Matthaeus ab Aquasparta
ca. 1240 - 1302
|
Quaestiones disputatae de cognitione
|
________________________________________________________________
|
|
Quaestio IQuaestio est, utrum ad cognitionem rei requiraturipsius rei existentia aut non-ens possitesse obiectum intellectus.
―――――――――
Quod autem ad cognitionemrequiratur rei existentia et non-ens nonpossit intelligi, ostenditur sic:
(1) Anselmus De veritate cap. 10 dicit, quod est quaedam veritas efficiens tantum, quaedam effecta tantum, quaedam efficiens et effecta. Veritas efficiens tantum est veritas prima; effecta tantum est veritas in intellectu vel enuntiatione; efficiens et effecta est veritas rei, quae a prima veritate efficitur et efficit veritatem in intellectu vel enuntiatione. Veritas autem cognitionis vel enuntiationis nullius sunt causa veritatis. Sed si non esset veritas prima, non esset veritas in re, quia est causa illius; ergo si non esset veritas in re, nec esset veritas in intellectu, cum veritas rei sit causa illius.(2) Dicebatur, quod veritas non est in re, sed in intellectu, sicut dicit Philosophus VI Metaphysicae, quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt in intellectu, et hoc ideo, quoniam veritas dicit adaequationem, quae formaliter est in intellectu; ipse enim est, qui adaequat. – Contra hoc obiciebatur, quoniam adaequatio quaedam relatio est; nihil enim sibi ipsi dicitur aequari, sed necesse est adaequari aliquid alicui. Si ergo veritas est adaequatio rei ad intellectum et e converso, ergo necessario requirit existentiam rei. Et si sic, cum non intelligatur nisi verum, et verum non est in intellectu, nisi quia est in re, ergo ad cognitionem necessario requiritur existentia rei. (3) Item Avicenna I Metaphysicae dicit, quod ens est prima impressio intellectus; primum enim, quod imprimitur in intellectu, est ens. Ergo intellectus non intelligit nisi ens; ergo non-ens non potest intelligi.(4) Item Philosophus: “Unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum.” Sed verum est obiectum intellectus. Ergo sicut se habet ad esse, ita se habet ad cognitionem. Ergo quod non est, non est cognoscibile.(5) Item Augustinus XII Super Genesim cap. 8: “Intellectus aut intelligit, et est verum, aut si non est verum, non intelligit.” Sed quod non est, non est verum. Ergo quod non est, non intelligitur. – Probatio minoris: Augustinus II Soliloquiorum post principium: “Verum est id, quod est.”(6) Item ad cognitionem necessario tria exiguntur, scilicet potentia cognoscitiva, quae est intellectus, medium sive ratio cognoscendi, quae est species rei, et obiectum ipsum. Re igitur non existente potest esse potentia cognoscitiva; potest esse ratio cognoscendi. Sed quaero: Quod est obiectum? Si res extra existens, habeo propositum, quod non-ens non cognoscitur. Si species sive ratio cognoscendi, contra: Medium sive ratio cognoscendi nullo modo potest esse obiectum inquantum huiusmodi, quoniam non est cognitum, sed ratio cognoscendi, non est intellectum, sed ratio intelligendi; ergo necesse est ponere aliquid ens, quod sit intellectus obiectum.(7) Dicebatur, quod intellectus quiditatem abstrahit ab esse; nam in omni creato differt quiditas et esse; et ideo non oportet, quod sit actu existens, sed quod apprehendatur ab intellectu et sit intellectui repraesentata. – Contra hoc obiciebatur, quia re non existente nihil manet nisi apud intellectum. Sed quidquid est apud intellectum, se habet in ratione medii, in ratione speciei; nec est ipsum intellectum sive obiectum, sed ratio intelligendi obiectum repraesentans. Ergo necesse est ponere rem esse, quae sit intellectus obiectum. Ergo non-ens non intelligitur.(8) Item, quia dicebatur, quod, licet non sit in se vel in actu, est tamen in causa vel in potentia, obiciebatur: Omni causa creata circumscripta adhuc intellectus intelligit hominis quiditatem. Ergo si est obiectum intellectus, non prout est in re, quia hoc supponimus, nec prout est in causa creata, ergo prout est in causa prima et increata. Sed illa non potest esse obiectum nisi beatificum, quod non potest esse in vita ista, aut sequeretur, quod intellectus per naturalia sua posset pertingere ad cognitionem essentiae primae causae, quod est erroneum et unus de articulis reprobatis et excommunicatis. Ergo adhuc oportet dare aliquod obiectum in re extra; ergo et cetera.(9) Item, si cognoscit non-ens, non cognoscit per speciem illam, quam intellectus habet apud se. Tunc quaero: Aut cognoscit rem secundum esse, quod habet in proprio genere, aut non? Si non, ergo non cognoscit secundum verum esse eius, quoniam in proprio genere habet verum suum esse, non in intellectu; et tunc sequitur, quod non vere cognoscit. Si secundum esse, quod habet in proprio genere, ergo non cognoscit sive intelligit non-ens, sed actu ens.