Augustinus IX De Trinitate cap. 3 dicit, quod “novit semet ipsam per semet ipsam”.(17) Item Augustinus XII Super Genesim cap. 3: “Illud, quod non imaginabiliter, sed proprie et non per corpus videtur, illud videtur visione intellectuali.” Hoc modo videtur dilectio. Et post: Hoc genus visionis, “quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent species sui similes, quae non sint, quod ipsae”. Ergo dilectio cernitur et videtur aut per essentiam aut per speciem omnino a se indifferentem.(18) Item Commentator super III De anima dicit, quod in rebus separatis a materia non est aliud intentio, per quam intelliguntur, et forma, per quam sunt id, quod sunt. Sed certum est, quod tam anima quam habitus, qui sunt in anima, sunt a materia separata. Ergo non intelliguntur per aliquam intentionem sive speciem a se differentem. Ergo intelliguntur per essentias suas tantum.(19) Item, quandocumque aliqua actio provenit ex duobus ita, quod quasi ex duobus composita est, necesse est, quod unum sit velut forma, aliud velut materia, sicut Commentator dicit super III De anima. Si igitur actio intelligendi se ipsam manat ab ipsa anima et specie sive aliqua similitudine media, necesse est, quod anima sit velut materia et species sicut forma, quia species illa non potest esse sicut materia. Sed certum est, quod actio principalius procedit a forma quam a materia; ergo principalis provenit ex illa specie quam a se ipsa. Hoc autem falsum est; ergo non cognoscit se per speciem mediam.(20) Item confirmabatur argumentum sic: Augustinus IX De Trinitate cap. 12: “Mens, cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae, nam et cognitum et cognitor ipsa est.” Sed notitia dicit actum cognoscendi sive intelligendi. Ergo anima per semet ipsam sine aliqua specie est causa cognitionis.(21) Item anima est in ordine entium et in ordine intelligentium et intelligibilium. Sed anima existit per semet ipsam. Ergo intelligit et intelligitur per semet ipsam; ergo non per speciem.(22) Item non videtur esse aliqua ratio, quare ad cognitionem alicuius rei species sit necessaria, nisi quia res materialis est et quia non potest esse per essentiam in intellectu; et ideo oportet speciem abstrahi a re. Sed anima et habitus, qui in ea sunt, omnino sunt immateriales. Ergo non cognoscit aut intelligit se vel habitus suos per aliquam speciem, sed per semet ipsam.(23) Item “propter quod unumquodque, tale et illud magis”. Species habet rationem intelligibilis ab intellectu agente, qui abstrahit species a phantasmatibus et facit species intelligibiles in potentia intellectas in actu. Intellectus agens habet rationem intellectus intelligentis vel intelligibilis ab essentia animae, a qua fluit, quia est natura intellectualis. Ergo anima per essentiam suam multo magis est intellectiva et intelligibilis; non ergo per speciem.(24) Item omnis cognitio est per assimulationem; ergo quod se ipso simile est, non per aliquam speciem assimulantem, per semet ipsum cognoscitur, non per speciem. Sed anima sibi similis est per semet ipsam. Ergo semet ipsam per essentiam suam cognoscit, non per aliquam speciem.(25) Item Commentator super XI Metaphysicae super illud ‘movet sicut desideratum’ dicit, quod forma balnei est in anima et in materia; et illa, quae est in anima, movet sicut agens; illa, quae est in materia, movet sicut finis, quia illa, quae est in anima, movet propter illam, quae est in materia. Si autem forma balnei esset in anima immaterialis, esset in anima per essentiam suam et moveret sicut agens et sicut finis. Sed certum est, quod anima ipsa et habitus virtutum sunt immateriales et sunt praesentes ipsi animae per essentias suas. Ergo per essentias suas, non per species movent intellectum.(26) Item secundum Commentatore m et Philosophum oportet, quod intellectus sit absque forma, ut sit susceptibilis formae. Sed intellectus non caret forma sui, immo habet eam. Ergo non recipit, ergo nec se per suam speciem intelligit.
