Thietmarus Merseburgensis
ca. 975 - 1018
|
Chronicon
Prologus
Prologus in cod. Dresd. deperditussuppletus est e cod. Brux.
|
________________________________________________________________
|
|
Incipit prologusvenerabilis domni ThietmariEpiscopi Merseburgensisin gesta Saxonum.
Conjunctum dulci fraterni juris amoreEt mihi dilectum supplex rogo te SigefridumNunc ego Thietmarus, videas mea scripta benigne,Quae placeant addens, et quaeque superflua tollens.Haec non ornatu splendent dictaminis ullo,Sed tantum plano percurrunt ordine campoSaxoniae regum vitam moresque piorum.Quorum temporibus regnum velut ardua cedrusEnituit nostrum longe lateque timendum.Dicunt ecclesiae structuram dampnaque nostrae,Ejus laetificos, in quis reparatur, et annos,At provisores ejusdem tum simul omnes.Non asscribatur mihi, si quid in hoc variaturLibro vel desit, testis cum parvulus assit.Nevas inscitia natas, carissime, muta,Credens, quod numquam cepissem scribere quicquam,Ni quod prefatus tibi sum foret. Ergo benignusTales funde preces mecum de corde gementi:Christe, decus regum, moderator et imperiorum,Propiciare tuo cum commissis sibi regno,Ut tibi, non nobis, solvatur gloria laudis,Et non externis tuus umquam substet ovilis.
O vos christicolae, cordis nunc voce rogate,Majestas Domini quo dignetur misereri,Ne mala nos stringant, quae multa meremur, et angant,Certa futurorum quae vox ventura bonorumPredixit nostris in temporibus, manifestisPro dolor! in multis manifestandisque profecto.
Et quicumque meam debes curare cathedram,Hanc lege scripturam, studiosus amato pusillam,Quae strictim pandit quae plurima mens tua poscit.Vincit mortales florens dictatus et omnes.Quod nunc est passim dispersum, collige sensim.Non servi famae, sed vitae dona supernaeUt capias, vigila, merearis ut hancque labora.Sis memor, oro, mei, qui crimina multa peregi,Predecessorum deterrimus ecce meorum.Me tibi committo, veniam petito mihi, queso.
Cronica Thietmari se poscunt, lector, amari,Usibus assiduis excludunt tristia mentis.Ludis et variis eadem preponito vanis:
Explicit prologus. |