(10) Item secundum Philosophum de ente per accidens non est scientia, nec speculativa nec practica. Et causa sive ratio huius est propter defectum essendi sive propter defectum entitatis. Sed certum est, quod non-ens magis recedit a ratione quam ens per accidens. Ergo de non-ente multo minus potest esse scientia speculativa vel practica.(11) Item unumquodque magis est in sua causa quam in effectu. Sed veritas cognitionis causatur a veritate rerum in proprio genere. Ergo veritas magis est in rebus quam in intellectu vel cognitione. Ergo sine veritate rerum non manet veritas in cognitione.(12) Item Augustinus XI De civitate cap. 11: “Occurrit quiddam mirum, sed tamen verum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset, Deo autem nisi notus esset, esse non posset.” Ex quo colligitur, quod scientia Dei est causa rerum nec a rebus dependet; scientia autem nostra est causata a rebus, et ideo a rebus dependet. Sed quia res dependent a divina scientia tamquam a causa, impossibile est res esse sine divina scientia. Ergo eodem modo, quia scientia nostra dependet a rebus tamquam a causa, scientia nostra non potest esse nisi existentibus rebus.(13) Item, sicut se habet sensus ad sensibile, ita intellectus ad intelligibile. Sed sensus nullo modo potest sentire nisi re sensibili existente. Ergo intellectus similiter non potest intelligere nisi rem intelligibilem actu entem.(14) Item suppono duo: Unum est, quod cognitio sive scientia non est sine assimulatione. Et hoc dicit Augustinus IX De Trinitate cap. 10: “Omnis secundum speciem notitia similis est rei, quam novit.” Secundum est, quod simile non est simile sibi, sed simili. Oportet autem ponere in qualibet assimulatione quattuor: duo extrema similia et duas rationes assimulationis. Ex parte ergo intellectus est ipse intellectus et species, per quam assimulatur, ex parte rei cognitae quiditas est ratio assimulationis. Sed terminus vel extremum non potest esse nisi res similis. Ergo scientia vel cognitio rei non potest esse sine eius existentia.(15) Item confirmabatur argumentum, quoniam accidens non est sine subiecto; ergo accidens requirit et exigit rem esse. Sed similitudo illa accidens est; ergo non sine subiecto. Si igitur vera est assimulatio vel vera similtudo intellectus ad rem et rei ad intellectum, ergo necesse est ponere rem assimulatam, in qua sicut in subiecto sit assimulatio.(16) Item maior est convenientia et minor distantia existentis ad superexistens, quam est non-existentis ad existens. Sed quoniam Deus omnino est superexistens, non est cognoscibilis nec intelligibilis secundum Dionysium. Ergo multo minus non-existens vel non-ens erit cognoscibile.(17) Item Deus cognoscit res non-existentes, quia habet earum rationes. Sed intellectus humanus non habet non-existentium rationes. Ergo nullo modo potest cognoscere vel intelligere non-existentia.(18) Item scientia et scibile dicuntur relative, ita tamen, quod realis relatio est ex parte scientiae, quae dependet a scibili. Sed realis relatio non potest esse nisi ad rem realiter existentem. Ergo non potest esse scientia, nisi sit reale et in actu scibile sive res scita. – Probatio minoris apparet per Philosophum in Praedicamentis, qui dicit, quod relativorum esse est ad aliud se habere ita, quod relatio non minus, immo multo magis, ut relatio est, dependet ab obiecto quam a subiecto. Ergo et cetera.(19) Item secundum Philosophum III De anima intelligere quoddam pati est; et certum est, quod non nisi ab intellecto. Quaero igitur: aut a similitudine aut a re. Si a similitudine, tunc non est scientia nisi de conceptibus. Si a re sive ab obiecto, necesse est, quod illud sit realiter, quoniam, ut dicit Philosophus, impossibile est, quod realis proprietas sit nisi in eo, quod realiter est. Ergo et cetera.(20) Item secundum Philosophum voces sunt signa earum passionum, quae sunt in anima; intellectus autem sunt signa rerum. Certum est autem, quod magis dependent a rebus conceptus quam voces, quia immediatius se habent ad ipsas. Sed non existentibus rebus non sunt verae enuntiationes. Ergo multo fortius non existentibus rebus non erunt veri intellectus vel conceptus. – Probatio minoris est per Boethium V De consolatione, per Philosophum, per Anselmum, qui dicunt, quod ab eo, quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa.(21) Item Augustinus XV De Trinitate cap. 13: Ad veritatem rei exiguntur duo, id est quod sit ita in re et in cognitione; alias altero deficiente non est verum verbum. Sed in omni cognitione necessario requiritur verbum. Ergo necessario exigitur rei existentia.(22) Item scibile est mensura scientiae; res ergo sunt mensura nostri intellectus. Certum est autem, quod mensura est perfectior mensurato. Sed res non mensurat nisi per adaequationem; ergo ratio adaequationis vel adaequatio ipsa perfectius est in re quam in intellectu; ergo et veritas, cum veritas sit adaequatio. Si igitur non est mesuratum sine mensura, ergo non est veritas in intellectu sine veritate rei. Ergo nec intelligitur sine rei existentia.