Quod autem se cognoscat et habitus,qui in ea sunt, per speciem,ostenditur:
(27) Anselmus Monologion 33 cap.: “Nulla ratione negari potest, cum mens rationalis se ipsam cogitando intelligit, imginem ipsius nasci in cogitatione sua, immo ipsam cogitationem sui esse sui imaginem ad eius similitudinem ex eius impressione formatam. Quamcumque enim rem mens vel per corporis imaginem seu per rationem cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem, quantum valet, in ipsa sua cogitatione conatur exprimere; quod quanto verius facit, tanto verius rem ipsam cogitat.” Ergo tam se ipsam quam habitus, qui sunt in ipsa, cognoscit per species suas.(28) Item Philosophus III De anima dicit, quod anima intelligit se sicut alia intelligibilia. Sed alia intelligibilia intelligit per speciem. Ergo et semet ipsam et habitus in ea existentes intelligit per species suas.(29) Item intellectum et cognitum est perfectio intellectus, non per essentiam, sed per speciem, quia res ipsae non sunt in intellectu, sed rerum species. Si igitur anima intelligit se, se ipsa perficitur. Sed non perficitur se ipsa, quia perfectio differt a perfectibili; ergo sua specie sive similitudine.(30) Item Augustinus XIV De Trinitate cap. 3 dicit, quod, quando fides non erit, cognoscetur per quoddam imaginarium vestigium in memoria derelictum, unde formabitur acies recordantis. Sed aliam nunc facit trinitatem, aliam tunc factura est. Sed certum est, quod per illud res cognoscitur, per quod recolitur sive rememoratur. Ergo si anima recordatur fidei per speciem, ergo et per speciem cognoscit.(31) Ad istius quaestionis intelligentiam praenotandum est, quod tripliciter dicitur aliquid cognosci vel tripliciter de aliquo potest cognitio haberi. Contingit enim aliquid cognosci per manuductivam arguitionem sive ratiocinationem, ut videndo fumum arguo ignem, videndo hominem loqui arguo ipsum habere animam rationalem. Secundo contingit aliquid cognosci per contuitivam inspectionem sive inspectivam contuitionem, sicut cum ignem praesentem oculis meis intueor et in ipsam dirigo obtutum. Tertio contingit aliquid cognosci per simplicem quiditatis speculationem in universali, non concernendo hoc vel illud, in hoc vel in illo, sicut cum considero, quid est ignis. Primo modo cognoscitur de re vel deprehenditur, an est vel inest, sed ipsa res non videtur, sicut videndo fumum deprehendendo, quod ibi est ignis, sed ipsum ignem non video. Tertio modo cognoscitur, quid est res in generali, non cogitando, si est vel inest. Secundo modo videtur res ipsa.(32) Si igitur quaeratur, quomodo anima cognoscat, quid anima est vel quid sunt habitus mentis, quam cognitionem vocavi simplicem quiditatis speculationem, iste modus communis est omni animae nec plus respicit animam propriam quam alienam; communis est etiam tam habentibus quam non habentibus tales habitus. Et hoc modo anima vel habitus in se existentes cognoscuntur. Partim per impressam notionem, quoniam anima habet impressam naturae suae notitiam, ut dicit Augustinus VIII De Trinitate cap. 4 in fine. Habet nihilominus virtutum et habituum notiones, ut dicit II De libero arbitrio et in VIII De Trinitate cap. 3, quod habet impressam notionem boni. Partim per subtilem investigationem et inquisitionem, sed consummative per lucis aeternae irradiationem. In illa enim forma et in libro lucis illius, quid sit animus iustus, etiam iniustus, agnovit. huius rei testis est Augustinus IX et XIV De Trinitate, sicut patet aspicientibus. Sed de hoc nihil ad praesens!(33) Si autem quaeratur, quomodo anima cognoscat se ipsam et habitus, qui sunt in ea, per argutionem, dico, quod cognoscit per signa et a posteriori: ab obiectis deveniendo in cognitionem actuum et ex actibus deveniendo in cognitionem habituum et potentiarum, ex potentiis autem et habitibus in cognitionem essentiae ipsius animae. Nam secundum Philosophum in principio Physicorum “innata est nobis via ex certioribus et notioribus nobis in certiora naturae et notiora”, et in II De anima dicit, quod “potentiae cognoscuntur per actus et actus per obiecta”. In his duobus modis omnes conveniunt nec est discordia inter doctores.(34) Utrum autem anima se ipsam vel habitus, qui sunt in ipsa, possit videre et intueri, et iste est secundus modus cognoscendi, per intuitionem, dicunt aliqui, quod anima coniuncta corpori, quamdiu coniuncta est, nec se ipsam nec habitus, qui in ea sunt, immo nec aliquid omnino spirituale valet intueri directo aspectu, sed tantum deprehendit sive percipit se esse et habitus sibi inesse per actus, non, quod ipsos actus intueatur tamquam obiectum visionis, cum sint ita spirituales sicut habitus et essentia ipsa, sed quia percipit et deprehendit sibi inesse, dum percipit intelligibilia per species a phantasmatibus abstractas. Dum enim intellectus dirigitur vel tendit in ea, quae per phantasmata apprehenduntur, percipit actum suum; percipiendo actum percipit species et habitus et potentias, demum essentiam ipsius mentis; semper a posteriori, non, quod aspectum dirigat tamquam in obiectum aut in actum aut in habitum.