Thietmarus Merseburgensis
ca. 975 - 1018
|
Chronicon
ca. 1012 - 1018
Textus:Thietmari Chroniconin: Annales, chronica et historiae aevi Saxonici,ed. Heinrich Pertz. MGH Scriptores 3.ed. J. M. Lappenberg, Hannover 1839, p. 723 - 871Versio digitalis: Marc Szwajcer
|
||
________________________________________________________________
|
|||
Continet iste liber gesta quinque imperatorum, id est Heinrici primi et trium filiorum eius, Ottonis, qui dictus est Rufus, et Ottonis secundi, nec non et tertii Ottonis, qui dicebatur pulcher puer, et Heinrici secundi, cui nomen adhesit pietatis. Qui imperatores Romanum et Teutonicum imperium per annos centum et septem strennue rexerunt. Conscripsit autem ea Thietmarus Merseburgensis episcopus; qui quia Saxo erat, maxime quid in Saxonia hii imperatores egerint describere videtur. (cod. Brux. in fine addit)
|