Contra:
(23) Avicenna in I Metaphysicae dicit, quod manifestum est, quod illud, quod enuntiatur de aliquo, necesse est, ut aliquo modo habeat esse in anima. Enuntiationes enim re vera non sunt nisi per id, quod habet esse in anima, et secundum accidens sunt per id, quod est in exterioribus. Ergo eodem modo conceptiones, super quibus fundantur enuntiationes, sunt per accidens per ea, quae sunt in exterioribus. Sed ea, quae sunt per accidens, non sunt necessaria ad esse alicuius. Ergo verae conceptiones et verae enuntiationes sunt rebus non existentibus.(24) Item Commentator super VI Ethicorum: “Sicut se habet ars inferior ad superiorem, puta dolativa ad architectonicam, ita se habet sensus ad intellectum.” Sed ita se habet ars inferior ad superiorem, quod, postquam ministravit materiam, ea deficiente ars superior operatur et complet opus in materia ministrata. Ergo eodem modo deficiente sensu et rebus sensibilibus, ministratis speciebus intelligibilibus poterit intellectus circa illa negotiari et per illa intelligere.(25) Item Anselmus Monologion cap. 34: “Opus, quod fit secundum aliquam artem, non solum quando fit, verum etiam antequam fiat et postquam dissolvitur, semper est in ipsa arte non aliud quam ars.” Sed constat, quod artifex praevidet et praecognoscit opus fiendum secundum illam artem, quod tamen non est. Ergo cognoscit non-ens. Ergo et cetera.(26) Item efficacior est potentia intellectiva quam imaginativa. Sed imaginativa vere potest imaginari, quod non est, per imaginem rei in se derelictam. Ergo multo fortius intellectus per speciem, quam habet apud se, potest rem non existentem intelligere. – Probatio minoris apparet experimentaliter, quoniam per imaginem, quam apud me habeo, hominum, qui non sunt, vere imaginor eos et recordor ipsorum.(27) Item apud intellectum nostrum sunt impressae rationes aeternae et impermutabiles, sicut omne totum est maius sua parte et de quolibet affirmatio vel negatio. Sed illae rationes non dependent a rebus. Ergo per illas rationes rebus non existentibus potest intelligere.(28) Item omnis propositio est necessaria, quae destruendo necessario ponitur. Et hoc modo probat Augustinus veritatem esse necessario, quia destructio veritatis ponit veritatem, sic II Soliloquiorum: “Si veritas non est, verum est veritatem non esse; et omne verum veritate verum est.“ Ergo si veritas non est, veritas est. Et ideo necesse est veritatem esse. Ita arguo in proposito: Si non-ens non est intelligibile, non-ens non esse intelligibile intelligibile est, quia hoc verum est et omne verum intelligibile; ergo ista propositio est necessaria ‘non-ens esse intelligibile’.(29) Item secundum Philosophum verum se extendit ad ens et ad non-ens. Quemadmodum enim verum est esse, quod est, ita et verum est non esse, quod non est. Sed omne, quod est verum, est intelligibile et potest esse obiectum intellectus. Ergo et cetera.(30) Item existere vel non existere rei non est necessarium sive non requiritur ad cognitionem, nisi quia per existere vel non existere rei intellectus est in alia et alia dispositione. Sed intellectus non mutatur de una dispositione in aliam nec est in alia dispositione propter rerum existentiam vel non existentiam. Ergo existentia vel non existentia non requiritur ad cognitionem rei.(31) Item obiectum intellectus est ‘quod quid est’ secundum Philosophum. Sed circa ‘quod quid est’ nullo modo contingit error; abstrahitur enim a loco et tempore, esse et non esse. Ergo intellectus existente vel non existente re potest sine errore intelligere ‘quod quid est’. Ergo ad rei cognitionem non exigitur rei existentia, immo non-ens potest esse obiectum intellectus.
Responsio:
(32) Quaestio praesens non est de nominum sive vocum significatione: utrum enim idem significent voces rebus existentibus vel non existentibus, utrum nomina imponantur rebus vel conceptibus; ista quaestio logica est et nihil pertinet ad nos. Omni enim voce, omni nomine, omni enuntiatione circumscripta manet eadem quaestio, eadem quaestionis difficultas.(33) Tunc ergo ad quaestionem propositam distinguendum mihi videtur et ex parte non-entis vel entis et ex parte intellectus cognoscentis. Ex parte non-entis distinguo, quod non-ens duobus modis potest accipi, scilicet non-ens simpliciter, hoc est nullo modo ens, nec in se nec in causa nec in potentia nec in actu, quod non fuit nec erit nec est nec possibile est esse; et tunc dico simpliciter, quod non-ens nullo modo potest esse obiectum intellectus. Nam, ut dicit Avicenna, primum, quod occurrit intellectui, et primum, quod est ab intellectu apprehensibile, est ens. Ideo, sicut ‘nihil’ non est intelligibile, ita non-ens.(34) Alio modo potest intelligi ‘non-ens’ non ‘non-ens simpliciter’, sed ‘non-ens aliquo modo’, utpote non-ens actu, ens tamen potentia, non-ens in se, ens tamen in sua causa efficienti vel exemplari. Et sic dico, quod non-ens potest esse obiectum intellectus et est intelligibile.(35) Hoc autem primo apparet ex prophetica illuminatione et futurorum praevisione. Si enim non est scientia certa de non-ente, cum futurum sit non-ens, tunc nullum futurum posset sciri aut praecognosci, quod est contra Sacram scripturam et fidem catholicam.