(35) Ratio autem eorum est duplex: una, quae pro parte tacta est, quia proprium obiectum intellectus coniuncti, maxime pro statu viae, tam agentis quam possibilis, est phantasma, agentis obiectum, quia ipse est actus quodammodo phantasmatum, possibilis vero, quia fit actu per ipsa, dum intentiones imaginatae, quae erant intellectae in potentia, fiunt intellectae in actu. Et ideo nihil apprehendit ut obiectum nisi phantasma, non quod phantasma intelligat, sed quia per phantasmata intelligit id, cuius est phantasma, et sine phantasmate nihil intelligit, ut dicit Philosophus III De anima.(36) Secunda ratio est, quia nihil intelligitur, nisi inquantum actu ens et prout actu ens. Quod patet, quia visus non percipit coloratum in potentia, sed coloratum in actu. Similiter intellectus non cognoscit, nisi quod actu est; et quia intellectus non est actu, antequam intelligat, ideo non potest intelligere se nisi actu intelligentem. Quemadmodum enim materia est ultima in genere sensibilium, ita intellectus sive anima est ultima in genere intelligibilium, quia, sicut materia est potentia pura respectu sensibilium, ita intellectus est potentia pura respectu intelligibilium. Ideo, sicut materia non est sensibilis nisi per formas sensibiles supervenientes, ita nec intellectus noster est intelligibilis nisi per speciem superinductam. Unde semet ipsum non apprehendit; sed ex hoc, quod alia apprehendit, devenit in cognitionem sui, sicut et natura materiae primae ex hoc ipso cognoscitur, quod est talium formarum receptiva. Ex hoc ergo, quod anima humana immateriales species recipit, cognoscit se esse quandam naturam immaterialem. Et breviter, ut dicunt, sicut materia non cognoscitur nisi per analogiam, id est comparatione ad formam, ita anima non cognoscit semet ipsam nisi per quandam analogiam ad species intelligibiles.(37) Sed ista positio, quamvis magnorum sit et videatur viae philosophicae convenire, tamen videtur non parum deficere et multa inconvenientia implicare. Quod enim primo ponit intellectum nec se nec aliquid omnino spirituale intueri, omnino est contra sententiam Augustini in epistula Ad Paulinam, ubi dicit, ut praeallegatum est, quod, sicut sensu corporis videmus lucem, montes, arbores, ita sensu mentis videt anima vitam suam, suam inquisitionem, suam voluntatem, quae aspicit, sicut visus corporis solem vel montem; et XIII De Trinitate cap. 1, quod videt quisque et cernit fidem in corde suo, non coniciendo, sicut animam alterius, quam non videt, conicit ex motibus, sed eam intuetur et tenet certissima scientia. – Quod secundo dicit, quod obiectum intellectus coniuncti, dum in via est, non est nisi phantasma, directe est contra sententiam Augustini in epistula Ad Nebridium praeallegata, quod intelligere non tantum fit nobis ex commonitione sensuum, sed intrinsecus ipsa mente atque ratione, ut nostrum intelligimus intellectum; et IX De Trinitate cap. 3, quod, “sicut corporearum rerum notitiam per sensus corporis colligit, ita incorporearum per semet ipsam, quoniam est incorporea”.(38) Utrumque autem videtur esse contra rationem et multum derogare nobilitati animae. Quod enim anima rationalis, quae est natura intellectualis, ita sit phantasmatibus concreta, ita immersa in sensus corporis, ita alligata sit corpori, ut nihil sine phantasmate intelligat, semet ipsam et habitus, qui in ea sunt, nullo modo apprehendat nisi per accidens, non videtur multum consonum rationi. – Ulterius constat, quod anima rationalis duplicem habet portionem, duplicem aspectum sive faciem secundum doctrinam Augustini XII De Trinitate: superiorem, quae deputatur contemplandis aeternis et spiritualibus, etiam per viam naturae, et “contuetur immobilem veritatem”, et eam “cernit rationalis mentis intuitu” et “aspicit visu mentis”, ut dicit Augustinus VIII et IX De Trinitate, aliam inferiorem, quae deputatur istis temporalibus et corporalibus administrandis. Illa ergo saltem superior portio quantum ad actum suum a sensibus et phantasmatibus non dependet, illa semet ipsam et habitus, qui in ea sunt, intuetur. – Rursus omnino absurdum videtur ponere ita caecum intellectum, ut semet ipsum non videat, cum anima per intellectum omnia cognoscat.(39) Et ideo sine praeiudicio dico, quod de cognitione mentis quantum ad se et quantum ad habitus, qui in ea sunt, duobus modis possumus loqui: uno modo quantum ad istius cognitionis sive notitiae initium et incohationem, alio modo quantum ad istius notitiae complementum et consummationem. Si quantum ad notitiae sive cognitionis initium et incohationem, sic dico absque dubio, quod anima nec semet ipsam nec habitus in se existentes potest intueri, nec primus actus cognitionis potest esse in semet ipsam aut in ea, quae in ipsa sunt. Cuius ratio est secundum Augustinum De Trinitate XIV cap. 5, quoniam anima “intenta nimis in eas res, quas per corporis sensus coepit delectatione sentire, etsi ignorare se non possit, tamen se cogitare non potest”. Et ideo quantum ad cognitionis initium et ad primum cognitionis actum indiget commonitione et excitatione a corporis sensibus hoc modo dirigendo se: intendendo in ea, quae per phantasmata apprehendit, percipit actum suum; percipiendo actum percipit et species in se existentes, demum potentias et habitus; tandem ipsam mentis essentiam quasi arguendo et ratiocinando apprehendit. Sed postquam facta est in actu per species a phantasmatibus abstractas, admonita sive commonita et excitata ab exteriori, quadam spirituali conversione in semet ipsam revocata est, quae tota quasi in exterioribus erat distracta, semet ipsam, sua interiora et ea, quae in eius interioribus sunt, directo aspectu potest cernere et intueri ita, quod semet ipsam et habitus in se existentes cognoscit non tantum per arguitionem, sed per intuitionem et inspectionem ita, quod tamquam in obiectum in semet ipsam et in ea, quae sunt in ipsa, potest dirigere intellectualem obtutum.(40) Huius autem ratio ex quattuor colligitur, quae integrant unam perfectam rationem. Ad visionem intellectualem, sicut ad sensualem, non nisi quattuor tamquam necessaria concurrunt, scilicet obiecti visibilis et ut visibilis praesentia, potentia visiva disposita et ad obiectum conversa, proportio mutua et lucis irradiatio sive refulgentia, quoniam, quidquid videtur, videtur in lumine et sub lumine. – Hic autem concurrit obiecti visibilis et ut visibilis praesentia, quoniam anima sibi ipsi praesens est, et ideo se ignorare non potest, ut dicit Augustinus X libro De Trinitate: “Quid enim”, inquit, “tam cognitioni adest quam quod menti adest? Et quid tam menti adest quam ipsa sibi?”, cap. 7. Habitus etiam, qui in ea sunt, intellectui praesentes sunt per essentias suas, ut dicit Augustinus X libro Confessionum, et certum est, quod tam ipsa quam habitus sui formae sunt intelligibiles et habent rationem veri, ac per hoc natae sunt movere intellectum. – Secundo concurrit potentia visiva intellectualis disposita, ipsa scilicet intelligentia, quae hoc ipso, quod est immaterialis, absoluta et libera, a corporali organo non dependens neque alligata, potest se super se et super ea, quae in se sunt, reflectere et convertere. Et in hoc differunt sensus et intellectus secundum Augustinum X De Trinitate cap. 3. Nec ad hoc indiget phantasmate, ut dicit Augustinus, ut saepe dictum est, Ad Nebridium. Et VII Super Genesim dicit, quod, cum vult aliquod verum intelligere, ut Deum vel divina, et semet ipsam suasque considerare virtutes, ab ipsa se avertit luce oculorum eamque ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollit. – Tertio concurrit proportio mutua. Utrumque enim intellectuale, utrumque finitum, nec aliquid ita proportionale menti, atque ideo nihil tam sibi cognoscibile, sicut ipsa sibi et ea, quae sunt in ipsa. Unde dicit Augustinus XIV libro De Trinitate cap. 5: “Quid scimus, si, quod est in nostra mente, nescimus, cum omnia, quae scimus, non nisi mente scire possimus?” – Quarto concurrit lucis aeternae irradiatio sive refulgentia, quam de omnibus consulit et in qua videt intellectualia, sicut oculus carnis videt corporalia et sensibilia in luce corporea secundum doctrinam Augustini XII De Trinitate cap. 15 et in locis aliis innumeris librorum suorum. – His quattuor concurrentibus manifestum est, quod anima videt et cognoscit semet ipsam et habitus, qui sunt in ipsa, non tantum arguendo aut per actus deprehendendo, sed etiam contuendo.(41) Utrum autem per suam essentiam vel habituum suorum se et habitus, qui sunt in ipsa, videat, dico, quod per essentias suas obiective ita, quod ipsa mens et habitus, qui sunt in ipsa, per essentias suas sunt obiectum aspectus, et in ipsas dirigit suum intellectualem obtutum; sed formaliter non per essentiam ita, quod essentia sit ratio cognoscendi, sed per suas species sive similitudines expressas in acie cogitantis secundum doctrinam Augustini et Anselmi.