(36) Apparet secundo ex rerum fiendarum dispositione. Si enim nulla esset non-entium cognitio certa, nullus autem operatur volens nisi cognoscens, tunc nullus aliquid facere disponeret, et tunc perit omnis dispositio, omnis artificialis operatio. Hoc ostendit optime Augustinus IX De Trinitate cap. 7: “Nihil agimus per membra corporis in factis dictisque nostris, quod non verbo apud nos intus edito praevenimus. Nemo enim aliquid volens facit, quod non prius in corde dixerit.” Et XV cap. 8: “Sicut de Verbo Dei dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ita hominis opera nulla sunt, nisi prius in corde dicantur. Et in hoc est similitudo, quia potest esse verbun nostrum, quod non sequatur opus, opus autem esse non potest, nisi praecedat verbum; sicut Verbum Dei posset esse nulla existente creatura, creatura vero nulla esse posset nisi per ipsum, quo facta sunt omnia.” Si igitur nihil cognosci potest non ens vel non actualiter existens, nulla esset dispositio fiendorum et omnia casu fierent ab homine, quod omnino absurdum est. Ergo necesse est, quod aliquid non ens intelligatur, nec ad cognitionem requiritur rei existentia, immo in aliquibus necessario praecedit.(37) Tertio apparet ex praeteritorum recordatione. Certum est enim, quod, quae praeterierunt, non sunt. Igitur si non-ens nullo modo cognoscitur seu intelligitur, igitur nulla est praeteritorum memoria sive praeteritorum recordatio, quod omnino falsum est; nam recordamur diei hesterni et eorum, quae in ipso transierunt. – Rursus, si non esset recordatio, nulla esset vel in verbis vel in factis continuatio nec ordo nec conexio. Qui enim non recordatur praeteritorum, non potest scire, ubi dimisit, ubi debet incipere, sicut ostendit Augustinus X libro Confessionum, XII Super Genesim et II libro De doctrina Christiana.(38) Quarto apparet ex intellectus virtute et operatione. Intellectus enim sua virtute activa, suo lumine agentis potest abstrahere universalia a particularibus, species intelligibiles a sensibilibus, quiditates a rebus actualiter existentibus. Certum est autem, quod tam universalia quam species intelligibiles quam rerum quiditates nullam concernunt rem actu existentem, immo indifferenter se habent ad existens et non existens, nec locum concernunt aut tempus, et ideo ad intelligendum huiusmodi existentia rei vel non-existentia nihil facit. Et ideo, sicut potest intellectus intelligere rei quiditatem per speciem intelligibilem re existente, ita potest et re non existente.(39) Secundo distinguendum etiam est ex parte intellectus cognoscentis. Est enim intellectus dupliciter dictus, prout est duplex operatio intellectus. Est enim quidam intellectus simplex et absolutus, qui apprehendit et concipit simplices rerum quiditates; alius est intellectus concretivus vel compositivus, qui intelligit et apprehendit rem subesse vel inesse sub determinata circumstantia temporis.(40) Si igitur quaeratur, utrum ad cognitionem rei exigatur necessario rei existentia, respondeo, quod, si loquamur de ista operatione vel de isto modo intelligendi, prout res intelligitur esse sub determinata circumstantia temporis, necessario requiritur existentia rei secundum exigentiam temporis; ut enim intelligatur esse, quando est, et futura, quando futura est, et fuisse, quando fuit; alias intellectus esset falsus ac per hoc nec intellectus. “Aut enim intelligit, et est verum; aut si non est verum, non intelligit”, ut dicit Augustinus XII Super Genesim et tactum fuit in opponendo. – Sed veritas futuri fundatur in causa, ut dicit Augustinus XI libro Confessionum, ubi dicit, quod nihil videtur nisi praesens: “Cum ergo videri dicantur futura, non ipsa, quae non sunt, sed eorum causae vel signa videntur, quae iam sunt; ideo non futura, sed praesentia sunt iam videntibus, ex quibus futura praedicuntur animo concepta. Verbi gratia: Intueor auroram, futurum solem praenuntio.” Veritas autem praesentis fundatur super re actualiter existente. Veritas praeteriti fundatur super imagine vel specie rei remanente apud intellectum, cum comparatione ad rem, quae fuit, sed iam non est, sicut ibidem dicit Augustinus: “Pueritia mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; sed cum eam recolo et narro, imaginem eius in praesenti tempore intueor, quae adhuc est in memoria.” Utrum autem rerum futurarum, sicut et causae iam existentes, praesentiantur imagines, dicit se ignorare.(41) Si vero loquamur de intellectu quantum ad operationem illam simplicem, absolutam et puram, qua apprehendit et concipit rerum quiditates absolutas, sic dico, quod ad istius modi cognitionem rei existentia non requiritur, immo nihil facit existentia vel non-existentia rei. Cuius ratio in parte tacta est: tum ex parte quiditatis ipsius, tum ex parte intellectus, tum ex parte speciei intelligibilis.(42) Ex parte quiditatis, quoniam, ut dicit Avicenna V Metaphysicae et in multis locis, in omni creato differt quiditas et esse; nec esse est de intellectu quiditatis, immo indifferenter se habet ad esse et non esse. Et ideo nihil refert intelligere quiditatem rei absque eo, quod res sit in actu. Hoc enim, quod dico: ‘homo est animal’, quae est essentia vel quiditas hominis per nomen explicita, non respicit hominis existentiam vel non-existentiam, immo nullo homine existente ista est vera: ‘homo est animal’.(43) Ex parte speciei intelligibilis, quoniam non solum species intelligibilis, sed species imaginabilis non repraesentat rem esse vel non esse, sed repraesentat rem simpliciter; sicut imago sculpta in pariete repraesentat mihi Sortem vel Herculem, non existentem vel non-existentem. Si enim existentem tantum, tunc non repraesentaret eum mortuum; si non-existentem tantum, tunc non repraesentaret eum vivum. Nunc autem indifferenter repraesentat eum, vivum vel mortuum.