(42) Huius autem quadruplex est ratio: una ex parte obiecti intelligibilis. Obiectum enim intelligibile, ut intelligibile, lux est sive habet rationem lucis. Si ergo lux non potest percipi aut cognosci, nisi irradiet et illuminet, quod quidem lumen est similitudo lucis, neque obiectum intelligibile potest cognosci sive videri, quantumcumque praesens, nisi illuminet, id est suum lumen, id est speciem, in aciem intelligentis diffundat. Hoc manifestum est in luce corporali. Nam quantumcumque lux esset praesens oculo, nisi suo lumine illuminaret et informaret aciem pupillae, numquam videretur. Ita lux spiritualis, id est res intelligibilis, quantumcumque praesens intellectui, non videtur, nisi suam speciem, quae est quasi suum lumen, faciat in acie intelligentis et aspicientis.(43) Secunda ratio est ex parte potentiae intelligentis. Potentiam enim intelligentem oportet informari re intellecta, quia intellectum est forma intellectus, et non per essentiam suam, quia res intelligibilis per essentiam non est in intellectu. Sed aut sunt extra animam aut in memoria, sicut ea, quae actu non cogitamus, ut sunt habitus artium et scientiarum secundum Augustinum X libro Confessionum, aut sunt in affectu, sicut habitus virtutum; aut si sunt in intellectu, non sunt in eo ut in ratione obiecti cognoscibilis sive moventis, licet forte in ratione perficientis. Ergo oportet, quod informetur specie vel similitudine rei intelligibilis. – Amplius oportet potentiam intellectivam immutari et fieri in actu a re intelligibili, quoniam intellectus, dum est in potentia intelligens, non potest fieri in actu nisi per aliquid, quod est actu. Hoc autem non est essentia rei, quoniam cum illa uniformiter se habeat et semper sit praesens intellectui, semper actu intelligeret; ergo necesse est, ut, quando fit ex intelligente potentia intelligens actu, quod fiat per speciem rei intelligibilis. – Rursus cum intellectus sit potentia passiva et operatio eius perficiatur non agendo in extrinsecum, sed intus suscipiendo, non potest fieri de non intelligente intelligens, nisi aliquid suscipiat de novo et patiatur ab obiecto: non per essentiam, quia essentia non fit de novo; ergo per eius similitudinem sive speciem de novo genitam sive expressam, qua formatur acies intelligentis. – Praeterea nihil agit nisi aliquid efficiendo in passum; id autem non est nisi species rei; ergo necesse est, quod tam ipsammet essentiam animae quam habitus, qui sunt in ipsa, cognoscat formaliter per suas species sive similitudines.(44) Tertia ratio sumitur ex parte intellectualis cognitionis. Nam intellectualis cognitio non est sine actuali cogitatione, actualis cogitatio non est sine actuali locutione, actualis locutio non est sine verbi conceptione, verbi autem conceptio non est sine speciei gignitione. Quod quidem verbum, quod est parta notitia, ex cognito et mente cognoscente gignitur, et est similitudo rei notae secundum Augustinum IX De Trinitate cap. 12: “Liquido”, inquit, “tenendum est, quod omnis res, quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis sui notitiam. Ab utroque enim notitia paritur, et a cognoscente et cognito.” Si quis autem dicat mentem formare sibi verbum rei, ubi ipsam rem videat, et ex re visa imago exprimatur in acie cogitantis, fallitur, quia non tam est verbi conceptio quam fictio. Nam, ut dicit Augustinus VIII De Trinitate cap. 6, quando aliquam rem vidi et eius species in memoria remansit, volo autem illam rem cogitare, ex illa specie formatur imago, quae est verbum eius. Quando autem non vidi, sed dicitur mihi, tunc eius imaginem fingo quasi verbum, sed non est verbum, quia non sic imaginor, sicuti est. Aliquando verum est quidem, sed casu contingit, quando aliquis rei non visae veram fingat imaginem.(45) Quarta ratio est ex ratione imaginis. Anima enim rationalis est imago dei, quae maxime repraesentatur in cognitione sui et rerum spiritualium, ut Augustinus dicit XI et XIV De Trinitate. Et in iis assignat potissime imaginem Trinitatis ita, quod obiectum visibile, si est praesens apud animam, tenens locum memoriae, vel memoria ipsa conservans speciem alicuius rei absentis, est velut parens. Notitia genita ab obiecto vel a specie, quae est in memoria, sive intelligentia formata ex similitudine expressa vel ab obiecto praesente vel a specie, quae est in memoria, est loco prolis sive verbi. Illa autem forma vel species expressa de memoria vel de obiecto praesente tam diu manet, quamdiu acies cogitantis ad illam manet conversa. “Cum autem acies cogitantis inde aversa fuerit atque id, quod in memoria cernebatur, destiterit intueri, nihil formae, quae impressa erat, in eadem acie remanebit”, ut dicit Augustinus XI De Trinitate cap. 3. Voluntas autem vel voluntatis intentio copulans, iungens et tenens aciem cogitantis cum obiecto sive specie, quae est in memoria, quasi prolem cum parente, est velut nexus et amor. Si autem anima vel habitus, qui sunt in ipsa, per suas essentias formaliter viderentur, non per species, claudicaret ratio imaginis. Etsi enim esset ibi memoria et voluntas, deesset tamen verbum sive notitia genita. Hoc idem suo modo reperitur in visione corporali, ubi est corpus obiectum loco memoriae, similitudo vel species genita in acie videntis loco notitiae sive verbi et intentio copulans loco voluntatis, ut ait Augustinus XI De Trinitate.