(44) Ex parte intellectus, quoniam, ut dictum est, intellectus habet vim quandam abstractivam; et ideo habet quandam, ut dictum est, operationem absolutam, quae non concernit rem esse vel non esse, sed apprehendit rem tantum vel quiditatem rei; sicut intelligit hominem, non hunc vel illum, hic vel ibi, heri vel hodie, sed hominem tantum. Unde sicut intelligit hominem homine existente, ita, quod homo existens non est obiectum eius, quia ab illo abstrahit, ita intelligit homine non existente. Nec est maior difficultas hic quam ibi, ut videtur; et per istam eandem vim dividit coniuncta et coniungit separata, quae tamen non sunt incompossibilia.(45) Sed tunc manet difficultas: Quid est obiectum intellectus, cum non possit terminari ad non-ens? Et tunc posset dici, quod, ut dictum est, non- ens simpliciter non est obiectum intellectus nec potest esse, sed non-ens actu vel aliquid, quod de ratione sui non concernit esse actuale, tamen intelligibile, apprehensibile, intellectui repraesentabile, est et potest esse obiectum intellectus. Intellectus igitur habens apud se speciem quiditatis humanae vel cuiuscumque, illa species repraesentat sibi illam quiditatem non tamquam ens actu vel non ens, sed simpliciter eam repraesentat, ut dictum est, et ex illa intellectus format sibi quendam conceptum et intelligit quiditatem hominis vel cuiuscumque simpliciter, non concernendo esse vel non esse. Et hoc sufficit ad rationem obiecti. Nam nec re existente quiditas, ut est in rebus, est obiectum intellectus.(46) Iste modus est philosophicus et congruus; non tamen puto, quod sufficiat. Et fortassis hic deficiunt principia philosophiae et recurrendum est ad principia theologica. Et hoc apparet sic: Si enim nihil obicitur intellectui nisi non-ens vel species vel aliquis conceptus, tunc intelligere esset omnino vanum, sicut videtur.(47) Rursus, cum intelligo rationem hominis definitivam vel cuiuscumque rei habentis quiditatem, non intelligo nihil nec intelligo ens in potentia nec intelligo tantum aliquid apprehensibile, sed intelligo verum necessarium, verum incommutabile, verum aeternum. Nam, ut dicit Augustinus De immortalitate animae, ‘nihil adeo aeternum est sicut ratio circuli’. Et II De libero arbitrio: Numquam non fuit, numquam non erit, sed semper fuit, semper erit, quod ‘septem et tria decem sunt’. Et Philosophus VI Ethicorum dicit, quod ‘scientia non est nisi de necessitate entibus et non contingentibus aliter se habere et aeternis’. Necesse est igitur fundari in aliquo. Non in rebus, quoniam omnibus intereuntibus manent istae veritates, et nulla re existente ista vera sunt; nullo enim homine existente verum est, quod homo est animal rationale, mortale. Nec in intellectu creato, quia intellectus omnis mutabilis est et nullo intellectu creato existente adhuc ista vera sunt. Ergo non nisi in aeterno exemplari, ubi “rerum mutabilium immutabiles manent origines et rerum transeuntium non transeunt rationes”, ut dicit Augustinus I libro Confessionum.(48) Ulterius, veritas creata non est aliud nisi quaedam expressio veritatis increatae, et unumquodque intantum verum est, inquantum illud exemplar imitatur. Si igitur ista vera immutabilia non possunt intelligi, nisi ubi sunt, nec sunt immutabilia nisi in arte, ergo necesse est, quod intelligantur in arte.(49) Amplius, si veritas rei non est nisi expressio et imitatio quaedam aeternae artis et illius veritatis exprimentis primum exemplar similitudo est in nostro intellectu, impossibile est, quod intelligam vere et certitudinaliter aliquam rem nisi per applicationem quodammodo et relationem ad exemplar aeternum. Cum ergo intelligimus alicuius rei quiditatem et suam rationem definitivam, obiectum intellectus non est ipse mentis conceptus tantum nec ipsa quiditas tantum, quae non est in rerum natura, nec exemplar aeternum est obiectum quietans et terminans, quia hoc est solum obiectum intellectus beati et beatificans, sed est quiditas ipsa concepta ab intellectu nostro, relata tamen ad artem sive exemplar aeternum, inquantum tangens mentem nostram se habet in ratione moventis. Et inde concipimus rerum veracem notitiam et – ministrata materia ab inferiori per sensus – inde fluunt principia omnium artium. Unde Augustinus I Retractationum cap. 4 contra Platonem, qui dicebat artes secum animas deferre, quia nescientes et imperiti de iis vera respondent, dicit: “Credibilius est”, inquit, “propterea vera respondere de quibusdam disciplinis etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt.” Et cap. 8 eiusdem libri tangens eundem errorem et quod discere sit reminisci, quia vera respondet quis, quando interrogatur ordinate, dicit: “Fieri potest, ut hoc ideo possit, quia natura intelligibilis est et conectitur non solum intelligibilibus, verum etiam immutabilibus rebus, eo ordine facta, ut, cum se ad eas res movet, quibus conexa est, vel ad se ipsam, inquantum eas videt, intantum de iis vera respondeat.” Et X Confessionum: “Pulchra traiecta per animas in manibus artificiosis ab illa pulchritudine veniunt, quae super animas est.”(50) Haec pauca praelibando praetetigi, quia modus, quo omnia mens videt in arte sive aeternis rationibus, planius in sequentibus quaestionibus ostendetur.