(46) Si igitur in cognitione sui et habituum maxime repraesentatur Trinitatis increatae imago, trinitas autem perfecta non sit, si per suas essentias formaliter, non per suas species vel similitudines acies cogitantis formaretur, necessarium videtur, quod anima semet ipsam et habitus, qui in ipsa sunt, per suas essentias obiective, sed formaliter non nisi per suas similitudines ex ipsis expressas in acie cogitantis intelligat et cognoscat. – Et hoc dicit plane Augustinus de cognitione animae XIV De Trinitate cap. 6: Licet anima sibi nota sit habitualiter, sicut ea, quae sunt in memoria nostra, de quibus tamen non cogitamus, tamen actualiter non se cogitat, nisi se in conspectu suo ponat ac de illo suus formetur obtutus. “Ideo trinitatem sic commendabamus, ut illud, unde formatur cogitantis obtutus in memoria poneremus, ipsam vero conformationem tamquam imaginem, quae inde imprimitur, atque illud, quo utrumque coniungitur, amorem seu voluntatem. Mens itaque, quando cogitatione se conspicit, intelligit et recognoscit se; gignit ergo hunc intellectum et cognitionem suam.” De cognitione autem habituum dicit in eodem capitulo 3: “Fides, quae nunc inest nobis tamquam corpus in loco, ita in nostra memoria constituta est, de qua formatur cogitatio recordantis, sicut ex corpore acies intuentis. Quibus duobus, ut trinitas impleatur, annumeratur tertia voluntas, quae fidem in memoria constitutam et quandam eius effigiem in contuitu recordantis impressam conectit et coniungit; sicut in illa corporali trinitate visionis formam corporis, quod videtur, et conformationem, quae fit in cernentis aspectu, coniungit intentio voluntatis.” Sic ergo dico, quod anima semet ipsam et habitus, qui sunt in ipsa, cognoscit non tantum arguendo, sed intuendo et cernendo per essentias suas obiective, sed formaliter per species ex ipsis expressas, unde formatur acies cogitantis sive intelligentis. – Iis visis responsio plana est ad obiecta.
Ad argumenta, quae probant,quod tantum per actus:
(47) Dicendum ad primum per interemptionem minoris, quoniam actus non sunt illud solum, quod facit cognitionem nec remoto semper removetur. – Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod istud argumentum quaerit rationem sive causam ligationis intellectus. Hoc autem non est propter hoc, quod anima semet ipsam cognoscat per actum, qui est in phantasmata, sed quia anima est perfectio corporis habens ad corpus naturalem inclinationem et cuius unio cum corpore exigit ex parte corporis dispositionem, et maxime in organo et membro principaliori, sicut est cor et cerebrum. Quando autem illa dispositio corrumpitur, anima a corpore necessario separatur; quando autem impeditur vel aliquo modo turbatur, propter colligantiam naturalem et inclinationem, qua vult obviare passioni corporis; et si non a corpore separatur, tamen in sua operatione nobiliori impeditur, ut dicit Augustinus XII Super Genesim, et sic quodammodo operatio intellectus ligatur. Ita fuit de illo, qui bibit venenum in caseo, quo fuit cerebrum perturbatum. Ita contingit in ebriosis et phreneticis, ita etiam quodammodo in dormientibus.(48) Ad secundum dicendum, quod quilibet posset animam suam videre et intueri nec circa eam erraret, si plene relictis exterioribus formis ad semet ipsum rediret. Sed quia versantur multi circa imagines corporum, nihil credunt esse nisi corpus, et ideo circa animae naturam errant, ut dicit Augustinus X De Trinitate cap. 7. Igitur secernat se et discernat a phantasmatibus, in quibus versatur, et semet ipsum ad se revocet et sine errore se cognoscet, ut dicit idem cap. 9.(49) Ad tertium respondendum est per interemptionem minoris, quoniam anima et semet ipsam et habitus, qui in ea sunt, cognitione contuitiva sine discursu cognoscit.(50) Ad quartum patet responsio, quoniam actus intellectus sive virium superiorum non impediuntur propter impedimentum actuum inferiorum eo, quod vires inferiores vel eorum organa comparticipent vel cooperentur in omni cognitione intellectiva, sed quia, ut dictum est, anima est perfectio naturalis corporis: quamvis ad suum esse a corpore non dependeat, tamen ad suum esse in corpore exigit dispositionem ex parte corporis, qua corrupta solvitur unio et necessario a corpore separatur. Ita, quamvis operatio eius a corpore non dependeat, tamquam in intelligendo cooperetur, tamen exigit dispositionem ex parte corporis, qua impedita impeditur eius operatio. Ergo actus inferiores non sunt necessarii ad actum intelligendi inferiora vel superiora tamquam causa coagens, sed sicut causa sine qua non.(51) Ad quintum dicendum, quod anima se ipsa immutatur obiective, ut dictum est, sed formaliter specie sive similitudine ex ipsa expressa in acie sui se cogitantis; et simili modo immutatur ab habitibus in ea existentibus. – Quod autem dicit Philosophus, quod intelligere est actus coniuncti, in I De anima, dico, quod dicitur actus coniuncti, non quod utraque pars coagat, sed quia totum compositum agit. Tamen aliquae actiones et passiones attribuuntur toti ratione utriusque partis, sicut homo dicitur sentire et dormire; aliquae ratione corporis, sicut dicitur percuti et iacere, et tamen solum ratione corporis; aliquae ratione intellectus tantum, sicut intelligere; nisi fortassis, ut praedictum est, coniuncto attribuatur, quia impeditur propter malam corporis dispositionem. Non tamen nego, quin corporalium et inferiorum notitiam per sensus corporis colligat, ut dicit Augustinus.(52) Ad sextum dicendum concedendo maiorem illius argumenti; sed minor est interimenda. Auctoritas autem Philosophi intelligenda est de rebus corporalibus, quarum notitiam acquirit per sensus, quae sine phantasmate non intelliguntur.(53) Ad septimum dicendum, quod maior illius argumenti est falsa. Deus enim cognoscitur a beatis per suam essentiam obiective, per sui similitudinem formaliter, qui est omnino simplex et indivisibilis; et tamen cognoscentes et videntes ipsum non cognoscunt neque vident omnia, quae sunt in ipso et quae sunt ipse. – Alias posset dici, quod, quamvis anima sit simplex, non habens partes quantitativas, est tamen multiplex in virtute et in proprietatibus et operationibus, quae omnia cognoscuntur suis propriis speciebus.
Ad argumenta, quae probant, quod peressentiam et nullo modo per actus:
(54) Prima quattuor ex auctoritatibus Augustini concedenda sunt, quia verum concludunt; nec excludunt viam cognoscendi per actus, sed tantum probant, quod possit contuitive per semet ipsam cognosci eo modo, quo dictum est.(55) Ad quintum de Avicenna dicendum, quod Avicenna voluit, quod tota ratio intelligendi esset a superiori, ab intelligentia scilicet agente, quae est ultima in ordine intelligentiarum, et ideo sine omni actu aut officio sensuum posset anima se intelligere; in hoc tamen ipse erravit. Ego autem non nego, quin anima virtute superiori sine excitatione aut commonitione a sensibus posset intueri et conspicere semet ipsam.(56) Ad sextum potest multipliciter responderi: primo, quod intellectus non cernit illam speciem, quae est in acie sui, sed illam, quae est in memoria, ut dicit Augustinus XI De Trinitate cap. 3, et illam intuetur. Illa autem, quae est in acie intelligentiae, non cernitur, sed est ratio cernendi et intuendi. – Secundo potest dici, quod habitus scientiae non est in intelligentia, sed in memoria secundum Augustinum X Confessionum et XIV De Trinitate cap. 6. – Quod obicit: ‘eius est habitus, cuius est actus’, dico, quod memoria et intelligentia aut sunt una potentia habens duplicem vim, scilicet retinendi et iudicandi, aut si sunt duae, ita sunt conexae, ordinatae et a se invicem dependentes, quod necessario ad omnem actum simul concurrunt; et ideo habitus etiam communis est. – Tertio potest dici, quod, etsi ita sit, adhuc non concludit contrarium, quoniam, etsi mens noverit habitus suos cernendo et contuendo, novit nihilominus arguendo et ratiocinando; unde unus modus alium non excludit.(57) Ad septimum patet responsio per Augustinum ibidem. Dicit enim, quod anima et se novit et se ignorat. Novit se quidem habitu et in generali, sed non se cogitat in actu et in speciali, nisi cum primum exit in actum; et tunc ita novit se esse, ut tamen non noverit, quid sit, nec ab aliis se discernit; et ideo quaerit se non tamquam sibi ignotam, sed tamquam ab aliis discernendam. Et ideo praecipitur ei, ut se noverit, id est se ab aliis discernat et in se ipsam redeat et semet ipsam conspiciat et secundum naturam suam vivat. Haec Augustinus ponit sparsim ibidem.(58) Ad octavum dicendum secundum Augustinum in XIV De Trinitate cap. 6, qui dicit, quod, quamvis anima sibi praesentissima sit, tamen quodammodo longe est a se sive a conspectu suo, nisi quando se cogitando in conspectu suo se ponit; et ideo per actus commonetur, ut ad se cogitandum redeat. Dico igitur, quod, quamvis mens immediatior sit sibi quam actus suus in ratione essendi, tamen actus immediatior est in ratione considerandi; et ideo per actus reducitur ad sui considerationem.