(Ad argumenta in contrarium:)
(51) Ad primum argumentum in contrarium dicendum, quod veritas primo et principaliter et in rebus et in intellectibus est a veritate prima. Nihilominus tamen originaliter est a rebus et in rebus respectu intellectus in naturali cognitione. Sed formaliter est in ipso intellectu, prout concipit rem, sicuti est; tunc enim est adaequatio rei et intellectus. Quamvis autem in intellectu causetur veritas a rebus quantum ad originem, non tamen quantum ad conservationem et continuationem; immo rebus pereuntibus manet veritas in intellectu, tamen cum irradiatione luminis increati. – Nec valet, quod obicit, quod veritate prima desistente per impossibile non maneret veritas in rebus, ergo et cetera, quoniam causa prima est causa effectiva et conservativa ita, quod eius influentia substracta nihil maneret. Sed res extra, etsi sint causa effectiva veritatis in intellectibus, non tamen sunt causa conservativa; subtracta enim influentia secundae causae adhuc manet influentia causae primae. Quomodo autem causetur veritas in intellectu a rebus extra, videbitur alias.(52) Ad secundum dicendum, quod adaequatio quaedam relatio est et ad aliud. Sed quia inter scientiam et scibile ex parte scientiae est relatio secundum esse, quia dependet a scibili, in scibili autem solum secundum rationem, quia a scientia non dependet nec aliquid ponit, ideo non oportet, quod sit secundum rem, sed solum secundum rationem utpote intellectum vel apprehensum ab intellectu, tamen cum relatione ad primum exemplar, in quo est ratio immutabilis quiditatis. – Praeterea dico, quod est adaequatio, quia intellectus apprehendit vel intelligit quiditatem eo modo, quo est, quia non intelligit eam concernendo esse vel non esse, locum vel tempus, sicut nec de ratione sua concernit, ideo intellectus sibi adaequatur.(53) Ad tertium dicendum, quod re vera, ut dicit Avicenna, primum, quod occurrit intellectui, est ens; et ideo omnino non-ens, ut dictum est, non intelligitur. Sed illud ens non est aliquid determinatum, nec actu nec potentia, nec praesens nec futurum, nec homo vel equus et huiusmodi, sed ens, quod est superius ad omnia ista. Et ego dico, quod quiditas illa est ens in intellectu, in exemplari aeterno, licet non sit ens actu in rebus, quia nec hoc est de intellectu suo.(54) Ad quartum patet responsio, quoniam Philosophus non vult plus dicere nisi, quod eo modo, quo res est, eo modo est cognoscibilis. Si sit actu, cognoscitur esse actu; si sit in potentia, cognoscitur esse in potentia; si abstrahatur ab actu et potentia et ab omni differentia essendi, eo modo est cognoscibilis. Et universaliter, quoties dicitur ens, toties dicitur verum, et quoties vel quot modis potest dici verum, tot modis est cognoscibilis, ut visum est.(55) Ad quintum patet similiter responsio, quia intellectus intelligendo quiditatem rei, quae est eius proprium obiectum, verum intelligit. Quod quidem ‘verum’ non est nihil, immo est illud ‘quod quid est’ vel est illud, quod res est, et ideo proprie verum est, et proprie competit sibi ratio Augustini. Cum enim intelligo, quid est homo, intelligo hominem realem, hoc est ‘id, quod homo est’ immutabiliter. Nec intelligit Augustinus per ‘id, quod est’ esse actu, quoniam illud esse corrumpitur, veritas autem secundum ipsum non corrumpitur rebus corruptis; semper enim manet ratio rei.(56) Ad sextum patet responsio per ea, quae dicta sunt in principali solutione. Dico enim, quod aliquid est ibi obiectum, nec oportet, quod sit aliquid actu existens, nec hoc est de ratione obiecti intellectus, sed sufficit, quod sit intellectui repraesentatum, ab intellectu apprehensum, vel, ut dictum fuit, obiectum est ipsa quiditas concepta ab intellectu, prout tamen relata est ad aeternum exemplar, quod se habet ad intellectum in ratione moventis.(57) Ad septimum, quod omni re circumscripta nihil manet nisi apud intellectum, dico, quod falsum est, immo manet ratio immutabilis. Est enim immutabiliter verum, quod homo est animal et cetera, sed est in aeterno exemplari, quod se habet in ratione moventis ad nostrum intellectum. Unde quiditas concepta et ad illud exemplar relata est obiectum intellectus. – Sed quod addit, quod, quidquid est apud intellectum, se habet in ratione medii et rationis cognoscendi, posset dici, quod falsum est. Intellectus enim ex specie sibi repraesentante aliquid, sive sit sive non sit in re, format sibi quendam conceptum; quod quidem obicit sibi ipsi, illud tamen non sistit intellectum, sed ducit in aliud. Illud autem non oportet, quod sit in re, nec hoc est de ratione obiecti, sed sufficit, quod possit esse in conceptu mentis.(58) Ad octavum dicendum, quod omni causa creata circumscripta adhuc manet ratio quiditatis rei immutabilis; manet etiam species apud intellectum, per quam potest formare sibi conceptum rei. Quamvis ergo quiditas ipsa non possit per se esse obiectum intellectus, nec ipse conceptus tantum, quia sic esset vanus nec intelligeret rem, sed suum conceptum; nec tamen dico, quod ipsum exemplar sit obiectum terminans aut quietans intellectum; sic enim argumentum procederet. Sed omnia ista concurrunt ad faciendum unam perfectam rationem obiecti, ut explicatum est, et illud est quiditas ipsa concepta vel apprehensa ab intellectu, prout tamen refertur ad aeternum exemplar, quod se habet ad intellectum in ratione moventis.(59) Ad nonum dicendum, quod cognoscit per speciem, non secundum esse, quod habet in proprio genere, quia nec est in proprio genere et tamen vere cognoscit rem. Cognoscit enim quiditatem, quae differt ab esse, nec esse est de eius intellectu, immo eius intellectus abstrahit omnino ab esse, ut frequenter dictum est. Cognoscit tamen referendo in primam causam et exemplar, quae ipsum movet in ista cognitione.(60) Ad decimum dicendum, quod, quia de ente per accidens non est scientia, non est propter defectum entitatis, sed magis propter defectum determinationis eo, quod huiusmodi nec habent causam determinatam nec unum modum essendi, immo possunt quasi ex infinitis causis et infinitis modis constare; et ideo nec in se nec in suis causis possunt cognosci cognitione naturali. Quiditates tamen rerum, quamvis non habeant esse actu, quia nec est de earum ratione, tamen habent immutabilem veritatem secundum Augustinum et Philosophum.(61) Ad undecimum dicendum, quod veritas non est eodem modo in rebus et in intellectu. In rebus est originaliter et causaliter per respectum ad intellectum, sed in intellectu est formaliter, ut supra dictum est. Et quia non est eodem modo, ideo non est uniformis comparatio; causaliter enim magis est in rebus, formaliter magis est in intellectu.(62) Ad duodecimum dicendum, quod alio modo Deus est causa rerum et res causa nostrae scientiae. Deus enim causa rerum est tota et sola et totius; ideo res dependent a sua providentia. Sed res non sunt causa necessaria nostrae scientiae. Posset enim Deus imprimere nostris intellectibus rerum species, per quas cognosceremus, sicut indidit angelis. Adhuc non sunt causa tota et sola, immo cum lumine nostri intellectus agentis et cum lumine divino. Et ideo, si sint aliquo modo causa originalis, tamen non sunt causa conservativa, nec quantum ad sui conservationem nostra scientia dependet a rebus.(63) Ad tertium decimum dicendum, quod non est simile, quoniam non habet vim conservativam specierum sensibilium sicut intellectus intelligibilium; et ideo sensus non sentit nisi praesente re sensata, intellectus intelligit re destructa. Et quia apud intellectum habemus species intelligibiles, non autem apud sensum sensibiles, ideo dicit Philosophus, quod intelligimus, quando volumus, non autem sentimus.(64) Ad quartum decimum dicendum, quod, ut praedictum est, scibilis ad scientiam non est relatio nisi secundum rationem, ideo et assimulatio solum secundum rationem. Et propter hoc non oportet ponere aliquid secundum rem existere ex parte intelligibilis, sed solum in apprehensione. Nec est inconveniens, ut ad non-ens aliquid referatur secundum rationem. Video enim, quod inter aliqua est relatio secundum esse ex parte utriusque extremi, quando enim extrema dependent a se invicem et relatio in utroque extremo aliquid ponit, sicut inter patrem et filium. Inter alia est relatio ex parte alterius extremi secundum esse, sed ex parte alterius secundum rationem; et ideo ex parte huius extremi nihil ponit – qualis est inter scientiam et scibile. Inter alia est relatio ex parte utriusque extremi secundum rationem, ut inter Deum et creaturas ab aeterno. Fuerunt enim in Deo ab aeterno ideae rerum fiendarum, quae dicunt relationem ad res secundum rationem, quia nihil ponit ex parte divinae essentiae nec ex parte rerum, quae non fuerunt. Ubi igitur est relatio vel assimulatio secundum rationem, non oportet ponere extrema nisi secundum rationem.