Ad argumenta, quae probant, quod peressentiam, ita, quod non per speciem:
(59) Ad primum patet responsio, quoniam novit semet ipsam per semet ipsam obiective, sed per speciem sui novit se formaliter. Et hoc modo intelligit Augustinus. Unde per semet ipsam non excludit speciem a se expressam.(60) Ad secundum dicendum, quod auctoritas solvit semet ipsam. Vult enim dicere Augustinus, quod non habent species sive similitudines, sicut corpora absentia ita, quod aliud genus visionis faciunt, cum praesentia conspiciuntur, et aliud, cum absentia cogitantur, sed habent species, quae sunt eiusdem generis et ad idem genus visionis pertinentes; tam enim caritas quam sua species intellectualis est.(61) Ad tertium respondendum est eodem modo. Vult enim dicere ille Commentator, quod res a materia separatae non habent species abstractas a phantasmatibus sicut res materiales; sed et res ipsae et species, per quas formaliter cognoscuntur, sive intentiones sunt eiusdem generis, quia utrumque est intellectuale.(62) Ad quartum dicendum, quod similitudo rei, quae est ratio cognoscendi, est quodammodo velut forma intellectus; et intellectus, quamvis sit principium agendi vel intelligendi, est velut materia. Non est autem conveniens, quod actio intelligendi sit quodammodo principalius ab ipso intellectu ut ab agente et a specie illa ut a forma; sive ut in ratione formae sit principalius ab illa specie, ut in ratione agentis principalius ab intellectu. – Vel posset dici, quod ibi non est principalius et minus principale, quia unum est propter alterum, et ideo unum tantum est nec unum sine altero.(63) Ad quintum dicendum, quod illa auctoritas magis est ad oppositum quam ad propositum. Illa enim notitia vel verbum tamquam proles a parente ab anima procedens vel est eius species seu similitudo expressa in acie cogitantis vel est cogitatio formata per ipsam.(64) Ad sextum dicendum, quod, ut quaestionibus praecedentibus visum est, non est simile de ‘esse’ et ‘intelligi’, quia ‘esse’ est quid absolutum et ideo ad esse rei sufficiunt sua principia cum manutenentia creatoris, sed ‘intelligi’ dicit relationem ad intelligentem in ratione moventis et informantis et ideo necessaria est species, qua mediante moveat et informet intellectum. – Vel dicendum, quod, sicut anima est per formam suam in se existentem et perficientem, ita intelligitur per speciem suam aciem intelligentis informantem. Unde intelligi per se non excludit intelligi per speciem, sicut nec videri lucem per se exludit videri per lumen suum.(65) Ad septimum dicendum, quod alia ratio est propter actualem informationem intellectus ab intellecto et cognito; alias semper intelligeret omne, quod esset essentialiter in ea, cum semper sint sibi praesentia. Haec autem informatio non est a specie abstracta a materia, sed expressa ex ipsa rei immaterialis essentia.(66) Ad octavum dicendum, quod illud verum est de specie a materia abstracta, quae quidem abstrahitur lumine et virtute intellectus agentis, sed non est verum de specie expressa a re immateriali. – Alias argumentum non valet, quoniam species est causa intelligibilis formalis, intellectus autem efficiens, sed ipsa animae natura et essentia quasi originalis supposito, quod potentiae fluant ab essentia.(67) Ad nonum dicendum, quod, ut dictum est supra in alio argumento, quamvis anima sit sibi simillima, immo non similis, sed eadem ratione essendi sive in ratione entis, tamen, sicut, dum non se cogitat, longe est a se in ratione cognoscibilis, ita sibi quodammodo dissimilis est; et ideo oportet sibi assimulari; assimulatur autem sibi, sum semet ipsam cognoscit per similitudinem ex se expressam in acie sui se cogitantis.(68) Ad decimum dicendum, quod verbum Commentatoris pro tanto potest habere veritatem, quia balneum res artificialis est; ideo exclusa materia non habet esse nisi in anima artificis. – Quod autem obicit, quod tunc moveret ut agens et ut finis, esto! Tamen non moveret ut forma in ratione obiecti cognoscibilis nisi per speciem ex illa forma expressam. Sic dico in proposito.(69) Ad undecimum dicendum, quod intellectus habet formam suam et recipit, sed aliter habet et aliter recipit. Habet enim eam in ratione entis sive perfectibilis, et hoc modo non recipit; non habet autem eam, immo recipit in ratione obiecti actu moventis. Et ideo ad hoc, quod semet ipsum cognoscat, necesse est, ut ex se in se suam similitudinem exprimat.(70) Ad argumentum pro opinione, quod ‘nihil intelligitur nisi actu ens’, dico, quod duplex est actus: primus, qui est esse, et secundus, qui est operari. Quamvis autem intellectus non sit in actu secundo, qui est operari sive intelligere, nisi per speciem intelligibilem, est tamen actu ens quantum ad actum primum, qui est esse; et ideo est intelligibilis et potest se intelligere per speciem suam. Unde quamvis primo non intelligat se actu intelligentem, intelligit se tamen actu existentem. |