(65) Ad quintum decimum patet responsio. Dictum est enim, quod illa similitudo nihil ponit ex parte scibilis secundum rem, sed secundum rationem tantum; et ideo non oportet propter hoc rem ponere. Adhuc illa similitudo accidens verum est ex parte alterius; ideo oportet ponere subiectum secundum rei veritatem; sed quia ex alia parte est solum accidens secundum rationem, ideo non oportet ponere subiectum nisi secundum rationem. – Si urgeatur, sicut urgebat, de illa quiditate, si est aliquid aut nihil: si aliquid, aut accidens aut substantia, aut creator aut creatura, dico, quod non nihil, sed aliquid; sed quia non aliquid actu, nec substantia nec accidens, nec hoc nec illud. Illa enim est divisio rerum actu existentium. Praeterea intellectus quiditatis abstrahit ab omni esse.(66) Ad sextum decimum dicendum, quod ‘superexistens’ est cognoscibile et intelligibile. Quod autem dicit Dionysius Deum non esse cognoscibilem vel intelligibilem, intelligendum est: plene, sicut est cognoscibilis, et scientia comprehensiva, quia sibi soli est comprehensibilis. Est tamen cognoscibilis notitia apprehensiva et ‘quia est’ et ‘quid est’, licet non plene et perfecte.(67) Ad septimum decimum dicendum, quod Deus cognoscit res fiendas, quia habet rationes earum practicas et exemplares rationes; intellectus autem humanus non potest cognoscere futura, quae non habent causas in natura, nisi per divinam vel Dei revelationem, apud quem sunt rationes fiendorum. Tamen, quia rebus existentibus acquirit sibi species rerum, ideo rebus desinentibus cognoscit res per species illas; quamvis enim non habeat rationes factivas, habet tamen rationes factas.(68) Ad duodevicesimum posst responderi per superiora: Quia ibi est relatio secundum dici sive secundum rationem ex parte scibilis, secundum esse ex parte scientiae, ideo non oportet ponere scibile in esse, sed in ratione. – Sed quod dicit, quod realis relatio non est nisi ad rem et quod magis dependet ab obiecto quam a subiecto, quia relativorum esse est ad aliud se habere, dico, quod, prout relatio dicit accidens, magis dependet a subiecto, in quo est; prout dicit ad aliquid sive habitudinem, magis dependet ab obiecto, quia ad illud est. Et addo, quod realis relatio est ad rem; ad rem utique est, sed ad rem secundum modum et exigentiam rei. Et quia de ratione illius non est, quod sit actu nec, quod habeat esse, sed quod sit tantum apprehensibilis et concepta ab intellectu et relata ad primum exemplar, ideo ad talem rem talis est realis relatio.(69) Ad undevicesimum dico, quod intelligere quantum ad sui initium quoddam pati est, sed quantum ad sui complementum est in actu. Recipere enim est pati, sed iudicare et discernere actionem dicunt. Primo ergo patitur eo modo, quo recipere est pati a rebus, a quibus accipit, vel a phantasmatibus, postmodum vero agit; et ideo non oportet, quod semper sit agens, nisi forte velimus dicere, ut dictum est, quod patitur in eo, quod movetur a rationibus aeternis.(70) Ad vicesimum dicendum, quod non est simile omnino de cognitione sive conceptione et enuntiatione, quia enuntiatio semper enuntiat aliquid esse vel non esse; et ideo non est vera, nisi quando enuntiat esse, quod est, vel non esse, quod non est. Et simili modo intellectus noster secundum operationem relatam ad existentias rerum sub determinata circumstantia temporis non est verus, nisi quando concipit vel apprehendit esse, quod est, et non esse, quod non est. Tamen, ut dictum est, intellectus habet aliam operationem absolutam et simplicem, quae omnino abstrahit ab istis; ideo non dependet ab esse vel non esse rerum.(71) Ad vicesimum primum dicendum, quod verum est de operatione intellectus, quae concernit rerum existentias, sed non est verum de illa operatione, quae abstrahit ab istis. – Vel potest dici, quod, cum intellectus apprehendit simplicem quiditatem rei, verum verbum concipit, quia ita est in re sicut in cognitione. Quia enim quiditas dicit quandam rem, cuius ratio vel intentio non concernit nec esse nec non esse, et intellectus ita eam intelligit, ideo intelligit, sicut est, et propterea verum est verbum.(72) Ad vicesimum alterum dicendum, quod scibile est mensura scientiae et res sunt mensura nostri intellectus; hoc est dictu, quod tunc est vera scientia et cognitio, cum adaequatur rei, et hoc est, cum cognoscit rem, sicuti est et secundum modum suum. Et ideo ratio adaequationis vel veritas originaliter est a rebus, sed formaliter est in intellectu, exemplariter tamen est in Deo. Et quia sunt diversi modi essendi, non est uniformis comparatio, immo semper est fallacia a ‘secundum quid’ ad ‘simpliciter’. Certum est tamen, quod in Deo simpliciter est perfectius. – Quod obicit, quod mensuratum dependet a mensura, potest dici, quod res scibilis est mensura: est, inquam, non in actu, sed in conceptu mentis et in exemplari aeterno, et hoc sufficit ad rationem mensurae. |